- 底本
- Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:9.1.1-9.1.18
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
战胜波鲁斯后,亚历山大激励全军继续东进并建造船队;随后他穿过栖息着奇特动植物的内陆地区,攻克了一座以车辆为屏障固守的城镇。
Alexander tam memorabili victoria laetus, qua sibi Orientis finis apertos esse censebat, Soli victimis caesis milites quoque, quo promptioribus animis reliqua belli obirent, pro contione laudatos docuit, quidquid Indis virium fuisset, illa dimicatione prostratum:1 cetera opimam praedam fore celebratasque opes in ea regione eminere, quam peterent. Proinde iam vilia et obsoleta esse spolia de Persis: gemmis margaritisque et auro atque ebore Macedoniam Graeciamque, non suas tantum domos repleturos.
亚历山大为如此值得纪念的胜利而欢欣,认为东方的边界已借此向自己敞开;在向太阳神献祭牺牲后,为了让士兵们以更昂扬的精神去承担余下的战事,他在集会上称赞了他们,并告诉他们,印度人所拥有的一切兵力都已在那场交战中被击溃;余下的将是丰厚的战利品,在他们所前往的地区凸显着闻名遐迩的财富。因此,从波斯人那里获得的战利品如今已显得微不足道且陈旧过时;他们不仅将填满自己的家宅,还将用宝石、珍珠、黄金和象牙填满马其顿与希腊。
Avidi milites et pecuniae et gloriae, simul quia numquam eos adfirmatio eius fefellerat, pollicentur operam: dimissisque cum bona spe navigia exaedificari iubet, ut, cum totam Asiam percucurrisset, finem terrarum, mare, inviseret.
士兵们既贪图财富又渴望荣耀,同时也因他的保证从未辜负过他们,便承诺效力。亚历山大让他们怀着美好的希望解散,并下令建造船只,以便在巡行整个亚洲之后,能够探访大地的尽头——大洋。
Multa materia navalis in proximis montibus erat: quam caedere adgressi magnitudinis invisitatae repperere serpentes.
附近的群山中有大量造船木材;前往采伐木材的人发现了巨大异常的蛇。
Rhinocerotes quoque, rarum alibi animal, in isdem montibus erant. Ceterum hoc nomen beluis inditum a Graecis: sermonis eius ignari Indi aliud lingua sua usurpant.
犀牛这种在其他地方罕见的动物也生活在同一片群山中。不过这个名字是希腊人加给这种野兽的;不通晓希腊语的印度人在自己的语言中则使用另一种称呼。
Rex duabus urbibus conditis in utraque fluminis, quod superaverat, ripa copiarum duces coronis et M aureis singulos donat: ceteris quoque pro portione aut gradus, quem in amicitia obtinebant, aut navatae operae honos habitus est.
国王在渡过的河流两岸建立了城池两座,赏赐军队统领每人花冠及金币一千枚;对其余的人,也根据其在君恩中所处地位或所立功劳的比例予以褒奖。
Abisares, qui, priusquam cum Poro dimicaretur, legatos ad Alexandrum miserat, rursus alios misit pollicentes, omnia facturum, quae imperasset, modo ne cogeretur corpus suum dedere: neque enim aut sine regio imperio victurum aut regnaturum esse captivum.
阿比萨雷斯在与波鲁斯交战前曾派遣使节晋见亚历山大,此时又派来另一批使节,承诺履行国王所命令的一切,只要不被迫交出自己的人身;因为他既不能在没有王权的情况下生存,也无法作为俘虏去施行统治。
Cui Alexander nuntiari iussit, si gravaretur ad se venire, ipsum ad eum esse venturum.2 Hinc praerapido amne superato ad interiora Indiae processit.
亚历山大命人回复他:如果他迟疑不愿前来晋见,国王自己便会亲自前往他那里。从这里渡过一条水流极湍急的河流后,他向印度腹地进发。
Silvae erant prope in inmensum spatium diffusae procerisque et in eximiam altitudinem editis arboribus umbrosae.
森林蔓延至几乎无边无际的广阔空间,高耸入云的树木投下浓密的树荫。
Plerique rami instar ingentium stipitum flexi in humum rursus, qua se curvaverant, erigebantur, adeo ut species esset non rami resurgentis, sed arboris ex sua radice generatae.
大多数枝条如巨大的树干般弯向地面,又在弯曲之处重新挺立,以致其景象不像是一根重新长出的树枝,而像是由自身根须生成的一棵树。
Caeli temperies salubris: quippe et vim solis umbrae levant et aquae large manant e fontibus.
气候温和宜人;因为树荫消解了烈日的酷热,泉水也丰沛地流淌。
Ceterum hic quoque serpentium magna vis erat squamis fulgorem auri reddentibus. Virus haud ullum magis noxium est: quippe morsum praesens mors sequebatur, donec ab incolis remedium oblatum est.
然而,这里也有大量的毒蛇,其鳞片反射出黄金的光芒。没有比这更致命的毒液了;因为被咬之后立即便会死亡,直到当地居民提供了疗法。
Hinc per deserta ventum est ad flumen Hyraotim. Iunctum erat flumini nemus opacum arboribus alibi invisitatis agrestiumque pavonum multitudine frequens.
从这里穿过荒漠,来到了许拉奥提斯河。紧邻河流的是一片幽暗的树林,生长着别处未见的树木,并聚集着大量的野孔雀。
Castris inde motis oppidum haud procul positum corona capit obsidibusque acceptis Stipendium inponit. Ad magnam deinde, ut in ea regione, urbem pervenit, non muro solum, sed etiam palude munitam.
随后拔营起程,他合围攻占了不远处的一座城镇,接受人质后强加了贡赋。随后他抵达了一座依该地区而言规模巨大的城市,它不仅由城墙防守,还依凭沼泽固守。
Ceterum barbari vehiculis inter se iunctis dimicaturi occurrerunt: tela aliis hastae, aliis secures erant, transiliebantque in vehicula strenuo saltu, cum succurrere laborantibus suis vellent.
然而蛮族将大车彼此连接,前来迎战;他们的武器有的持长矛,有的持利斧,当希望援救陷入苦战的同伴时,便以敏捷的跳跃跃上大车。
Ac primo insolitum genus pugnae Macedonas terruit, cum eminus vulnerarentur: deinde spreto tam incondito auxilio ab utroque latere vehiculis circumfusi repugnantes fodere coeperunt.3
起初,这种罕见的作战方式让马其顿人感到惊慌,因为他们在远处就被击伤;随后他们鄙视这种简陋的阵势,从两侧包围了大车,开始刺杀顽抗的敌人。
Et vincula, quis conserta erant, iussit incidi, quo facilius singula circumvenirentur. Itaque VIII milibus suorum amissis in oppidum refugerunt.
亚历山大下令砍断连接大车的绳索,以便更容易逐个围歼。于是敌军在损失了八千人后逃回城中。
Postero die scalis undique admotis muri occupantur. Paucis pernicitas saluti fuit:4 qui ubi cognito urbis excidio paludem transnavere, in vicina oppida ingentem intulere terrorem invictum exercitum et deorum profecto advenisse memorantes.
次日,各处架设起云梯,城墙被占领。敏捷的身手挽救了少数人的性命;他们得知城镇覆灭后游过了沼泽,向邻近城镇带去了巨大的恐慌,声称一支不可战胜的、委实属于神明的军队已经降临。
- 9.1.1quidquid Indis virium fuisset, illa dimicatione prostratum
由 docuit 引出的间接引语。不定式 prostratum [esse] 作宾语从句谓语。Indis 是所属与格(“印度人所拥有的”),virium 是修饰 quidquid 的部分属格。从属分句中的虚拟式过去完成时 fuisset 在间接引语中对应于直接引语中的直陈式完成时或过去完成时。
- 9.1.8Cui Alexander nuntiari iussit, si gravaretur ad se venire, ipsum ad eum esse venturum.
句首的 Cui 是连接性关系代名词,相当于 et ei。在由 iussit 支配的间接引语中,条件从句 si gravaretur 与主句的对格加不定式结构 ipsum... esse venturum 相应。代词 ipsum(对格主语)指亚历山大本人,ad eum 指阿比萨雷斯,而 ad se 则是间接反身代词,指代主句主语(亚历山大)。
- 9.1.16ab utroque latere vehiculis circumfusi repugnantes fodere coeperunt
完成时分词 circumfusi 具有中动态/反身意义,意为“涌上包围”。vehiculis 是复合分词 circumfusi 所要求的与格(也可解作伴随夺格),指被包围的大车。repugnantes 是现在分词作名词性对格,意为“抵抗者”,充当 fodere 的直接宾语。
- 9.1.18Paucis pernicitas saluti fuit
双重与格结构,由利害与格(Paucis)与目的/结果与格(saluti)构成,字面意为“对少数人而言,敏捷带来了拯救”。这是拉丁语中配合动词 esse 表达某种特质对特定对象产生结果的典型句式。
