← 库尔提斯

亚历山大大帝传

§8.8.1-8.8.11

亚历山大对赫尔莫拉乌斯指控的反驳

亚历山大以自己的隐忍驳斥了赫尔莫拉乌斯的指控,为狩猎时对侍童的笞责以及对既往反叛者的惩处进行辩护,并申明了重赏士卒之富与抚绥降民之策的必要性。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§8.8.1

At rex: Quam falsa sint, inquit, quae iste tradita a magistro suo dixit, patientia mea ostendit.

然而国王说道: “那个家伙口口声称受教于其师的言论是何等虚妄,”他说,“我的隐忍早已证明了这一点。

§8.8.2

​Confessum enim ultimum facinus tamen non solum ipse audivi, sed ut vos audiretis, expressi,1 non inprudens, cum permisissem latroni huic dicere, usurum eum rabie, qua conpulsus est, ut me, quem parentis loco colere deberet, vellet occidere.

因为即使他供认了十恶不赦的重罪,我不仅亲自予以听取,而且为了让你们也能听见而逼其尽言;我绝非不自知:一旦我准许这个逆贼开口,他就会使出那股驱使他企图弑杀我——本应如侍奉生父般敬重我——的疯狂劲头。

§8.8.3

​Nuper cum procacius se in venatione gessisset, more patrio et ab antiquissimis Macedoniae regum usurpato castigari eum iussi. Hoc et oportet fieri et ferunt a tutoribus pupilli, a maritis uxores: servis quoque pueros huius aetatis verberare concedimus.

不久前,当他在狩猎时举止过于放肆,我便下令依照祖传的惯例以及历代最古老的马其顿诸王所通行的做法对他施以惩戒。这既是应当施行的,也是被监护人甘受于监护人、妻子甘受于丈夫之事;我们甚至准许奴仆笞挞这个年纪的少年。

§8.8.4

​Haec est saevitia in ipsum mea, quam inpia caede voluit ulcisci. Nam in ceteros, qui mihi permittunt uti ingenio meo, quam mitis sim, non ignaris commemorare supervacuum est.

这便是我施加于他个人的所谓残酷,而他竟妄图以大逆不道的杀戮来为此复仇!至于对待其余听凭我依照本性行事的人,我是何等宽厚仁慈,对你们这些对此心知肚明者而言,本无需多言赘述。

§8.8.5

​Hermolao parricidarum supplicia non probari, cum eadem ipse meruerit, minime, hercule, admiror. Nam cum Parmenionem et Philotan laudat, suae servit causae.

赫尔莫拉乌斯不赞同对弑逆之徒的惩处,既然他自己也罪当受诛,凭赫拉克勒斯起誓,我对此丝毫不感诧异。因为当他称颂帕梅尼奥和菲洛塔斯时,不过是在为他自身的罪行效劳辩护罢了。

§8.8.6

​Lyncestem vero Alexandrum quamvis insidiatum capiti meo a duobus indicibus litterisque suis convictum per triennium tamen distuli,2 donec vos postularetis, ut tandem debito supplicio scelus lueret.

然而谈到林克斯提斯的亚历山大,尽管有两名告密者以及他本人的书信证实他曾图谋谋害我的性命,我依然将惩处拖延了整整三年,直到你们要求他最终以应得的严惩来抵偿罪孽。

§8.8.7

​Attalum, antequam rex essem, hostem meo capiti fuisse meministis. Clitus utinam non coegisset me sibi irasci! cuius temerariam linguam probra dicentis mihi et vobis diutius tuli, quam ille eadem me dicentem tulisset.

阿塔罗斯在我就位为王之前就已是我性命的死敌,这想必你们记忆犹新。克利图斯啊,但愿他不曾逼迫我对他大动肝火!他那肆意放肆的舌头不仅侮辱我,也侮辱你们,而我容忍他的时间,远比倘若我说了同样的话他所能容忍我的时间要长久得多。

§8.8.8

​Regum ducumque clementia non in ipsorum modo, sed etiam in illorum, qui parent, ingeniis sita est. Obsequio mitigantur imperia: ubi vero reverentia excessit animis et summa imis confunduntur, vi opus est, ut vim repellamus.

君王与统帅的宽仁,不仅取决于他们自身的品性,也取决于服从者的品格。政令因顺从而变得温和;然而,一旦敬畏之心从心底泯灭、上下尊卑混淆颠倒,我们就必须动用武力来击退武力。

§8.8.9

​Sed quid ego mirer istum crudelitatem mihi obiecisse, qui avaritiam exprobrare ausus sit? Nolo singulos vestrum excitare, ne invisam mihi liberalitatem meam faciam, si pudori vestro gravem fecero.3 Totum exercitum adspicite: qui paulo ante nihil praeter arma habebat, nunc argenteis cubat lectis, mensas auro onerant,4 servorum greges ducunt, spolia de hostibus sustinere non possunt.

然而,既然那个家伙竟敢指责我贪婪,我又何必诧异于他向我泼洒残酷的污水呢?我不想将你们一一唤起点名,以免若让你们的羞耻心难堪,反而使我自己的慷慨令我感到厌弃。看看整支军队吧:不久之前除兵刃外一无所有的人,如今躺在银制的睡榻上,人们用黄金摆满餐桌,牵引着成群的奴仆,无力背负从敌人那里缴获的战利品。

§8.8.10

​At enim Persae, quos vicimus, in magno honore sunt apud me! Mihi quidem moderationis meae certissimum indicium est, quod ne victis quidem superbe impero. Veni enim in Asiam, non ut funditus everterem gentes nec ut dimidiam partem terrarum solitudinem facerem, sed ut illos, quos bello subegissem, victoriae meae non paeniteret.

‘但是,被我们征服的波斯人在我这里却享有着崇高的荣耀!’对我而言,即使对战败者也绝不高傲凌虐,正是我秉持节制的最确凿证据。因为我来到亚洲,并非为了彻底覆灭各族,亦非为了使半个天下沦为荒野,而是为了让那些我在战阵中所降服的人,不至于对我的胜利抱恨悔痛。

§8.8.11

​Itaque militant vobiscum, pro imperio vestro sanguinem fundunt, qui superbe habiti rebellassent. Non est diuturna possessio, in quam gladio inducimur: beneficiorum gratia sempiterna est.

因此,那些倘若受到高傲对待便会揭竿而起的人,如今正与你们并肩作战,为你们的帝国倾洒热血。单凭利剑所闯入的占有决难长久,而由恩惠所换得的感激方得永存。”

语法注4 条
  1. 8.8.2expressi

    动词 exprimo 的直陈式完成时第一人称单数,在此意为“引出其言辞”或“逼其陈述”,接引由 ut vos audiretis 引导的目的从句。它与前文的 non solum ipse audivi 形成对比,表明国王故意诱使对方当众尽情发泄,以使其狂悖之态暴露在全体士兵面前。

  2. 8.8.6Lyncestem vero Alexandrum quamvis insidiatum capiti meo a duobus indicibus litterisque suis convictum per triennium tamen distuli

    宾格短语 Lyncestem Alexandrum 是及物动词 distuli 的直接宾语。在拉丁语司法与行政语境中,differo 带人作宾语时,意为“推迟处理/延期审判(某人)”。由 quamvis 引导的分词结构 insidiatum ... convictum 充当让步状语(“尽管他已被证实谋图……”),tamen 则强化了主句动作的延宕之意。

  3. 8.8.9si pudori vestro gravem fecero

    gravem 为谓词性宾格,修饰前文中的直接宾语 liberalitatem meam。与格 pudori vestro 属于不利与格或关系与格,字面意为“假使我使这番慷慨对于你们的羞耻心而言成为沉重的负担”。亚历山大以此说明,若公开点出个别受赐者昔日的寒酸贫困,会让大家脸上无光、有伤自尊。

  4. 8.8.9qui paulo ante nihil praeter arma habebat, nunc argenteis cubat lectis, mensas auro onerant

    此处出现由单数向复数过渡的“依意合意”(synesis)语法转换:先行词 Totum exercitum(全军)为单数集合名词,关系从句前半部分使用单数动词 habebat 和 cubat,后半部分则转用第三人称复数动词 onerant、ducunt 以及 non possunt。这种转换将视角从军队整体自然过渡到了具体的士兵个体及其奢华生活。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:8.8.1-8.8.11