← 库尔提斯

亚历山大大帝传

§8.7.1-8.7.15

赫尔莫拉乌斯痛斥亚历山大的暴政

面对亚历山大的质询,赫尔莫拉乌斯义正词严地痛斥国王沦为暴君、屠戮忠良并将马其顿人贬为奴隶的暴政,力陈卡利斯提尼的无辜,并慨然赴死。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§8.7.1

​Stupentibus ceteris Hermolaus: Nos vero, inquit, quoniam, quasi nescias, quaeris, occidendi te consilium iniimus, quia non ut ingenuis imperare coepisti, sed quasi in mancipia dominari.

其余众人都惊愕无言,赫尔莫拉乌斯开口道: “我们确实,”他说,“既然你仿佛全然不知似地发问,便实告于你:我们策划了刺杀你的阴谋,因为你开始不像统治自由民那样施政,而是如对待奴隶一般作威作福。”

§8.7.2

​Primus ex omnibus pater ipsius Sopolis parricidam etiam parentis sui clamitans esse consurgit et ad os manu obiecta scelere et malis insanientem ultra negat audiendum.

他的父亲索波利斯率先从众人中一跃而起,一面大声呼喊儿子甚至成了杀害生父的大逆不道之徒,一面伸手捂住他的嘴,宣称绝不可再听任这个因罪恶与苦难而发疯的人继续胡言乱语。

§8.7.3

​Rex inhibito patre dicere Hermolaum iubet, quae ex magistro didicisset Callisthene. Et Hermolaus: Utor, inquit, beneficio tuo et dico, quae nostris malis didici.

国王喝止了父亲,命令赫尔莫拉乌斯说出他从老师卡利斯提尼那里学到了什么。赫尔莫拉乌斯答道: “我正要利用,”他说,“你的恩典,来说出我从我们的苦难中所领悟的一切。

§8.7.4

​Quota pars Macedonum saevitiae tuae superest? quotus quidem non e vilissimo sanguine? Attalus et Philotas et Parmenio et Lyncestes Alexander et Clitus, quantum ad hostes pertinet,1 vivunt, stant in acie et clipeis suis te protegunt et pro gloria tua, pro victoria vulnera excipiunt.

在你的残酷肆虐之后,马其顿人还能剩下几成?而且除了那些血统最卑微者之外,还能剩下几人?阿塔罗斯、菲洛塔斯、帕梅尼奥、林克斯提斯的亚历山大以及克利图斯,就敌人而言依然活着,正站在战列中用盾牌护卫着你,为你赢得荣耀、赢得胜利而承受创伤。

§8.7.5

​Quibus tu egregiam gratiam rettulisti: alius mensam tuam sanguine suo adspersit, alius ne simplici quidem morte defunctus est. Duces exercituum tuorum in eculeum inpositi Persis, quos vicerant, fuere spectaculo. Parmenio indicta causa trucidatus est, per quem Attalum occideras.

而你给这些人的回报却何等丰厚:一人的鲜血溅满了你的宴席,另一人甚至未能痛快一死。你军队的统帅们被绑上刑架,在被他们征服的波斯人面前沦为笑柄。帕梅尼奥未经审讯即被屠杀,而你正是借他之手除掉了阿塔罗斯。

§8.7.6

​Invicem enim miserorum uteris manibus ad expetenda supplicia et, quos paulo ante ministros caedis habuisti, subito ab aliis iubes trucidari.

你轮番利用那些可怜之人的双手来执行惩处,片刻之前还被你视作屠戮帮凶的人,转瞬间就被你下令由旁人屠戮。”

§8.7.7

​Obstrepunt subinde cuncti Hermolao, pater super eum strinxerat ferrum percussurus haud dubie, ni inhibitus esset a rege:2 quippe Hermolaum dicere iussit petiitque, ut causas supplicii augentem patienter audirent.3

众人随即对赫尔莫拉乌斯齐声怒斥,他的父亲已在他头顶拔出了利剑,若非国王喝止,必定当场将他刺死;因为国王命赫尔莫拉乌斯继续讲下去,并要求众人耐着性子听他如何亲口自增受诛的罪状。

§8.7.8

​Aegre ergo coercitis rursus Hermolaus: Quam liberaliter, inquit, pueris rudibus ad dicendum agere permittis! at Callisthenis vox carcere inclusa est, quia solus potest dicere.

好不容易将众人压制平息后,赫尔莫拉乌斯再次说道: “你多么宽宏大量啊,”他说,“竟准许不谙言辞的少年在此陈词!然而卡利斯提尼的声音却被囚禁在牢狱之中,只因唯独他才真正懂得如何说话。

§8.7.9

​Cur enim non producitur, cum etiam confessi audiuntur? nempe quia liberam vocem innocentis audire metuis ac ne vultum quidem pateris.

既然连认罪之人的陈述都予以听取,为何唯独不将他带上堂来?显然是因为你畏惧听见无辜者自由的心声,甚至连他的面容都不敢正视。

§8.7.10

​Atqui nihil eum fecisse contendo. Sunt hic, qui mecum rem pulcherrimam cogitaverunt: nemo est, qui conscium fuisse nobis Callisthenen dicat, cum morti olim destinatus sit4 a iustissimo et patientissimo rege.

然而我坚称他什么也没做。这里有与我一同谋划了这件壮举之人:没有谁会指称卡利斯提尼知晓我们的密谋,尽管这位至为公正、至为宽厚的国王早将他指定去受死。

§8.7.11

​Haec ergo sunt Macedonum praemia, quorum ut supervacuo et sordido abuteris sanguine! At tibi XXX milia mulorum captivum aurum vehunt, cum milites nihil domum praeter gratuitas cicatrices relaturi sint. Quae tamen omnia tolerare potuimus, antequam nos barbaris dederes et novo more victores sub iugum mitteres.

这便是马其顿人所得的奖赏,你肆意践踏他们的热血,视之如多余而卑贱之物!三万头骡子为你运载着掠夺来的黄金,而士兵们归家之时除了徒劳无益的伤疤外却一无所得。然而这一切的一切,在我们被你出卖给蛮族、被你以悖逆传统的新规将胜利者赶入轭下之前,我们原本都是能够忍受的。

§8.7.12

​Persarum te vestis et disciplina delectant, patrios mores exosus es.

波斯人的衣冠与礼制让你心醉神迷,你却对祖传的风习深恶痛绝。

§8.7.13

​Persarum ergo, non Macedonum regem occidere voluimus et te transfugam belli iure persequimur. Tu Macedonas voluisti genua tibi ponere venerarique te ut deum, tu Philippum patrem aversaris et, si quis deorum ante Iovem haberetur, fastidires etiam Iovem.

因此,我们想要杀死的乃是波斯人的国王,而非马其顿人的国王;我们依凭战时法度,追讨你这个变节叛徒。你妄图让马其顿人向你屈膝下跪、如侍奉神明般顶礼膜拜;你厌弃生父腓力,假使众神之中有谁的地位凌驾于朱庇特之上,你恐怕连朱庇特也要嗤之以鼻。

§8.7.14

​Miraris, si liberi homines superbiam tuam ferre non possumus? Quid speramus ex te, quibus aut insontibus moriendum est5 aut, quod tristius morte est, in Servitute vivendum?

身为自由民的我们竟无法容忍你的傲慢,这难道值得你惊讶吗?对于我们这些要么无辜赴死、要么活在比死亡更为悲惨的奴役之中的人来说,还能对你抱有什么指望?

§8.7.15

​Tu quidem, si emendari potes, multum mihi debes. Ex me enim scire coepisti, quid ingenui homines ferre non possint. De cetero propinquorum orbam senectutem suppliciis ne oneraveris: nos iube duci ut, quod ex tua morte petieramus, consequamur ex nostra. Haec Hermolaus.

其实,倘若你尚能改过自新,你实应大大感激于我。因为正是从我这里,你才开始知晓自由之人无法容忍什么。至于其余的事,切莫用刑罚加重我们亲属孤苦伶仃的晚年:下令将我们押赴刑场吧,好让我们借由自己的死亡,去获得我们原本指望借由你的死亡所求得的东西。” 赫尔莫拉乌斯陈词至此。

语法注5 条
  1. 8.7.4quantum ad hostes pertinet

    限定性关系从句,作状语用,意为“就敌人而言”或“在并未死于敌手这一限度内”。此句突显了强烈的对比:所提及的将领们并未阵亡于外敌之手,反而是死于自己国王的猜忌与残虐。

  2. 8.7.7percussurus haud dubie, ni inhibitus esset a rege

    过去非真实条件句中的主句表达法。percussurus 省略了系动词(fuit 或 erat),仅以将来分词形式直接与 ni 引导的从句搭配,生动表现出若非国王阻拦就“断然将要拔剑刺死”的紧迫意图与必然性。

  3. 8.7.7ut causas supplicii augentem patienter audirent

    现在分词 augentem 与充当 audirent 宾语的 Hermolaum 保持宾格一致,意为“耐心地听他自己不断增加受刑的罪状”。国王命众人耐着性子听,并非出于宽容,而是料定赫尔莫拉乌斯直言不讳的自白只会进一步坐实其死罪。

  4. 8.7.10cum morti olim destinatus sit

    带有虚拟式现在完成时 destinatus sit 的 cum 从句,兼具让步或原因语气:“尽管他早已被……指定受死”。此处以尖锐的讽刺(称国王为“至为公正、至为宽厚”)揭露卡利斯提尼的获罪实系国王宿怨所致,与其是否参与本次行刺毫无干系。

  5. 8.7.14quibus aut insontibus moriendum est

    带与格施动者 quibus 的无人称动形词(gerundive)表应当/必然结构(moriendum est),先行词暗含 nobis:“对我们这些不得不无辜受死的人而言”。形容词 insontibus 与与格 quibus 保持同格并具表语性质,控诉了清白受戮的不公命运。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:8.7.1-8.7.15