← 库尔提斯

亚历山大大帝传

§8.8.12-8.8.23

亚历山大的统治辩护与卡利斯提尼的处决

亚历山大为其融合政策、接受神谕以及用金银装点兵器进行辩护,承诺赦免谋反者的父母,但拒绝给予卡利斯提尼马其顿人的法律待遇。会议结束后,主谋者与卡利斯提尼均遭严刑处死,这激起了希腊人对亚历山大的强烈愤恨,也让他最终陷入迟来的悔恨。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§8.8.12

​Si habere Asiam, non transire volumus, cum his communicanda est nostra clementia: horum fides stabile et aeternum faciet imperium. Et sane plus habemus, quam capimus. Insatiabilis autem avaritiae est1 adhuc inplere velle, quod iam circumfluit.

如果我们想要保有亚洲,而非仅仅穿行而过,我们的宽仁就必须与他们共享;他们的忠诚将使帝国稳固且长存。事实上,我们所拥有的已超过我们所能容纳的;而对于已经满溢之物仍欲不断填充,乃是贪得无厌的表现。

§8.8.13

​Morem tamen eorum in Macedonas transfundo! In multis enim gentibus esse video, quae non erubescamus imitari: nec aliter tantum imperium apte regi potest, quam ut quaedam et tradamus illis et ab isdem discamus.

‘然而我却把他们的风俗移植给马其顿人!’确实,我看到许多民族中都有我们不应引以为耻去效仿的事物;而且如此庞大的帝国,除了我们向他们传授某些事物,同时也向他们学习某些事物之外,别无其他妥善治理的途径。

§8.8.14

​Illud paene dignum risu fuit, quod Hermolaus postulabat a me, ut aversarer Iovem, cuius oraculo adgnoscor.

赫尔莫拉乌斯竟然要求我弃绝朱庇特——而我正是借其神谕获得承认的——这简直堪称引人发笑。

§8.8.15

​An etiam, quid di respondeant, in mea potestate est? Obtulit nomen filii mihi: recipere ipsis rebus, quas agimus, haud alienum fuit. Utinam Indi quoque deum esse me credant! Fama enim bella constant, et saepe etiam, quod falso creditum est, veri vicem obtinuit.

难道连神明如何回应也全凭我的意愿吗?他赐予了我儿子的名号;鉴于我们正在成就的事业本身,接受这一名号绝非不当。但愿印度人也相信我是神明!因为战争全凭声威立足,甚至常常是误信之事取代了真相。

§8.8.16

​An me luxuriae indulgentem putatis arma vestra auro argentoque adornasse? Adsuetis nihil vilius hac videre materia2 volui ostendere, Macedonas invictos ceteris ne auro quidem vinci.

难道你们以为我是沉溺于奢靡才用金银装点你们的兵器吗?对于那些习惯于看不到任何比此种材质更廉价之物的人,我想向他们展示:在其余各方面都所向披靡的马其顿人,即便面对黄金也绝不会被征服。

§8.8.17

​Oculos ergo primum eorum sordida omnia et humilia despectantium capiam et docebo nos non auri aut argenti cupidos, sed orbem terrarum subacturos venire. Quam gloriam tu, parricida, intercipere voluisti et Macedonas rege adempto devictis gentibus dedere.

因此,我首先要征服那些鄙夷一切粗陋卑微之物者的眼界,并教导他们:我们来到这里并非贪图金银,而是为了征服整个天下。而你,弑逆之徒,竟企图篡夺这份荣耀,并借由夺走马其顿人的国王,将他们拱手交给战败的诸族!

§8.8.18

​At nunc mones me, ut vestris parentibus parcam! Non oportebat quidem vos scire, as quid de his statuissem, quo tristiores periretis, si qua vobis parentum memoria et cura est: sed olim istum morem occidendi cum scelestis insontes propinquos parentesque solvi et profiteor in eodem honore futuros omnes eos, in quo fuerunt.

可是如今你却劝告我宽恕你们的父母!如果你们对父母尚有一丝念及和挂怀,为了让你们在受死时更为痛苦,本不该让你们知晓我对他们做出了何等裁决;但我早已废除了将无辜亲族与父母同罪犯一并处死的陋习,并且我公开宣告:他们所有人将一如既往地享有原先的尊荣。

§8.8.19

​Nam tuum Callisthenen, cui uni vir videris, quia latro es, scio, cur produci velis: ut coram his probra, quae in me modo iecisti, modo audisti, illius quoque ore referantur. Quem, si Macedo esset, tecum introduxissem, dignissimum te discipulo magistrum: nunc Olynthio non idem iuris est.

至于你的卡利斯提尼——只因你是个贼寇,唯有在他眼里你才算个真正的男子汉——我很清楚你为何想要让他被押解出庭:无非是想借由他的口,当着众人的面,将你刚才向我发泄、刚才所听到的污言秽语再重复一遍。若他是个马其顿人,我早就将他与你一同带上法庭了,真乃名师配高徒;然而如今,一个奥林索斯人并不享有相同的法律权利。

§8.8.20

​Post haec consilium dimisit tradique damnatos hominibus, qui ex eadem cohorte erant, iussit. Illi, ut fidem suam saevitia regi adprobarent, excruciatos necaverunt.

说完这番话后,国王解散了会议,并下令将死囚移交给属于同一营队的卫士。为了用残酷手段向国王证实自己的忠诚,卫士们将他们严刑拷打后处决。

§8.8.21

​Callisthenes quoque tortus interiit, initi consilii in caput regis innoxius,3 sed haudquaquam aulae et adsentantium accommodatus ingenio.

卡利斯提尼同样在酷刑中丧生;尽管他在谋害国王性命的图谋上本属无辜,但他绝不适于迎合宫廷与谄媚之徒的习气。

§8.8.22

​Itaque nullius caedes maiorem apud Graecos Alexandro excitavit invidiam, quod praeditum optimis moribus artibusque, a quo revocatus ad vitam erat, cum interfecto Clito mori perseveraret, non tantum occiderit, sed etiam torserit indicta quidem causa.4

因此,没有谁的死比他的被杀在希腊人中激起对亚历山大更大的怨恨,因为对于一个具备卓越品德与才学、且在克利图斯被杀后亚历山大一心求死时曾将他挽救回生的人,亚历山大不仅将他处死,甚至在未予审判辩护的情况下对他施以酷刑。

§8.8.23

​Quam crudelitatem sera paenitentia consecuta est.

紧随这一残酷行径而来的,是为时已晚的懊悔。

语法注4 条
  1. 8.8.12Insatiabilis autem avaritiae est

    表特征的谓语属性属格(insatiabilis avaritiae),与系动词 est 连用,以不定式短语 adhuc inplere velle... 为真正主语,意为“……是贪得无厌的特征/属于贪得无厌”。

  2. 8.8.16Adsuetis nihil vilius hac videre materia

    与格分词 adsuetis 作主动词 ostendere 的间接宾语(“向那些习惯于……的人”),省略了指代波斯人等被征服各族的名词性先行词。它支配不定式短语 nihil vilius hac videre materia(“看到没有比这更低贱的材质”),其中 hac materia 为修饰比较级 vilius 的比较夺格。

  3. 8.8.21initi consilii in caput regis innoxius

    形容词 innoxius 支配表示罪名/案由的属格 initi consilii(“对谋划的图谋无罪”),这是白银时代拉丁语中法律相关形容词(如 reus, innoxius)带属格以指明罪状的常见用法。介词短语 in caput regis(“针对国王性命”)直接修饰 initi consilii。

  4. 8.8.22indicta quidem causa

    由名词 causa 与形容词 indicta(否定前缀 in- + 来自 dicere 的完成被动分词 dictus,意为“未陈述/未辩护的”)构成的夺格绝对结构。这是表示“未经法庭审理辩护”的法律惯用语,不可与 indīcere(宣布)的分词相混淆。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:8.8.12-8.8.23