← 库尔提斯

亚历山大大帝传

§8.6.17-8.6.30

刺杀企图破产与埃庇墨涅斯告发侍从被捕

国王延长宴饮致使刺杀阴谋流产,悔悟的埃庇墨涅斯向其兄欧律洛科斯告发,密谋者与卡利斯提尼悉数被捕并接受国王审问。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§8.6.17

​Et ille per a ludum, bene deos suadere,1 respondit revocatisque amicis in horam diei ferme secundam convivii tempus extraxit.

国王开玩笑地答道,神明的建议甚是英明;于是他唤回朋友们,将宴饮的时间一直延宕至日出后的第二时辰左右。

§8.6.18

​Iam alii ex cohorte in stationem successerant ante cubiculi fores excubituri, adhuc tamen coniurati stabant vice officii sui expleta:

侍童队的其他成员早已接替岗位,准备在寝殿门前守夜,然而密谋者们在自己的职守轮次结束后,依然伫立未去:

§8.6.19

​adeo pertinax spes est, quam humanae mentes devoraverunt.2 Rex benignius quam alias adlocutus discedere eos ad curanda corpora, quoniam tota nocte perstitissent, iubet. Data singulis L sestertia, conlaudatique,3 quod etiam aliis tradita vice tamen excubare perseverassent.

人类的心灵一旦吞食了希望,那希望便会如此执拗不休。国王比平日更加温和地对他们说话,命令他们回去休养身躯,因为他们已坚守了整整一夜。他赐予每人五万塞斯特斯,并对他们大加赞扬,因为即便轮次已交接与旁人,他们却仍坚持守望。

§8.6.20

​Illi tanta spe destituti domos abeunt. Et ceteri quidem expectabant stationis suae noctem: Epimenes sive comitate regis, qua ipsum inter coniuratos exceperat, repente mutatus, sive quia coeptis deos obstare credebat, fratri suo Eurylocho, quem antea expertem esse consilii voluerat, quid pararetur, aperit.

他们丧失了如此巨大的期冀,只得各自回家。其余的人都在等待下一次轮到自己当值的夜晚;而埃庇墨涅斯——或因国王在密谋者之中温和接纳他的厚意而突然悔悟,或因坚信神明在阻挠他们的图谋——向此前一直被他刻意隐瞒的亲兄欧律洛科斯吐露了正在筹划的一切。

§8.6.21

​Omnibus Philotae supplicium in oculis erat:4 itaque protinus inicit fratri manum et in regiam pervenit excitatisque custodibus corporis ad salutem regis pertinere, quae adferret, adfirmat.

菲洛塔斯受戮的情景在众人眼中历历在目;因此欧律洛科斯立刻抓住弟弟的手直奔王宫,唤醒近身卫士,坚称自己带来的消息攸关国王的性命安危。

§8.6.22

​Et tempus, quo venerant, et vultus haud sane securi animi index et maestitia e duobus alterius Ptolomaeum ac Leonnatum excubantes ad cubiculi limen excitaverunt. Itaque apertis foribus et lumine inlato sopitum mero ac somno excitant regem. Ille paulatim mente collecta, quid adferrent, interrogat.

他们前来的时刻、脸上显露出绝非平静的心绪,以及两人中一人的哀戚神色,惊醒了守候在寝殿门槛旁的托勒密与莱昂纳图斯。于是,他们推开房门,点起明火,唤醒了沉浸在烈酒与浓睡之中的国王。国王渐渐理清神智,询问他们带来了什么消息。

§8.6.23

​Nec cunctatus Eurylochus non ex toto domum suam aversari deos dixit, quia frater ipsius, quamquam impium facinus ausus foret, tamen et paenitentiam eius ageret et per se potissimum profiteretur indicium: in eam ipsam noctem, quae decederet, insidias conparatas fuisse, auctores scelesti consilii esse, quos minime crederet rex.

欧律洛科斯毫不迟疑地答道,神明并未彻底背弃他的家族,因为他的弟弟虽曾敢于图谋不韪之行,然而如今已知悔改,且最重要的是借由他本人前来告发:就在这刚刚破晓离去的一夜,刺杀的阴谋本已备妥,而这罪恶图谋的始作俑者,正是国王最意想不到之人。

§8.6.24

​Tum Epimenes cuncta ordine consciorumque nomina exponit. Callisthenen non ut participem facinoris nominatum esse constabat, sed solitum puerorum sermonibus vituperantium criminantiumque regem faciles aures praebere.

随后,埃庇墨涅斯按顺序全盘托出细节,并列出了同谋者的姓名。可以确定的是,卡利斯提尼并未被指认为行刺的同谋,但他惯于倾听侍童们诋毁和指控国王的议论,对其轻信以对。

§8.6.25

​Quidam adiciunt, cum Hermolaus apud eum quoque verberatum se a rege quereretur, dixisse Callisthenen, meminisse debere eos iam viros esse: idque ad consolandam patientiam verberum an ad incitandum iuvenum dolorem dictum esset, in ambiguo fuisse.

有人补充说,当赫尔莫拉乌斯也在他面前抱怨自己遭到国王鞭笞时,卡利斯提尼曾说,他们应当记着自己如今已是男子汉;而这番话究竟是为了宽慰对鞭笞的忍受,还是为了煽动青年的怨恨,则悬而未决。

§8.6.26

​Rex animi corporisque sopore discusso, cum tanti periculi, quo evaserat, imago oculis oberraret, Eurylochum L. talentis et cuiusdam Tiridatis opulentis bonis protinus donat fratremque, ​antequam pro salute eius precaretur, restituit, sceleris autem auctores interque eos Callisthenen vinctos adservari iubet. Quibus in regiam adductis toto die et nocte proxima mero ac vigiliis gravis adquievit.

国王驱散了精神与肉体的倦意,方才躲过的那场滔天危机的景象在眼前萦回不去,他立时赏赐欧律洛科斯五十塔兰同以及某位提里达特斯的丰厚家产,并在〔欧律洛科斯〕为之求情之前便赦免了他的弟弟;然而他下令将罪恶的首恶,包括卡利斯提尼在内,全部戴上镣铐严加羁押。将这些人押解入王宫后,国王用整整一天和接下来的夜晚静心休憩,以平复酒力与熬夜的困乏。

§8.6.28

Postero autem frequens consilium adhibuit, cui patres propinquique eorum, de quibus agebatur, intererant, ne de sua quidem salute securi: quippe Macedonum more perire debebant omnium devotis capitibus, qui sanguine contigissent reos.5

次日,国王召集了全员大会,涉案者的父兄亲眷皆在席中,他们甚至对自身的安危亦惶恐不安;因为依照马其顿人的风俗,凡与罪人有血缘关联者,其头颅皆当献作诅咒之牲,尽数处死。

§8.6.29

​Rex introduci coniuratos praeter Callisthenen iussit: atque, quae agitaverant, sine cunctatione confessi sunt.

国王下令押入除卡利斯提尼以外的全体密谋者,他们毫不迟疑地供认了所策划的一切。

§8.6.30

​Increpantibus deinde universis eos ipse rex. quo suo merito tantum in semet cogitassent facinus,6 interrogat.

随后,在众人齐声怒斥之时,国王亲自发问:究竟是自己犯下了何等罪过,以致他们竟图谋对自己施加如此凶暴的罪行。

语法注6 条
  1. 8.6.17bene deos suadere

    对格不定式结构(AcI),作主要动词 respondit 的宾语。国王将狂女的警告理解为“神明给予了英明的忠告”。

  2. 8.6.19quam humanae mentes devoraverunt

    修饰先行词 spes 的关系从句。动词 devorare(吞食、吞噬)为比喻用法,形容“人心一旦彻底吞下(执迷于)的希望”。

  3. 8.6.19Data singulis L sestertia, conlaudatique

    省略了助动词 sunt 的两个并列被动态从句。L sestertia 代表五十塞斯特提乌姆(一塞斯特提乌姆合一千塞斯特斯,即共五万塞斯特斯)。conlaudati [sunt] 为阳性复数主格完成时被动分词,主语指侍童们。

  4. 8.6.21Omnibus Philotae supplicium in oculis erat

    短语 in oculis esse 意为“历历在目、铭刻于脑海”。与格 omnibus 为关系与格(“对所有人而言”)。菲洛塔斯因谋反而受酷刑处决的记忆犹新,构成了欧律洛科斯立即检举的直接动因。

  5. 8.6.28omnium devotis capitibus, qui sanguine contigissent reos

    短语 omnium devotis capitibus 是独立夺格结构(“所有人的首级皆被判处祭献/处死”),其中 caput 比喻“生命、人身”。修饰先行词 omnium 的关系从句 qui sanguine contigissent reos 使用虚拟式 contigissent,体现了阐述马其顿连坐法条内容时的间接引语或规约性从句特征。

  6. 8.6.30quo suo merito tantum in semet cogitassent facinus

    间接疑问从句,作 interrogat 的宾语从句。quo suo merito 意为“由于自己的何种作为/因自己犯了何错”,in semet(即 in se 的强调形)意为“针对他本人(国王)”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:8.6.17-8.6.30