← 库尔提斯

亚历山大大帝传

§8.2.1-8.2.20

亚历山大的悔恨与进军西西米特雷斯

亚历山大刺杀克利图斯后陷入绝望与悔恨,企图自尽被阻,随后闭门痛哭。在将士的劝慰与赦罪决议后,他重理军务,平定叛乱的流亡军,并率军进抵扼守险隘的西西米特雷斯领地。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§8.2.1

Male humanis ingeniis natura consuluit, quod plerumque non futura, sed transacta perpendimus. Quippe rex, postquam ira mente decesserat, etiam ebrietate discussa magnitudinem facinoris sera aestimatione perspexit.

自然对人类的心智做出了残酷的安排,因为我们通常不是去权衡未来,而是去反思既往。原来,在怒气从心中消退、酒意亦告驱散之后,国王才通过迟来的评估看清了自己罪行的严重。

§8.2.2

​Videbat tunc inmodice libertate abusum, sed alioqui egregium bello virum et, nisi erubesceret fateri, servatorem sui occisum. Detestabile carnificis ministerium occupaverat rex, verborum licentiam, quae vino poterat inputari, nefanda caede ultus.

当时他看到的是:一个虽然过度滥用了言论自由、但在战事上其他方面俱极为卓越的武士,且若他不羞于承认的话更是自己的救命恩人,已被杀害。国王僭取了刽子手令人憎恶的职责,以不可饶恕的残杀报复了本可归咎于酒精的狂妄言辞。

§8.2.3

​Manabat toto vestibulo cruor paulo ante convivae: vigiles attoniti et stupentibus similes procul stabant, liberioremque paenitentiam solitudo eliciebat.

片刻之前的同席宾客的鲜血正流淌在整个前厅;卫兵们惊愕万分、形同僵木般远远站立着,而四下无人更诱发了毫无拘束的悔恨。

§8.2.4

​Ergo hastam ex corpore iacentis evolsam retorsit in semet. Iamque admoverat pectori, cum advolant vigiles et repugnanti e manibus extorquent1 adlevatumque in tabernaculum deferunt.

于是,他从倒卧之人的尸体上拔出长矛,反刺向自己。他已将矛尖抵住胸口,这时卫兵们飞奔而至,从奋力挣扎的他手中夺下了武器,将他抬起送入帐篷。

§8.2.5

​Ille humi prostraverat corpus gemitu eiulatuque miserabili tota personante regia. Laniare deinde os unguibus et circumstantes rogare,2 ne se tanto dedecori superstitem esse paterentur.

他将身体扑倒在地上,悲戚的呻吟与哀号回荡在整个宫殿之中。随后他用指甲抓破自己的面颊,哀求周围的人不要让他带着如此奇耻大辱苟活于世。

§8.2.6

​Inter has preces tota nox extracta est. Scrutantemque, num ira deorum ad tantum nefas actus esset, subit anniversarium sacrificium Libero Patri non esse redditum3 stato tempore. Itaque inter vinum et epulas caede commissa iram dei fuisse manifestam.

在这些哀求中度过了整整一夜。当他思忖自己是否因诸神的愤怒才被驱使做出这等大逆不道之举时,忽然忆及未曾在规定时间向自由之父献上例行的年度祭品。因此,在这场伴随美酒与盛宴犯下的杀戮中,神明的怒火已昭然若揭。

§8.2.7

​Ceterum magis eo movebatur, quod omnium amicorum animos videbat attonitos: neminem cum ipso sociare sermonem postea ausurum, vivendum esse in solitudine velut ferae bestiae terrenti alias timentique.

然而,更令他深受震动的是,他看到所有朋友的心中都充满震骇:此后将再无人敢与他交谈,他将不得不像猛兽一样生活在孤寂中,既恐吓他人,又畏惧他人。

§8.2.8

​Prima deinde luce tabernaculo corpus, sicut adhuc cruentum erat, iussit inferri. Quo posito ante ipsum lacrimis obortis: Hanc, inquit, nutrici meae gratiam rettuli, cuius duo filii apud Miletum pro mea gloria occubuere mortem, hic frater, unicum orbitatis solacium, a me inter epulas occisus est.

次日破晓,他下令将尸体照原样——仍旧满身血迹——抬入帐篷。当尸体被放置在他面前时,他热泪盈眶地说道: “这就是我对我的乳母所作的回报吗?她的两个儿子在米利都为我的荣耀战死,而这作为她丧子之痛唯一安慰的兄长,却在宴席间被我杀害。

§8.2.9

​Quo nunc se conferet misera? Omnibus eius unus supersum, quem solum aequis oculis videre non poterit. Et ego, servatorum meorum latro, revertar in patriam, ut ne dexteram quidem nutrici sine memoria calamitatis eius offerre possim!

这个不幸的女人如今还能投奔何处?在她所有亲人中唯有我一人尚存,而我正是她唯一无法以平静目光直视的人。难道我这个救命恩人们的刽子手,竟要回到祖国,以至于连向乳母伸出右手都免不了唤起她的灾难吗!”

§8.2.10

​Et cum finis lacrimis querellisque non fieret, iussu amicorum corpus ablatum est. Rex triduum iacuit inclusus.

由于泪水与哀诉没有止境,根据朋友们的命令,尸体被移走了。国王闭门躺卧了三天。

§8.2.11

​Quem ut armigeri corporisque custodes ad moriendum obstinatum esse cognoverunt, universi in tabernaculum inrumpunt diuque precibus ipsorum reluctatum aegre vicerunt, ut cibum caperet.

当侍卫和近卫军得知他执意求死时,众人一齐冲入帐篷,在他长久抗拒他们的恳求之后,才勉强说服他进食。

§8.2.12

​Quoque minus caedis puderet,4 iure interfectum Clitum Macedones decernunt, sepultura quoque prohibituri, ni rex humari iussisset.

为了减轻杀戮带来的羞耻,马其顿人决议克利图斯系被依法正当诛杀;若非国王下令安葬,他们甚至打算剥夺其埋葬权。

§8.2.13

Igitur X diebus maxime ad confirmandum pudorem apud Maracanda consumptis cum parte exercitus Hephaestionem in regionem Bactrianam misit commeatus in hiemem paraturum.

于是,在马拉坎达度过了十天——主要是为了抚平羞耻——之后,他派遣赫菲斯提昂率领部分军队前往巴克特里亚地区筹措过冬的粮饷。

§8.2.14

​Quam Clito ante destinaverat provinciam, Amyntae dedit: ipse Xenippa pervenit. Scythiae confinis est regio habitaturque pluribus ac frequentibus vicis, quia ubertas terrae non indigenas modo detinet, sed etiam advenas invitat.

他将此前指派给克利图斯的省份交给了阿敏塔斯;他自己则抵达了克塞尼帕。该地区与斯基泰接壤,村落众多且人口稠密,因为土地的肥沃不仅留住了本地人,还吸引了外来者。

§8.2.15

​Bactrianorum exulum, qui ab Alexandro defecerant, receptaculum fuerat: sed, postquam regem adventare conpertum est, ​pulsi ab incolis II milia fere et D congregantur. Omnes equites erant etiam in pace latrociniis adsueti: tum ferocia ingenia non bellum modo, sed etiam veniae desperatio efferaverat. Itaque ex inproviso adorti Amyntan, praetorem Alexandri, diu anceps proelium fecerant: ​ad ultimum DCC suorum amissis, quorum CCC hostis cepit, dedere terga victoribus haud sane inulti: quippe LXXX Macedonum interfecerunt, praeterque eos CCC et L saucii facti sunt.

那里曾是背叛亚历山大的巴克特里亚流亡者的避难所;但在得知国王临近后,他们被当地居民逐出,大约两千五百人聚集在一起。他们全都是骑兵,即使在和平时期也习惯于劫掠;此时他们凶悍的性情不仅因战争、更因对获赦的绝望而变得愈加狂暴。于是他们出其不意地袭击了亚历山大的部将阿敏塔斯,展开了长久胜负难分的激战;最终,在损失了七百名部下(其中三百人被敌军俘虏)之后,他们绝非未施报复地向胜利者溃退:因为他们击毙了八十名马其顿人,此外还有三百五十人负伤。

§8.2.18

​Veniam tamen etiam post alteram defectionem inpetraverunt.

然而,即使在经历了这第二次叛乱之后,他们依然获得了宽恕。

§8.2.19

​His in fidem acceptis in regionem, quam Nautaca appellant, rex cum toto exercitu venit. Satrapes erat Sisimithres duobus ex sua matre filiis genitis: quippe apud eos parentibus stupro coire cum liberis fas est.

将这些人收归保护之下后,国王率全军来到了被称为瑙塔卡的地区。总督是西西米特雷斯,他与自己的生母生下了两个儿子;因为在他们当中,父母与子女发生乱伦被视为合乎法度。

§8.2.20

​Is armatis popularibus fauces regionis, qua in artissimum cogitur, valido munimento saepserat. Praeterfluebat torrens amnis, terga petra claudebat:

他与武装起来的同胞一道,用坚固的防御工事封锁了该地区最为狭窄的隘口。一条湍急的河流在旁流淌,绝壁岩石封闭了其后方:

语法注4 条
  1. 8.2.4cum advolant vigiles et repugnanti e manibus extorquent

    倒装 cum 从句(cum inversum)。先前的主句 Iamque admoverat pectori(过去完成时)交代了既定背景,而由连词 cum 引导的直陈式现在时(历史现在时)从句则突出了突发的戏剧性转折。

  2. 8.2.5Laniare deinde os unguibus et circumstantes rogare

    历史不定式(infinitivus historicus)。不定式 laniare 和 rogare 代替限定动词作谓语,主语(Alexander)为主格,生动呈现了国王在极度激动下的狂乱动作与强烈悲痛。

  3. 8.2.6Scrutantemque, num ira deorum ad tantum nefas actus esset, subit anniversarium sacrificium Libero Patri non esse redditum

    动词 subit 在此作非人称用法,意为“(念头)涌上心头”,后接指代亚历山大本人的宾格分词 scrutantem 作宾语,并以宾格加不定式结构(anniversarium sacrificium... non esse redditum)作为其逻辑主语。

  4. 8.2.12Quoque minus caedis puderet

    由 quo 加比较级(minus)引导的目的从句(“为了更少感到……”)。句中包含无人称情感动词 puderet(未完成虚拟式),其羞耻的因由/客体以属格 caedis 表达。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:8.2.1-8.2.20