← 库尔提斯

亚历山大大帝传

§8.2.21-8.2.40

攻破西西米特雷斯岩塞与腓力之死

亚历山大通过土木工事与威慑攻克了险峻的岩山要塞,受降并安抚了总督西西米特雷斯。随后在追击叛军的艰难强行军中,徒步护驾的年轻武士腓力力竭战死,名将埃里吉尤斯的死讯亦接踵而至,令国王深陷悲痛。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§8.2.21

​hanc manu perviam incolae fecerant, sed aditu specus accipit lucem, interiora nisi inlato lumine obscura sunt.

居民们曾用人工使这处岩山得以通行,但洞穴仅从入口处采纳光线,若不带入照明,内部便一片漆黑。

§8.2.22

​Perpetuus cuniculus iter praebet in campos ignotum nisi indigenis. At Alexander, quamquam angustias naturali situ munitas valida manu barbari tuebantur, tamen arietibus admotis munimenta, quae manu adiuncta erant, concussit fundisque et sagittis propugnantium plerosque deiecit. Quos ubi dispersos fugavit, ruinas munimentorum supergressus ad petram admovit exercitum.

一条除土著外无人知晓的连续地道通向平原。然而亚历山大尽管有蛮族以重兵把守依天然地势设防的险隘,仍调来攻城槌砸碎了人工增筑的工事,并用投石与弓箭击落了守兵的大半。待将溃散的守兵驱逐后,他跨越工事废墟,将军队推进至岩山下。

§8.2.23

​Ceterum interveniebat fluvius coeuntibus aquis ex superiore fastigio in vallem, magnique operis videbatur tam vastam voraginem explere:1 ​caedi tamen arbores et saxa congeri iussit. Ingensque barbaros pavor rudes ad talia opera concusserat excitatam molem subito cementes.

此外,一条河流横亘其间,雨水自上方峰顶汇聚流向山谷,填平如此巨大的深壑似乎是一项浩大的工程;但他依然下令伐木堆石。蛮族对此类工事素无经验,骤然目睹拔地而起的高垒,陷入了极大的恐慌之中。

§8.2.25

Itaque rex ad deditionem metu posse conpelli ratus Oxarten misit nationis eiusdem, sed dicionis suae, qui suaderet duci, ut traderet petram.

因此国王认为可以通过恐惧迫使其投降,便派遣同族但归顺于己的奥克萨尔特斯前去劝说守将献出岩山。

§8.2.26

​Interim ad augendam formidinem et turres admovebantur et excussa tormentis tela micabant. Itaque verticem petrae omni alio praesidio damnato petiverunt.

与此同时,为了加剧恐惧,攻城塔也被推向前线,投掷机射出的箭石闪烁飞驰。于是他们断念于所有其他防卫,尽皆逃向岩山顶峰。

§8.2.27

​At Oxartes trepidum diffidentemque rebus suis Sisimithren coepit hortari, ut fidem quam vim Macedonum mallet experiri neu moraretur festinationem victoris exercitus in Indiam tendentis: cui quisquis semet offerret, in suum caput alienam cladem esse versurum.2

此时奥克萨尔特斯开始规劝惊恐万状、对己方处境失去信心的西西米特雷斯,劝他宁愿体验马其顿人的信义而非武力,切勿阻滞开赴印度的胜利之师的行色:无论谁敢阻挡于前,都只会将施于他人的毁灭引向自己的头颅。

§8.2.28

​Et ipse quidem Sisimithres deditionem non abnuebat, ceterum mater eademque coniunx morituram se ante denuntians, quam in ullius veniret potestatem, barbari animum ad honestiora quam tutiora converterat, pudebatque libertatis maius esse apud feminas quam apud viros pretium.

西西米特雷斯本人固然不拒降服,然而其母兼其妻宣称宁死也不受制于任何人,使这蛮族的心意转向了崇高而非安全的选择,并让他因女子对自由的珍视甚于男子而深感羞愧。

§8.2.29

​Itaque dimisso. internuntio pacis obsidionem ferre decreverat. Sed cum hostis vires suasque pensaret, rursus muliebris consilii, quod praeceps magis quam necessarium esse credebat, paenitere eum coepit.3

于是他打发走了和平信使,决意承受围困。但当他权衡敌我力量时,又再次后悔听从了那妇人的计策——他认为那计策鲁莽多于必要。

§8.2.30

​Revocatoque strenue Oxarte futurum se in regis potestate respondit, unum id precatus, ne voluntatem et consilium matris suae proderet, quo facilius venia illi quoque inpetraretur.

他急召回奥克萨尔特斯,答复愿归顺于国王权下,仅恳求一事:切莫泄露其母的心愿与企图,以便亦能更容易地为她求得赦免。

§8.2.31

​Praemissum igitur Oxarten cum matre liberisque et totius cognationis grege sequebatur ne expectato quidem fidei pignore, quod Oxartes promiserat.

于是,在先行遣出奥克萨尔特斯后,他率母亲、子女及全族人众紧随其后,甚至未等待奥克萨尔特斯所承诺的信义保证。

§8.2.32

​Rex equite praemisso, qui reverti eos iuberet opperirique praesentiam ipsius, supervenit et victimis Minervae Victoriae caesis imperium Sisimithri restituit spe maioris etiam provinciae facta, si cum fide amicitiam ipsius coluisset.

国王派遣骑兵传令让他们返回并原地恭候圣驾,随后赶到;在向胜利女神密涅瓦献祭牺牲后,国王恢复了西西米特雷斯的统治权,并许诺若能忠诚维持友谊,将给予他更广袤的省份。

§8.2.33

​Duos illi iuvenes patre tradente secum militaturos sequi iussit.

由父亲引荐,国王命他的两个青年儿子随侍军中效力。

§8.2.34

​Relicta deinde phalange ad subigendos, qui defecerant, cum equite processit. Arduum et inpeditum saxis iter primo utcumque tolerabant, mox equorum non ungulis modo attritis, sed corporibus etiam fatigatis sequi plerique non poterant, et rarius subinde agmen fiebat pudorem, ut fere fit, inmodico labore vincente.

随后留下方阵步兵,国王率骑兵前进以平定叛乱者。起初他们尚能勉强耐受崎岖多石的险道,不久马蹄不仅被磨损,马力亦告衰竭,大多数人无法跟进,队列随即愈发稀疏——正如常见的那样,过度的劳顿压倒了羞耻心。

§8.2.35

​Rex tamen subinde equos mutans sine intermissione fugientes insequebatur. Nobiles iuvenes comitari eum soliti defecerant praeter Philippum: Lysimachi erat frater tum primum adultus et, quod facile adpareret, indolis rarae.

然而国王不断换乘马匹,毫无停歇地追击逃敌。平日随侍在侧的贵族青年们除腓力外皆已掉队:他是利西马科斯的弟弟,当时方才成年,显然具有罕见的资质。

§8.2.36

​Is pedes, incredibile dictu, per D stadia vectum regem4 comitatus est saepe equum suum offerente Lysimacho, nec tamen, ut digrederetur a rege, effici potuit, cum lorica indutus arma gestaret.

他徒步——说来令人难以置信——伴随骑马的国王疾行了五百斯塔德,尽管利西马科斯屡次将自己的马让给他;但他身着胸甲披挂武器,却无论如何不肯离开国王。

§8.2.37

​Idem, cum perventum esset in saltum, in quo se barbari abdiderant, nobilem edidit pugnam regemque comminus cum hoste dimicantem protexit.

正是这位青年,当到达蛮族藏匿的林区时,表现出英勇卓绝的战斗,奋力护卫了正与敌人短兵相接的国王。

§8.2.38

​Sed postquam barbari in fugam effusi deseruere silvas, animus, qui in ardore pugnae corpus sustentaverat, liquit, subitoque ex omnibus membris profuso sudore arboris proximae stipiti se adplicuit.

但在蛮族溃逃抛弃丛林之后,在战斗炽热中支撑着身躯的精神突然消退,浑身汗如雨下,他倚靠在身旁的一棵树干上。

§8.2.39

​Deinde ne illo quidem adminiculo sustinente manibus regis exceptus est: inter quas conlapsus extinguitur. Maestum regem alius haud levis dolor excepit.

随后连这支柱也无法支撑他,他倒在国王的双手之中,就此气绝身亡。另一场沉重的悲痛旋即降临在哀伤的国王身上:

§8.2.40

​Erigyius inter claros duces fuerat: quem extinctum esse paulo ante, quam reverteretur in castra, cognovit. Utriusque funus omni apparatu atque honore celebratum est.

埃里吉尤斯曾是麾下名将之一;国王得知他在自己返回营地前不久已然离世。两人的葬礼皆以极尽奢华与尊荣的礼仪隆重举行。

语法注4 条
  1. 8.2.23magnique operis videbatur tam vastam voraginem explere

    magnī operis 为表语性属格(性质属格)。主语是不定词短语 tam vastam voraginem explere,整句意为“填平如此巨大的深壑似乎是一项浩大的工程”。

  2. 8.2.27in suum caput alienam cladem esse versurum

    间接引语结构,主语受格为前一句的关系词 quisquis,谓语为不定词 versūrum [esse]。alienam clādem 指“施于他人的毁灭(马其顿军队带给敌人的毁灭)”,意为“任何阻拦之人都会将本施于他人的灾祸引向自己的头上”。

  3. 8.2.29muliebris consilii... paenitere eum coepit

    非人称动词 paenitet 的常规句式:感到后悔的人用宾格(eum),后悔的事物用属格(muliebris consilii),与 coepit 连用表示“他开始后悔听从那妇人的计策”。quod 的先行词为 consilii。

  4. 8.2.36vectum regem

    vectum 是 vehor(骑乘、被运载)的完成时分词,修饰 regem,意为“骑在马上的国王”。它与前文的 pedes(徒步)形成鲜明对照,突显出国王骑马而腓力徒步跟随的艰辛。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:8.2.21-8.2.40