- 底本
- Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:8.1.25-8.1.52
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
在宴席上,克利图斯因不满亚历山大贬低腓力及老将功勋而与之激烈争执,神志失控的亚历山大最终用长矛将克利图斯刺死。
Quae patrem numquam aequo animo esse confessum,1 invitum filio debentem salutem sol suam. Atque post expeditionem, quam sine eo fecisset ipse in Illyrios, victorem scripsisse se patri fusos fugatosque hostes: nec adfuisse usquam Philippum.
国王宣称,父亲从未以平心静气的态度承认过这一点,对自己的性命有赖于儿子深感不悦。他还补充道,在自己未有父亲参与而独自进军伊利里亚人之后,曾作为胜利者写信给父亲,称敌人已被击溃扫荡,而腓力自始至终未曾现身。
Laude dignos esse, non qui Samothracum initia viserent, cum Asiam uri vastarique oporteret, sed eos, qui magnitudine rerum fidem antecessissent.
他还宣称,值得称赞的不是那些在亚洲本应遭受焚掠蹂躏之际去参加萨莫色雷斯秘仪的人,而是那些以功业的宏大超越了人们信念的人。
Haec et his similia laeti audiere iuvenes, ingrata senioribus erant, maxime propter Philippum, sub quo diutius vixerant, cum Clitus ne ipse quidem satis sobrius ad eos, qui infra ipsum cubabant, conversus Euripidis rettulit carmen, ita ut sonus magis quam sermo exaudiri posset a rege, quo significabatur male instituisse Graecos, quod tropaeis regum dumtaxat nomina inscriberent: alieno enim sanguine partam gloriam intercipi. Itaque rex, cum suspicaretur malignius habitum esse sermonem, percontari proximos coepit, quid ex Clito audissent.
年轻人们欣喜地听着这些以及类似的话语,但对老臣们来说却刺耳难当,尤其是因为他们曾在腓力麾下生活了更长的岁月;这时,克利图斯自己也并未完全清醒,他转向那些 伏卧在自己下方的人,吟诵起欧里庇得斯的诗句,其声势使得国王听到的更多是声音而非具体的词句,那诗句的意思是说,希腊人确立了一种恶劣的风气,因为他们在凯旋纪念碑上仅仅刻上国王的名字,而以他人的鲜血换来的荣耀却被篡夺了。因此国王怀疑有人说了什么饱含恶意的话,便开始向身边的人打听他们从克利图斯那里听到了什么。
Et illis ad silendum obstinatis Clitus paulatim maiore voce Philippi acta bellaque in Graecia gesta commemorat omnia praesentibus praeferens.
而当那些人坚持保持沉默时,克利图斯渐渐提高声音,历数腓力的功绩以及在希腊进行的诸次战事,把这一切都置于当下的成就之上。
Hinc inter iuniores senesque orta contentio est. Et rex, velut patienter audiret, quis Clitus obterebat laudes eius, ingentem iram conceperat.
由此在年轻人与长者之间爆发了争执。国王虽然表面上似乎耐心地听着克利图斯贬损自己的赞誉,内心却蓄积了极大的怒火。
Ceterum cum animo videretur imperaturus, si finem procaciter orto sermoni Clitus inponeret, nihil eo remittente magis exasperabatur.
然而,如果克利图斯能为这傲慢挑起的言辞画上句号,国王似乎本可以克制住自己的心性,但见对方毫无退让之意,便愈发愤怒了。
Iamque Clitus etiam Parmenionem defendere audebat et Philippi de Atheniensibus victoriam Thebarum praeferebat excidio non vino modo, sed etiam animi prava contentione provectus.
此时克利图斯甚至敢于为帕曼纽辩护,不仅借着酒劲,更在一股扭曲的争胜心驱使下,将腓力对雅典人的胜利置于毁灭底比斯之上。
Ad ultimum: Si moriendum, inquit, est pro te, Clitus est primus: at cum victoriae arbitrium agis, praecipuum ferunt, qui procacissime patris tui memoriae inludunt.
最后: “如果必须有人为你去死,”他说,“克利图斯是第一个;但当你主持胜利的裁决时,那些最放肆地嘲弄你父亲回忆的人却获得了最丰厚的赏赐。
Sogdianam regionem mihi attribuis, totiens rebellem et non modo indomitam, sed quae ne subigi quidem possit. Mittor ad feras bestias, praecipitia ingenia sortitas. Sed, quae ad me pertinent, transeo.
你将粟特地区分派给我,那里屡次叛乱,不仅未被驯服,甚至根本不可能被征服。我被派往凶猛的野兽那里,去面对那些生性暴烈的人。不过,凡涉及我个人的事,我且略过不提。
Philippi milites spernis, oblitus, nisi hic Atarrhias senex iuniores pugnam detrectantes revocasset, adhuc nos circa Halicarnasum haesuros fuisse.
你鄙视腓力的将士,却忘记了若非这位老将阿塔利亚斯唤回了退避战斗的年轻人,我们至今还会被困在哈利卡尔那索斯周围。
Quomodo igitur Asiam totam cum istis iunioribus subegisti? Verum est, ut opinor, quod avunculum tuum in Italia dixisse constat, ipsum in viros incidisse, te in feminas.
那么,你究竟是如何与你手下这些年轻人一起征服整个亚洲的呢?依我看,你舅父在意大利所说的话确是实情:他遇到的是真正的男儿,而你碰上的不过是一群妇人。”
Nihil ex omnibus inconsulte ac temere iactis regem magis moverat quam Parmenionis cum honore mentio inlata. Dolorem tamen repressit, contentus iussisse, ut convivio excederet.
在所有这些草率而妄动的狂言中,没有任何话比带着敬意提及帕曼纽更能触怒国王。然而他压抑住了内心的痛苦,仅仅满足于下令让他离开宴席。
Nec quicquam aliud adiecit quam forsitan eum, si diutius locutus foret, exprobraturum sibi fuisse vitam a semetipso datam:2 hoc enim superbe saepe iactasse.
他没有补充别的话,只是说如果克利图斯再说下去,恐怕就会把由其自身给予的这条性命拿来向〔国王〕居功数落,因为此人此前就常以此傲慢自矜。
Atque illum cunctantem adhuc surgere, qui proximi ei cubuerant, iniectis manibus iurgantes monentesque conabantur abducere.
正当克利图斯仍迟疑着不起身时,卧在他身旁的那些人伸手拉住他,一边斥责规劝,一边试图将他带走。
Clitus cum abstraheretur, ad pristinam vinolentiam ira quoque adiecta suo pectore tergum illius esse defensum, nunc, postquam tanti meriti praeterierit tempus, etiam memoriam invisam esse proclamat.
克利图斯被拉出去时,在原有的醉意之上又增添了愤怒,大声叫喊道:国王的后背曾由他自己的胸膛所保护,而如今在如此大恩的时期过去之后,连这份记忆也变得面目可憎。
Attali quoque caedem obiciebat et ad ultimum Iovis, quem patrem sibi Alexander adsereret, oraculum eludens veriora se regi quam patrem eius respondisse dicebat.
他还指责杀害阿塔鲁斯之事,最后甚至嘲弄亚历山大自称其父的朱庇特神谕,声称自己给国王的回答比他的父亲更为真实。
Iam tantum irae conceperat rex, quantum vix sobrius ferre potuisset. Enimvero olim mero sensibus victis ex lecto repente prosiluit.
此时国王心中所蓄积的愤怒,已是即便在清醒状态下也难以承受的程度。况且由于久经烈酒侵蚀神志,他突然从卧榻上跳了起来。
Attoniti amici ne positis quidem, sed abiectis poculis consurgunt in eventum rei, quam tanto impetu acturus esset, intenti.
惊骇的密友们甚至顾不上放下酒杯,而是将它们抛到一旁,纷纷站起身来,全神贯注地注视着王将以如此猛烈之势做出何种举动。
Alexander rapta lancea ex manibus armigeri Clitum adhuc eadem linguae intemperantia furentem percutere conatus a Ptolomaeo et Perdicca inhibetur.
亚历山大从一名侍卫手中夺过长矛,企图刺向仍以同样放纵的言辞咆哮的克利图斯,却被托勒密和佩尔狄卡斯拦住。
Medium conplexi et obluctari perseverantem morabantur, Lysimachus et Leonnatus etiam lanceam abstulerant:
他们抱住国王的腰部,拖住执意挣扎的他;利西马科斯和列昂纳托斯甚至夺走了他的长矛。
ille militum fidem inplorans conprehendi se a proximis amicorum, quod Dareo nuper accidisset, exclamat signumque tuba dari, ut ad regiam armati coirent, iubet.
国王呼求士兵们的忠诚,高喊自己正被最亲近的朋友所扣押,正如不久前大流士所遭遇的那样,并命令吹响号角,让武装部队赶赴宫廷。
Tum vero Ptolomaeus et Perdiccas genibus advoluti orant, ne in tam praecipiti ira perseveret spatiumque potius animo det: omnia postero die iustius executurum.
这时托勒密和佩尔狄卡斯跪倒在他膝前,恳求他不要坚持如此草率的狂怒,宁可让心绪平复片刻:次日一切都能处理得更加公正。
Sed clausae erant aures obstrepente ira: itaque inpotens animi3 procurrit in regiae vestibulum et vigili excubanti hasta ablata constitit in aditu, quo necesse erat his, qui simul cenaverant, egredi.
但在咆哮的怒火中,他的双耳已然闭塞;于是神志失控的他冲入宫殿的前厅,从一名站岗的卫兵手中夺下一支长矛,伫立在同席就餐者必须经过的通道口。
Abierant ceteri, Clitus ultimus sine lumine exibat: cum rex, quisnam esset, interrogat. Eminebat etiam in voce sceleris, quod parabat, atrocitas.
其余的人都已离开,克利图斯在没有火光的情况下最后一个走出来;这时国王质问他是谁。即便在那声音中,也显露出他正图谋的罪行之凶残。
Et ille iam non suae, sed regis irae memor Clitum esse et de convivio exire respondit.
而克利图斯此时想到的不再是自己的愤怒,而是国王的怒气,便回答说是克利图斯,正在离开宴席。
Haec dicentis latus hasta transfixit morientisque sanguine adspersus: I nunc, inquit, ad Philippum et Parmenionem et Attalum.
正当他说着这些话时,亚历山大用长矛刺穿了他的肋部,溅满了垂死者的鲜血: “去吧,现在就去,”他说,“到腓力、帕曼纽和阿塔鲁斯那里去。”
- 8.1.25Quae patrem numquam aequo animo esse confessum
句首的关系代名词 Quae 为中性复数宾格,指代前文提到的救命等一系列事件(连接性关系代词)。全句延续了前句所统领的间接引语结构,作为以 patrem 为宾格主语的不定式 confessum [esse] 的宾语。
- 8.1.39exprobraturum sibi fuisse vitam a semetipso datam
这是间接引语中表示与过去事实相反的虚拟条件句归结从句。在直接引语中本应使用虚拟式过去完成时 exprobrasset (exprobravisset),但在间接引语中与条件从句 si diutius locutus foret 相呼应,规则地转换为宾格接 -urum fuisse 的形式。
- 8.1.49inpotens animi
形容词 inpotens(无法自控的、无力克制的)后接的 animi 是表示限定或参照的属格(genitive of specification),意为“心智失控”、“丧失理智”。
