- 底本
- Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:8.10.1-8.10.18
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
亚历山大在印度边境接受各地诸王的归顺,分派部将推进并建造舟船,自己亦攻克敌城镇,随后抵达尼萨城并率军登上梅龙山,举行了为期十天的酒神狂欢祭典。
Igitur Alexandro finis Indiae ingresso gentium finitimarum reguli occurrerunt imperata facturi, illum tertium Iove genitum ad ipsos pervenisse memorantes: Patrem Liberum atque Herculem fama cognitos esse, ipsum coram adesse cernique.
于是,当亚历山大进入印度边境时,邻近各部落的小王们前来迎候以听从调遣,宣称他是第三位降临到他们之中的朱庇特之子:他们说,自由之父与赫拉克勒斯仅凭传闻为人所知,但他本人则亲临眼前并受众人瞻仰。
Rex benigne exceptos sequi iussit isdem itinerum ducibus usurus. Ceterum cum amplius nemo occurreret, Hephaestionem et Perdiccan cum copiarum parte praemisit ad subigendos, qui aversarentur imperium, iussitque ad flumen Indum procedere et navigia facere, quis in ulteriora transportari posset exercitus.1
国王和蔼地接纳了他们,并命令他们跟随,打算用他们作为行军的向导。但由于不再有人前来迎候,他派遣赫菲斯提昂与佩尔狄卡斯率领一部分军队先行出发,以征服那些抗拒其统治的人,并命令他们向印度河推进并建造舟船,以便军队能借助这些舟船运送至更远的地方。
Illi, quia plura flumina superanda erant, sic iunxere naves, ut solutae plaustris vehi possent rursusque coniungi.
他们这些人,因为必须渡过数条河流,便将舟船连接起来,使得船只拆解后可用大车运输,随后又能重新拼合在一起。
Ipse Cratero cum phalange iusso sequi equitatum ac levem armaturam eduxit eosque, qui occurrerunt, levi proelio in urbem proximam conpulit.
亚历山大本人命令克拉特罗斯率领方阵随后跟进,自己则率领骑兵与轻装步兵出击,经由一场小规模战斗将迎面遭遇的敌人驱赶进最近的一座城镇。
Iam supervenerat Craterus: itaque, ut principio terrorem incuteret genti nondum arma Macedonum expertae, praecipit, ne cui parceretur, munimentis urbis, quam obsidebat, incensis.
克拉特罗斯此时已经赶到;因此,为了从一开始就在这个尚未体验过马其顿武器的部落中灌输恐惧,亚历山大下令在焚毁他所围困的城市的工事之后,不宽恕任何人。
Ceterum, dum obequitat moenibus, sagitta ictus. Cepit tamen oppidum, et omnibus incolis eius trucidatis etiam in tecta saevitum est.
然而,当他在城墙前骑马巡视时,被一支箭射中。尽管如此,他依然攻占了这座城镇,在将其所有居民屠杀之后,暴虐的怒火甚至施加到了房舍之上。
Inde domita ignobili gente ad Nysam urbem pervenit. Forte castris ante ipsa moenia in silvestri loco positis nocturnum frigus vehementius quam alias horrore corpora adfecit, opportunumque remedium ignis oblatum est.
从那里征服了一个无名的部落之后,他抵达了尼萨城。适逢他们在紧邻城墙的一处林地扎营,夜间的寒意以异乎寻常的战栗侵袭着躯体,而火焰便作为适时的解困手段被生了起来。
Caesis quippe silvis flammam excitaverunt, quae lignis alita oppidanorum sepulcra conprehendit. Vetusta cedro erant facta conceptumque ignem late fudere, donec omnia solo aequata sunt.
实则,他们砍倒树木生起火焰,火在木材的助燃下延烧到城镇居民的坟墓。这些墓穴是由陈年雪松木建成的,一旦着火便向四方播散烈焰,直到一切都被夷为平地。
Et ex urbe primum canum latratus, deinde etiam hominum fremitus auditus est. Tunc et oppidani hostem et Macedones ad urbem ipsos venisse cognoscunt.
接着从城中首先听到了犬吠声,随后又传来了人声的嘈杂。那时,城镇居民意识到敌人已至,马其顿人也发觉自己已经到了城下。
Iamque rex eduxerat copias et moenia obsidebat, cum hostium, qui discrimen temptaverant, obruti telis sunt Aliis ergo deditionem, aliis pugnam experiri placebat. Quorum dubitatione conperta circumsederi tantum eos et abstineri caedibus iussit: tandemque obsidionis malis fatigati dedidere se.
此时国王已经出动军队并围攻城墙,那些试图决一死战的敌人被抛射武器击溃。因此,有些人主张投降,另一些人则主张一战。国王得知他们的犹豫不决后,下令仅仅围困他们并停止杀戮;最终,他们受尽围困之苦的折磨,开城投降。
A Libero Patre conditos se esse dicebant: et vera haec origo erat.
他们自称是由自由之父所建立;而这一渊源乃是真实的。
Sita est urbs sub radicibus montis, quem Meron incolae appellant: inde Graeci mentiendi traxere licentiam, Iovis femine Liberum Patrem esse celatum.2
该城坐落在一座山脉的脚下,当地居民称此山为梅龙;希腊人由此获得了编造虚辞的放任余地,妄称自由之父曾被藏匿在朱庇特的大腿之中。
Rex situ montis cognito ex incolis cum toto exercitu praemissis commeatibus verticem eius ascendit Multa hedera vitisque toto gignitur monte, multae perennes aquae manant.
国王从居民那里探知了该山的山势,在先行运送补给品之后,率领全军登上了山顶。整座山上生长着繁茂的常春藤与葡萄藤,许多常年不竭的泉水流淌其间。
Pomorum quoque varii salubresque suci sunt sua sponte fortuitorum germinum fruges humo nutriente. Lauri buxique et myrti in illis rupibus agrestis est silva.
果实也是汁液丰富而有益健康,土壤自然滋养着偶然萌发的新芽的果实。在那些悬崖峭壁之上,生长着月桂、黄杨与香桃木构成的野林。
Credo equidem non divino instinctu, sed lascivia esse provectos, ut passim hederae ac vitium folia decerperent redimitique fronde toto nemore similes bacchantibus vagarentur.
我个人确信,他们并非受神明启示,而是因放纵轻佻所驱使,以致四处采摘常春藤和葡萄藤的叶子,头戴枝叶做成的花冠,如同巴克科斯狂女一般在整座森林中漫游。
Vocibus ergo tot milium praesidem nemoris eius deum adorantium iuga montis vallesque resonabant, cum orta licentia a paucis, ut fere fit, in omnes se repente vulgasset.
因此,数以千计崇拜执掌该树林之神的人们的呼喊声,在山峦与山谷间回荡,因为放肆之举始于少数人,正如通常发生的那样,转瞬间便普及到了全体人员。
Quippe velut in media pace per herbas adgestamque frondem prostravere corpora. Et rex fortuitam laetitiam non aversatus large ad epulas omnibus praebitis per X dies Libero Patri operatum habuit exercitum.3
诚然,他们就像在完全的和平时期一样,将身体横卧在青草和堆积的树叶之上。国王亦未排斥这偶然的狂喜,为宴会慷慨地向所有人提供所需的一切,让军队持续十天投身于对自由之父的祭仪之中。
Quis neget eximiam quoque gloriam saepius fortunae quam virtutis esse beneficium? Quippe ne epulantes quidem et sopitos mero adgredi ausus est hostis haud secus bacchantium ululantiumque fremitu perterritus, quam si proeliantium clamor esset auditus. Eadem felicitas ab Oceano revertentes temulentos comissantesque inter ora hostium texit.
谁能否定,殊绝的荣耀也往往是命运的赐予,而非美德(卓越)的功劳?因为事实上,当他们饮宴作乐、沉醉于烈酒之中时,敌人甚至不敢发起进攻,他们被狂欢者和呼号者的喧嚣所震慑,其惊恐程度不亚于听到了作战者的战吼。同样的幸运,也在他们从大洋返回时,庇护着这群在敌人眼皮底下酩酊大醉、狂欢嬉闹的人。
- 8.10.2quis in ulteriora transportari posset exercitus
quis 是关系代名词 qui 的夺格复数 quibus 的古体或异体,指代先行词 navigia,作手段夺格(“借由那些舟船”)。posset 为表达目的或能力的关联从句中的未完成过去时连接法。
- 8.10.12inde Graeci mentiendi traxere licentiam, Iovis femine Liberum Patrem esse celatum
此处基于该山当地名称 Meron 与希腊语 μηρός(“大腿”,拉丁语 femur)之间的发音相似性。后面的宾格不定式从句 Iovis femine Liberum Patrem esse celatum 与 licentiam(或 mentiendi)同位,用以说明编造谎言的具体内容。
- 8.10.17Libero Patri operatum habuit exercitum
由 habuit 加上完成分词 operatum 构成的迂回表达。异态动词 operor(“从事祭仪、致力于神事”)的完成分词具有主动含义,并作直接宾语 exercitum 的谓语性修饰语,表示使军队持续处于专心侍奉神明的状态。
