- 底本
- Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:8.10.19-8.10.36
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
亚历山大行军穿过荒废之地包围险峻要塞马扎加;尽管中箭负伤,他仍督建土堤与攻城塔迫使守军屈服,并接受了克莱奥菲斯女王的投降。
Hinc ad regionem, quae Daedala vocatur, perventum est. Deseruerant incolae sedes et in avios silvestresque montes confugerant. Ergo Acadira transit aeque vasta et destituta incolentium fuga.
从这里进抵被称为代达拉的地区。居民们已经离弃居所,逃入荒僻多林的群山之中。因此亚历山大穿过了阿卡狄拉,那里同样因居民的逃窜而一片荒芜荒废。
Itaque rationem belli necessitas mutavit. Divisis enim copiis pluribus simul locis arma ostendit, oppressique, ubi non expectaverant hostem, omni clade perdomiti sunt.
于是,形势的必要改变了用兵策略。他分派军队,同时在多处展示兵力;在未曾料到敌军之处遭到突袭的对手们,因遭受彻底的惨败而被完全征服。
Ptolomaeus plurimas urbes, Alexander maximas cepit: rursusque, quas distribuerat, copias iunxit.
托勒密攻占了数量最多的城市,亚历山大则攻取了最大的城市;随后他又将分散的军队重新集结。
Superato deinde Choaspe amne Coenon in obsidione urbis opulentae — Beiram incolae vocant — reliquit, ipse ad Mazagas venit. Nuper Assacano, cuius regnum fuerat, demortuo regioni urbique praeerat mater eius Cleophis.
接着渡过乔阿斯佩斯河后,他留下科伊诺斯围攻一座富庶的城市——当地居民称之为贝拉——自己则进军马扎加。该国的原统治者阿萨卡诺斯不久前刚刚去世,他的母亲克莱奥菲斯正掌管着这片地域和该城。
XXXVIII milia peditum tuebantur urbem non situ solum, sed etiam opere munitam. Nam qua spectat orientem, cingitur amne torrenti, qui praeruptis utrimque ripis aditum ad urbem inpedit.
三万八千名步兵防守着这座不仅因地理位置、而且因防御工事而固若金汤的城市。因为在面向东方的那一面,该城被一条湍急的河流所环绕,两侧陡峭的河岸阻碍了通往城市的道路。
Ad occidentem ac meridiem veluti de industria rupes praealtas obmolita natura est, infra quas cavernae et voragines longa vetustate in altum cavatae iacent, quaque desinunt, fossa ingentis operis obiecta est.
在西方和南方,大自然宛如蓄意为之一般筑起了极高的悬崖峭壁,崖下横亘着历经岁月侵蚀而深深凹陷的溶洞与渊壑;在这些地形终结之处,横隔着一道规模巨大的战壕。
XXXV stadium1 murus urbem conplectitur, cuius ima saxo, superiora crudo latere sunt structa. Lateri vinculum lapides sunt, quos interposuere, ut duriori materiae fragilis incumberet, simulque terra humore diluta.
一道周长三十五斯塔德的城墙环绕着城市,其下部用石块砌筑,上部则用未烧制的生砖构筑。砖块的连接物是石块,他们将其垫在中间,以便脆性的材料能够压在更坚硬的材料上,同时还敷设了用水调和的泥土。
Ne tamen universa consideret, inpositae erant trabes validae, quibus iniecta tabulata muros et tegebant et pervios fecerant.
然而,为了防止整座结构坍塌,上面铺置了坚固的栋梁,梁上铺设的木板既覆盖保护了城墙,又使之可以通行。
Haec munimenta contemplantem Alexandrum consiliique incertum,2 quia nec cavernas nisi aggere poterat inplere nec tormenta aliter muris admovere, quidam e muro sagitta percussit: et forte in suram incidit telum. Cuius spiculo evolso admoveri equum iussit, quo vectus ne obligato quidem vulnere haud segnius destinata exequebatur.
正当亚历山大注视这些工事而谋略未决之际——因为除了筑起土堤别无他法填平溶洞,此外也无法将攻城机推近城墙——城墙上有人用箭射中了他;飞箭恰好射中了他的小腿。拔出箭镞后,他命人牵来马匹,骑在马上甚至连伤口都未包扎,便毫不懈怠地继续执行预定的计划。
Ceterum cum crus saucium penderet, et cruore siccato frigescens vulnus adgravaret dolorem, dixisse fertur se quidem Iovis filium dici, sed corporis aegri vitia sentire.
然而,当负伤的腿下垂着、血液干涸导致冷却的伤口使痛苦加剧时,据说他曾说过,自己固然被称为朱庇特之子,却感受到了患病身躯的羸弱。
Non tamen ante se recepit in castra, quam cuncta perspexit et, quae fieri vellet, edixit. Ergo, sicut imperatum erat, alii extra urbem tecta demoliebantur ingentemque vim materiae faciendo aggeri3 detrahebant, alii magnarum arborum stipites cum ramis ac moles saxorum in cavernas deiciebant.
但他并未退回营地,直到巡视了所有情况并下令布置了他希望实施的行动。于是,正如所命令的那样,一部分人在城外拆毁房舍,搬走大量材料用以筑造土堤;另一部分人则将带有枝桠的巨大树干与巨石块抛入溶洞之中。
Iamque agger aequaverat summae fastigium terrae: itaque turres erigebantur, quae opera ingenti militum ardore intra nonum diem absoluta sunt. Ad ea visenda rex nondum obducta vulneri cicatrice processit laudatisque militibus admoveri machinas iussit, e quibus ingens vis telorum in propugnatores effusa est.
不久土堤的高度便与地面最高处平齐;于是攻城塔被建立起来,士兵们以巨大的热情在九天之内完成了这些工程。国王在伤口尚未结疤时便前往视察,在赞扬了士兵之后,他下令将攻城器械推上前去,密集的抛射兵器如暴雨般从器械中向防守者倾泻而下。
Praecipue rudes talium operum terrebant mobiles turres, tantasque moles nulla ope, quae cerneretur, adiutas deorum numine agi credebant: pila quoque muralia et excussas tormentis praegraves hastas negabant convenire mortalibus.
移动的攻城塔尤其令不熟悉此类工程的人心惊胆战,他们认为如此巨大的结构在没有任何可见力量的辅助下移动,乃是受诸神神力的驱使;他们还声称城防巨弩箭以及器械射出的沉重标枪绝非凡人所能使用。
Itaque desperata urbis tutela concessere in arcem. Inde, quia nihil obsessis praeter deditionem patebat, legati ad regem descenderunt veniam petituri.
因此,他们对城市的防御感到绝望,退入了卫城。从那里,由于对被围困者而言除了投降别无他途可走,使节们下到国王面前请求宽恕。
Qua inpetrata regina venit cum magno nobilium feminarum grege aureis pateris vina libantium.
宽恕获准后,女王率领大群手捧金浅碗倾倒美酒作为奠祭的贵妇前来。
Ipsa genibus regis parvo filio admoto non veniam modo, sed etiam pristinae fortunae inpetravit decus: quippe appellata regina est. Et credidere quidam plus formae quam miserationi datum: puero quoque certe postea ex ea utcumque genito Alexandro fuit nomen.
她本人将年幼的儿子送到国王膝前,不仅获得了宽恕,而且赢得了恢复旧日尊荣的体面:事实上,她依然被称为女王。有些人甚至相信,给予她的优待归因于她的美貌更胜于怜悯;后来从她那里无论怎样所生的男童,也确实被冠以了亚历山大之名。
- 8.10.25XXXV stadium
stadium 是希腊语借词 stadium(斯塔德)的复数属格简略形式(相当于 stadiorum)。在此作度量属格修饰 murus,意为“三十五斯塔德长的城墙”。
- 8.10.27consiliique incertum
形容词 incertus 所要求的关系属格(限制属格/表心理状态形容词的属格),表示不确定的方面,意为“在计谋上犹豫不决”或“未能决断方略”。
- 8.10.30faciendo aggeri
动形词结构的与格,表目的。名词 agger 与动形词 faciendus 在性、数、格上一致(阳性单数与格),修饰 detrahebant 并表示动作的目的(“为了筑造土堤”)。
