- 底本
- Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:8.9.21-8.9.37
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
本节详述了印度人的风俗服饰,尤其是王室极度奢靡的仪典与君王起居,随后记述了崇尚生殉火葬的苦修智者、城邑占星家以及独特的历法。
Corpora usque pedes carbaso velant, soleis pedes, capita linteis vinciunt, lapilli ex auribus pendent: brachia quoque et lacertos auro colunt, quibus inter populares aut nobilitas aut opes eminent.1
他们用细麻布遮蔽身体直至足部,脚穿凉鞋,头系麻布,耳垂挂着宝石;在同胞中门第或财富显赫之人,手臂与臂膀也用黄金装饰。
Capillum pectunt saepius quam tondent: mentum semper intonsum est, reliquam oris cutem ad speciem levitatis exaequant.
他们梳发多于剪发;胡须从不修剪,脸部其余部位的皮肤则刮治平整以显光滑。
Regum tamen luxuria, quam ipsi magnificentiam appellant, super omnium gentium vitia. Cum rex semet in publico conspici patitur, turibula argentea ministri ferunt totumque iter, per quod ferri destinavit, odoribus conplent.
然而君王们的奢靡——他们自己称之为雄伟壮观——超越了所有民族的恶习。当国王允许自己在公众面前露面时,仆从们手持银质香炉,用香气充溢他指定被抬行经过的整条道路。
Aurea lectica margaritis circumpendentibus recubat: distincta sunt auro et purpura carbasa, quae indutus est: lecticam sequuntur armati corporisque custodes, inter quos ramis aves pendent, quas cantu seriis rebus obstrepere docuerunt.
他斜卧在一顶周围垂挂着珍珠的金轿之中;他所穿戴的细麻衣物饰有黄金与紫色;武装人员与禁卫侍从跟随在轿后,在他们之中,枝条上悬挂着鸟类,人们训练这些鸟用鸣叫声来干扰严肃的公务。
Regia auratas columnas habet: totas eas vitis auro caelata percurrit, aviumque, quarum visu maxime gaudent, argenteae effigies opera distinguant.
王宫建有镀金的柱子;雕镂黄金的葡萄藤贯穿所有柱子的通体,他们最喜观赏的鸟类银质塑像装点着这些建筑。
Regia adeuntibus patet, cum capillum pectit atque ornat: tunc responsa legationibus, tunc iura popularibus reddit. Demptis soleis odoribus inlinuntur pedes.
当国王梳理修饰头发时,王宫向来访者开放;那时他对使团给予答复,那时他为同胞裁决律法。脱下凉鞋后,他的双脚被涂抹上香料。
Venatus maximus labor est inclusa vivario animalia inter vota cantusque pelicum figere. Binum cubitorum2 sagittae sunt, quas emittunt maiore nisu quam effectu: quippe telum, cuius in levitate vis omnis est, inhabili pondere oneratur.
狩猎的最大劳作是在侍妾们的祝祷与歌声中射中被圈禁在兽苑中的动物。箭矢长达两肘,他们射箭时所耗费的力气大于所得的实效;诚然,全仗轻盈以显威力的投掷武器,却被难以运转的重量所累。
Breviora itinera equo conficit: longior ubi expeditio est, elephanti vehunt currum, et tantarum beluarum corpora tota contegunt auro. Ac, ne quid perditis moribus desit, lecticis aureis pelicum longus ordo sequitur: separatum a reginae ordine agmen est aequatque luxuriam.
短途行程他骑马完成;遇有更远的长征时,则由大象牵引车辆,他们用黄金覆蔽这等巨兽的全身。并且,为了不让放纵的风俗缺少任何排场,一长列侍妾乘着金轿随行;这支队伍与王后的队伍分开,其奢华程度却与之相当。
Feminae epulas parant. Ab isdem vinum ministratur, cuius omnibus Indis largus est usus. Regem mero somnoque sopitum in cubiculum pelices referunt patrio carmine noctium invocantes deos.
妇女们筹备宴席。葡萄酒亦由她们侍奉斟注,全体印度人对酒的耗用极为丰裕。当国王被纯酒和睡意弄得沉沉睡去时,侍妾们便将其抬回寝室,唱着祖传的歌曲祈求夜晚的诸神。
Quis credat inter haec vitia curam esse sapientiae? Unum agreste et horridum genus est, quod sapientes vocant.
在这些恶习之中,谁能相信竟存在对智慧的关注?有一类粗野粗暴之人,被他们称为智者。
Apud hos occupare fati diem pulchrum, et vivos se cremari iubent, quibus aut segnis aetas aut incommoda valitudo est: expectatam mortem pro dedecore vitae habent, nec ullus corporibus, quae senectus solvit, honos redditur: inquinari putant ignem, nisi qui spirantes recipit.3
在他们看来,提前迎来宿命之日是光彩之举,那些年老体衰或健康受损之人,便下令将自己活着火葬;他们将等待死亡视为一生的耻辱,对因衰老而瓦解的躯体不予任何尊荣;他们认为,除非接纳尚有呼吸之人,否则火便遭受了玷污。
Illi, qui in urbibus publicis muneribus degunt, siderum motus scite spectare dicuntur et futura praedicere.
那些在城邑中履行公职而度日的人,据说能娴熟地观察星辰的运转并预言未来。
Nec quem quam admovere leti diem credunt, cui expectare interrito liceat.4 Deos putant, quidquid colere coeperunt, arbores maxime, quas violare capital est.
他们相信,凡是可以无所畏惧地等待死期之人,绝不会有人主动促成死期的来临。凡是他们开始崇奉之物,他们皆视之为神,尤其是树木,损毁树木属于死罪。
Menses in quinos denos discripserunt dies, anni plena spatia servantur.
他们将月份划分为十五天一段,但全年的完整跨度得以保留。
Lunae cursu notant tempora, non, ut plerique, cum orbem sidus inplevit, sed cum se curvare coepit in cornua, et idcirco breviores habent menses, quia spatium eorum ad hunc lunae modum dirigunt.
他们依据月亮的运行来标定时间,不是像多数人那样在月亮盈满圆盘之时,而是在它开始弯曲成月牙角之时,因此他们的月份较短,因为他们将月份的时限按照月亮的这种形态来制定。
Multa et alia traduntur, quibus morari ordinem rerum haud sane operae videbatur.
关于他们还流传着许多其他事情,但以此拖延事件叙述的进程,看来实在不值得费力。
- 8.9.21quibus inter populares aut nobilitas aut opes eminent
关系代名词 quibus 与动词 eminent 连用,作领属或关系与格;其先行词为省略的指示代名词(即句中修饰手臂这一动作的逻辑主体 ii 等),指“在同胞中出身或财富显赫之人”。
- 8.9.28Binum cubitorum
作性质或度量属格,修饰名词 sagittae。binum 是分配数词 bini(各二)的属格复数缩略形式(等同于 binorum),表示每支箭矢各长两肘。
- 8.9.32inquinari putant ignem, nisi qui spirantes recipit
在 nisi 从句中,关系代词 qui 之前省略了先行词主语(如 is ignis),构成“除非是接纳尚存呼吸之人的火”这一限制性条件,用以界定主句宾格不定式结构 inquinari ignem 的成立前提。
- 8.9.34Nec quem quam admovere leti diem credunt, cui expectare interrito liceat
不定代词 quemquam(原文拆写作 quem quam)作不定式 admovere 的逻辑主语(宾格主语)。从属的关系分句 cui expectare interrito liceat 带有虚拟式 liceat,属特征关系从句,限定先行词 quemquam,意为“凡能无畏等待死亡之人,绝无主动提前死期者”。
