- 底本
- Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:8.1.1-8.1.24
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
亚历山大分兵平定叛乱,并在巴扎伊拉的大狩猎中独自格杀巨狮以彰显勇武。随后在马拉坎达,他任命克利图斯为总督,却在接下来的盛宴上借酒狂妄自夸并贬低其父腓力,从而埋下祸根。
Alexander maiore fama quam gloria in dicionem redacta petra,1 cum propter vagum hostem spargendae manus essent, in tres partes divisit exercitum. Hephaestionem uni, Coenon alteri duces dederat, ipse ceteris praeerat.
亚历山大在攻占了声名大过实际荣耀的岩砦之后,由于游击不定的敌人而不得不分散兵力,遂将全军分为三部分。他指派赫菲斯提昂指挥其中一路,科埃努斯指挥另一路,自己则统领其余部队。
Sed non eadem mens omnibus barbaris fuit: armis quidam subacti, plures ante certamen imperata fecerunt. Quibus eorum, qui in defectione perseveraverant, urbes agrosque iussit attribui.2
然而,并非所有的蛮族都怀有相同的意图:一部分人被武力征服,而更多的人在交战前就听从了号令。亚历山大命令将那些顽固叛乱者的城镇与田野分配给这些归顺者。
At exules Bactriani cum DCCC Massagetarum equitibus proximos vicos vastaverunt. Ad quos coercendos Attinas, regionis eius praefectus, CCC equites insidiarum, quae parabantur, ignarus eduxit.
但是,巴克特里亚的流亡者伙同八百名马萨革泰骑兵劫掠了附近的村落。为了压制他们,该地区的行政官阿提纳斯在未曾察觉正在布置的伏击的情况下,率领三百名骑兵出击。
Namque hostis in silvis — et erant forte campo iunctae — armatum militem condidit paucis propellentibus pecora, ut inprovidum ad insidias praeda perduceret.
原来,敌人将武装部队隐藏在恰好与平原相邻的森林中,只让少数人赶着牲畜向前,企图用战利品诱使毫无防备的人落入陷阱。
Itaque inconposito agmine solutisque ordinibus Attinas praedabundus sequebatur: quem praetergressum silvam, qui in ea consederant, ex inproviso adorti cum omnibus interemerunt.
因此,阿提纳斯贪图战利品,在队伍混乱、队形散开的状态下进行追击;而当他走过森林时,那些埋伏其中的人突然发起袭击,将他及其全军斩杀殆尽。
Celeriter ad Craterum huius cladis fama perlata est, qui cum omni equitatu supervenit. Et Massagetae quidem iam refugerant, Dahae M oppressi sunt: quorum clade totius regionis finita defectio est.
这一惨败的消息迅速传到克拉特罗斯那里,他率领全部骑兵赶来。虽然马萨革泰人已经逃遁,但一千名达海人遭到歼灭;随着他们的覆灭,整个地区的叛乱宣告平息。
Alexander quoque Sogdianis rursus subactis Maracanda repetit. Ibi Derdas, quem ad Scythas super Bosphorum colentes miserat, cum legatis gentis occurrit.
亚历山大再次平定粟特人后,也返回了马拉坎达。在那里,他派遣前往博斯普鲁斯海峡彼岸塞族人那里的德尔达斯,带着该部族的使节前来会合。
Phrataphernes quoque, qui Chorasmiis praeerat, Massagetis et Dahis regionum confinio adiunctus miserat, qui facturum imperata pollicerentur.
统辖花剌子模人的弗拉塔佩耳涅斯也派来了使者,他的领地在边界上与马萨革泰人和达海人相邻,使者承诺将遵行各项命令。
Scythae petebant, ut regis sui filiam matrimonio sibi iungeret: si dedignaretur adfinitatem, principes Macedonum cum primoribus suae gentis conubio coire pateretur: ipsum quoque regem venturum ad eum pollicebantur.
塞族人请求亚历山大迎娶其国王之女;如果他嫌弃联姻,就请求他允许马其顿的首领与他们部族的显贵通婚;他们还承诺国王本人也将前来谒见。
Utraque legatione benigne audita Hephaestionem et Artabazum opperiens stativa habuit: quibus adiunctis in regionem, quae appellatur Bazaira, pervenit.
在亲切地听取了双方使团的诉求后,亚历山大一边等候赫菲斯提昂和阿尔塔巴佐斯,一边驻扎宿营;与他们会合后,他抵达了被称为巴扎伊拉的地区。
Barbarae opulentiae in illis locis haud ulla sunt maiora indicia quam magnis nemoribus saltibusque nobilium ferarum greges clusi.
在那些地方,蛮族奢华的最显著标志,莫过于被圈禁在巨大树林与山林中的大群珍奇野兽。
Spatiosas ad hoc eligunt silvas crebris perennium aquarum fontibus amoenas: muris nemora cinguntur turresque habent venantium receptacula.
为此,他们挑选了泉水常年喷涌、环境宜人且面积广阔的森林;树林周围筑有墙垣,并设有塔楼作为猎人的避难与守候之所。
Quattuor continuis aetatibus intactum saltum fuisse constabat, cum Alexander cum toto exercitu ingressus agitari undique feras iussit.
据确凿消息,这片山林已连续四代未曾有人涉足,亚历山大率全军进入其中,下令从四面八方驱赶野兽。
Inter quas cum leo magnitudinis rarae ipsum regem invasurus incurreret, forte Lysimachus, qui postea regnavit, proximus Alexandro venabulum obicere ferae coeperat: quo rex repulso et abire iusso adiecit tam a semet uno quam a Lysimacho leonem interfici posse.
在野兽群中,一只体型罕见的雄狮冲上前来意欲袭击国王本人,此时恰好靠近亚历山大、后来成为国王的利西马科斯开始向野兽挺起猎矛;国王将他推开并命其退下,并补充道,单凭自己一人杀死雄狮,与利西马科斯所能做到的别无二致。
Lysimachus enim quondam, cum venarentur in Syria, occiderat quidem eximiae magnitudinis feram solus, sed laevo humero usque ad ossa lacerato ad ultimum periculi pervenerat.
因为曾经在叙利亚狩猎时,利西马科斯确实独自击毙了一只极其庞大的猛兽,但他的左肩被撕裂深及见骨,陷入了极度的危险之中。
Id ipsum exprobrans ei rex fortius, quam locutus est, fecit: nam feram non excepit modo, sed etiam uno vulnere occidit.
国王以这件事当面责难他,所展现出的勇猛比口中所言更甚:因为他不仅迎击了猛兽,更以一击将其毙命。
Fabulam, quae obiectum leoni a rege Lysimachum temere vulgavit, ab eo casu, quem supra diximus, ortam esse crediderim.3
轻率流传关于利西马科斯被国王扔去喂狮子的传说,我很愿意相信正是起源于我们在上文所记述的那次事件。
Ceterum Macedones, quamquam prospero eventu defunctus erat Alexander, tamen scivere gentis suae more, ne aut pedes venaretur aut sine delectis principum atque amicorum.
然而,尽管亚历山大化险为夷,马其顿人依然按照本民族的习俗做出决议,不许他徒步狩猎,也不许在没有从贵族与密友中选出的人员陪同下狩猎。
Ille IIII milibus ferarum deiectis in eodem saltu cum toto exercitu epulatus est. Inde Maracanda reditum est: acceptaque aetatis excusatione ab Artabazo provinciam eius destinat Clito.
在猎杀了四千头野兽后,亚历山大在同一片山林中与全军共享盛宴。随后他们返回了马拉坎达;在接受了阿尔塔巴佐斯年事已高的辞职请求后,他将该行省指定给克利图斯。
Hic erat, qui apud Granicum amnem nudo capite regem dimicantem clipeo suo texit et Rhosacis manum capiti regis inminentem gladio amputavit, vetus Philippi miles multisque bellicis operibus clarus.
正是此人曾在格拉尼库斯河战役中,用自己的盾牌护住了头无遮蔽作战的国王,并用剑斩断了威胁国王头颅的罗萨克思的手臂,他是一位腓力的老兵,因屡立战功而赫赫有名。
Et Larnice, quae Alexandrum educaverat, soror eius, haud secus quam mater a rege diligebatur. Ob has causas validissimam imperii partem fidei eius tutelaeque commisit.
而且抚养过亚历山大的拉尔妮克是他的姐姐,国王敬爱她不亚于母亲。由于这些原因,国王将帝国最为坚固强盛的地区托付给他的忠信与照管。
Iamque iter parare in posterum iussus sollemni et tempestivo adhibetur convivio. In quo rex cum multo incaluisset mero, inmodicus aestimator sui celebrare, quae gesserat, coepit, gravis etiam eorum auribus, qui sentiebant vera memorari.
克利图斯奉命准备次日启程,并受邀参加一场隆重而冗长的宴会。在宴席上,国王因饮下大量烈酒而情绪狂热,作为一个对自己毫无节制的自夸者,他开始吹嘘自己的战功,甚至在那些深知所言属实的人听来也显得刺耳不堪。
Silentium tamen habuere seniores, donec Philippi res orsus obterere nobilem apud Chaeroneam victoriam sui operis fuisse iactavit ademptamque sibi malignitate et invidia patris tantae rei gloriam.
然而老臣们始终保持沉默,直到亚历山大开始贬低腓力的功业,吹嘘喀罗尼亚的著名胜利完全是自己的功绩,而如此伟业的荣耀全因父亲的恶意与嫉妒而被从他手中夺走。
Illum quidem seditione inter Macedones milites et Graecos mercennarios orla debilitatum vulnere, quod in ea consternatione acceperat, iacuisse, non alia re quam simulatione mortis tutiorem: se corpus eius protexisse clipeo suo,4 ruentesque in illum sua manu occisos.
他还宣称,马其顿士兵与希腊雇佣军之间爆发哗变时,腓力因在那场混乱中所受的创伤而虚弱地躺倒在地,除了装死之外毫无保全性命的办法;是他自己用盾牌掩护了父亲的身躯,并亲手斩杀了冲向父亲的敌人。
- 8.1.1maiore fama quam gloria in dicionem redacta petra
以 petra 为核心词的独立夺格结构。maiore fama quam gloria 是表示伴随情况或特征的夺格短语,意在说明攻克该岩砦所获得的声名要大于其实际带来的军事荣耀。
- 8.1.2Quibus eorum, qui in defectione perseveraverant, urbes agrosque iussit attribui
Quibus 是起连接作用的关系代名词与格(相当于 et his),指代前文未战先降的 plures。属格 eorum 由关系从句 qui in defectione perseveraverant 修饰,其所有物 urbes agrosque 作为被动不定词 attribui 的主语,Quibus 则是其间接宾语。
- 8.1.17Fabulam, quae obiectum leoni a rege Lysimachum temere vulgavit, ab eo casu, quem supra diximus, ortam esse crediderim
主句动词 crediderim 是完成时虚拟语气,用于表示委婉断言的潜在虚拟语气('我倒愿意相信')。crediderim 的宾语是由 fabulam... ortam esse 构成的宾格加不定式结构;而在修饰 fabulam 的关系从句中,obiectum [esse]... Lysimachum 构成了附属于 vulgavit 的不定式宾语从句。
- 8.1.24Illum quidem seditione inter Macedones milites et Graecos mercennarios orla debilitatum vulnere, quod in ea consternatione acceperat, iacuisse, non alia re quam simulatione mortis tutiorem: se corpus eius protexisse clipeo suo
长篇间接引语(oratio obliqua)结构,承接前文 iactavit 展开亚历山大自夸的具体内容。宾格代词 Illum(其父腓力)与 se(亚历山大本人)构成鲜明对照的主语,分别支配不定式 iacuisse 与 protexisse。文中印作 orla 之处是 orta(发生、产生)的字形讹误。
