← 库尔提斯

亚历山大大帝传

§7.2.1-7.2.19

阿明塔斯兄弟获赦与诛杀帕尔梅尼奥的密令

在阿明塔斯辩护之际,其逃亡的弟弟波勒蒙被捕解至,他的悔恨与阿明塔斯的严厉斥责引得全军同情,亚历山大遂宣告他们兄弟无罪。随后国王召见帕尔梅尼奥的亲信波吕达马斯,将其年幼的兄弟扣为人质,令其乔装前往米底亚执行诛杀帕尔梅尼奥的密令。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§7.2.1

Dum haec Amyntas agit, forte supervenerunt, qui fratrem eius Polemonem, de quo ante est dictum, fugientem consecuti vinctum reducebant. Infesta contio vix inhiberi potuit, quin protinus suo more saxa in eum iaceret.1

阿明塔斯正在进行这番辩解时,适逢有人追捕到他那正在逃亡的弟弟波勒蒙(此前曾提及此人),并将他绑缚押解而回。愤慨的大会几乎难以被遏止,差点就照其惯例立刻向他掷石。

§7.2.2

​Atque ille sane interritus: Nihil, inquit, pro me deprecor, modo ne fratrum innocentiae fuga inputetur mea. Haec si defendi non potest, meum crimen sit. Horum ob id ipsum melior est causa, quod ego, quia profugi, suspectus sum.

而他却神色自若,说道: “我绝不为自己求情,只要我的逃亡不被归咎于我兄弟们的无辜。这若无可辩白,便算作我一人的罪责。正因我逃跑而遭人怀疑,由于这一缘故,他们的清白反倒更加分明。”

§7.2.3

​At haec elocuto2 universa contio adsensa est: lacrimae deinde omnibus manare coeperunt adeo in contrarium repente mutatis, ut solum pro eo esset, quod maxime laeserat.3

他讲完这番话后,全军大会皆表示赞同;继而众皆潸然泪下,人们的情感突然转向了截然相反的一面,以至于方才最使他受害之事,此刻竟成了唯一对他有利之事。

§7.2.4

​Iuvenis erat primo aetatis flore pubescens, quem inter equites tormentis Philotae conturbatos alienus terror abstulerat: desertum eum a comitibus et haesitantem inter revertendi fugiendique consilium, qui secuti erant, occupaverunt.

他是个正值青春韶华的青年,在因菲洛塔斯受酷刑而惊恐不安的骑兵当中,被旁人的恐惧所裹挟而去;此时同伴已弃他而去,他正徘徊于返回与逃亡的抉择之间,追捕者便趁势将他捉拿。

§7.2.5

​Is tum flere coepit et os suum converberare, maestus non suam vicem,4 sed propter ipsum periclitantium fratrum.

此时他开始痛哭并拍打自己的面庞,他所哀伤的并非自己的命运,而是因他之故而身陷险境的兄弟们的命运。

§7.2.6

​Moveratque iam regem quoque, non contionem modo, sed unus erat inplacabilis frater, qui terribili vultu intuens eum: Tum, exclamat, demens, lacrimare debueras, cum equo calcaria subderes, fratrum desertor et desertorum comes.

他不仅打动了全军大会,甚至已然触动了国王;然而唯有一位兄长毫不为之所动,他以可怖的神情注视着他,厉声喝道: “蠢货,当你策马加鞭之时,你本就该痛哭流涕,你这个抛弃兄弟之人、逃兵的同谋!

§7.2.7

​Miser, quo et unde fugiebas? Effecisti, ut reus capitis accusatoris uterer verbis. Ille peccasse sese gravius in fratres quam in semetipsum fatebatur. Tum vero neque lacrimis neque adclamationibus, quibus studia sua multitudo profitetur, temperaverunt. Una vox erat pari emissa consensu, ut insontibus et fortibus viris parceret. Amici quoque data misericordiae occasione consurgunt flentesque regem deprecantur.

可怜的家伙,你究竟从何处逃往何处?你竟使得我这个死罪的被告,不得不动用控告者之辞!” 他承认自己亏欠兄弟们甚于亏欠自己。于是众人果然既不再抑制泪水,也不再克制群众藉以表明拥戴的呼喊。众人同心合意地发出同一种声音,祈请宽恕这些无辜而英勇的人们。友人们亦趁着有施恩赦罪之机纷纷起身,痛哭着向国王恳求。

§7.2.8

​Ille silentio facto: Et ipse, inquit, Amyntan mea sententia fratresque eius absolvo. Vos autem, iuvenes, malo beneficii mei oblivisci quam periculi vestri meminisse. Eadem fide redite in gratiam mecum, qua ipse vobiscum revertor.

国王命全场肃静,随后说道: “我亦按我的裁决赦免阿明塔斯及其兄弟。然而年轻人们,我宁愿你们忘却我的恩惠,也不愿你们记恨自己的险境。且当以我与你们重修旧好时所怀的同样诚意,与我和睦如初。

§7.2.9

​Nisi, quae delata essent, excussissem, aliquid de dissimulatione mea suspicari potuissetis: satius est purgatos esse quam suspectos. Cogitate neminem absolvi posse, nisi qui dixerit causam.

若我未曾彻查所告发之事,你们原本可能怀疑我怀有某种虚伪隐瞒之意;洗清罪嫌总好过受人猜忌。须当谨记,若非陈述自辩之辞,无人能够获释。

§7.2.10

​Tu, Amynta, ignosce fratri tuo. Erit hoc simpliciter etiam mihi reconciliati animi tui pignus.

你,阿明塔斯,当宽恕你的弟弟。此举亦将毫无保留地成为你心与我重归于好的明证。”

§7.2.11

​Contione deinde dimissa Polydamanta vocari iubet. Longe acceptissimus Parmenioni erat, proximus lateri in acie stare solitus.

随后大会解散,国王下令传唤波吕达马斯。此人向来深得帕尔梅尼奥赏识,战阵之中常立于其身侧。

§7.2.12

​Et quamquam conscientia fretus in regiam venerat, tamen, ut iussus est fratres suos exhibere admodum iuvenes et regi ignotos ob aetatem, fiducia in sollicitudinem versa trepidare coepit, saepius, quae nocere possent, quam, quibus eluderet, reputans.

尽管他凭着问心无愧来到王宫,但当他奉命交出自己由于年幼尚不为国王所知的幼弟们时,自信便化作了忧虑,他开始惊慌失措,频频思索可能加害于己之事,甚于思索化解危机之法。

§7.2.13

​Iam armigeri, quibus imperatum erat, produxerant eos, cum exanguem metu Polydamanta propius accedere iubet summotisque omnibus: Scelere, inquit, Parmenionis omnes pariter adpetiti sumus, maxime ego ac tu, quos amicitiae specie fefellit.

奉命的近卫侍从们已将他们带到,此时国王命令吓得面无血色的波吕达马斯近前来,屏退所有人后,说道: “因帕尔梅尼奥的恶行,我们所有人都同样遭受侵害,尤以我与你为甚,他假借友谊之名欺骗了我们。

§7.2.14

​Ad quem persequendum puniendumque — vide, quantum fidei tuae credam — te ministro uti statui. Obsides, dum hoc peragis, erunt fratres tui.

为了追捕并严惩他——看哪,我是何等信任你的忠诚——我决定用你为执行使节。在你办成此事期间,你的兄弟们将作为人质。

§7.2.15

​Proficiscere in Mediam et ad praefectos meos litteras scriptas manu mea perfer. Velocitate opus est, qua celeritatem famae antecedas.5 Noctu pervenire illuc te volo, postero die, quae scripta erunt, exequi.

前往米底亚,将我亲笔所写的书信送达我的行政长官们手中。务须神速,以赶在风声传布之前。我要你在夜间抵达那里,次日便执行信中所载之事。

§7.2.16

​Ad Parmeniona quoque epistulas feres, unam a me, alteram Philotae nomine scriptam. Signum anuli eius in mea potestate est. Si pater credit a filio inpressum, cum te viderit, nihil metuet.

你亦当带信给帕尔梅尼奥,一封由我所写,另一封则以菲洛塔斯的名义写成。他指环的印章已在我掌握之中。若父亲相信此信盖有其子印戳,见到你时便绝无任何戒心。”

§7.2.17

​Polydamas tanto liberatus metu inpensius etiam, quam exigebatur, promittit operam conlaudatusque et promissis oneratus deposita veste, quam habebat, Arabica induitur.

波吕达马斯如释重负,遂比国王所要求的更加殷勤地应允效劳;他在备受称赞并满获赏赐许诺后,脱下身上的服饰,换上了阿拉伯服饰。

§7.2.18

​Duo Arabes, quorum interim coniuges ac liberi, vinculum fidei, obsides apud regem erant, dati comites. Per deserta etiam ob siccitatem loca camelis undecimo die, quo destinaverat, perveniunt.

另有两名阿拉伯人被派与他同伴,在此期间他们的妻儿留在国王处充当质子,作为忠诚的保证。他们乘着骆驼,穿过因干旱而荒芜的地带,在第十一天抵达预定前往之处。

§7.2.19

​Et priusquam ipsus nuntiaretur adventus, rursus Polydamas vestem Macedonicam sumit et in tabernaculum Cleandri — praetor hic regius erat — quarta vigilia pervenit.

在其抵达的消息被传报之前,波吕达马斯重新换上马其顿服饰,于第四更天来到了克勒安德罗斯——此人乃是王家将领——的营帐之中。

语法注5 条
  1. 7.2.1quin protinus suo more saxa in eum iaceret

    由表示阻碍或防止的动词否定式(vix inhiberi potuit)所引导的 quin 从句,意为“几乎难以遏止……以至于差点投掷石块”。

  2. 7.2.3haec elocuto

    作为由支配与格的动词 adsensa est(源自 adsentior)所统辖的间接宾语,为实质化的完成分词短语。乍看类似夺格独立结构,但实为指代全军表示赞同的对象波勒蒙的与格。

  3. 7.2.3ut solum pro eo esset, quod maxime laeserat

    表示结果的 ut 从句。pro eo 为介词短语,意为“对他有利/站在他一边”。esset 的主语是关系从句 quod maxime laeserat(“方才最伤害他之事”,即逃亡行为),全句构成悖论结构:“最使他受害之事,反倒成了唯一对他有利之事”。

  4. 7.2.5suam vicem

    名词 vicis 与物主形容词 suam 连用的副词性宾格,意为“为了自身的缘故/替自己的处境”。它与后文的 propter ipsum periclitantium fratrum 形成对比,后者在概念上承接了 vicem 的含义并统辖属格 fratrum。

  5. 7.2.15Velocitate opus est, qua celeritatem famae antecedas

    表示需要的非人称结构 opus est 要求夺格 velocitate。在关系从句 qua ... antecedas 中,虚拟式 antecedas 表达目的或特征,意为“足以赶在风声之前的那种神速”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:7.2.1-7.2.19