← 库尔提斯

亚历山大大帝传

§7.1.30-7.1.40

阿明塔斯驳斥嫌疑与太后指控的辩白

阿明塔斯驳斥了关于他与菲洛塔斯的情谊及扣留马匹的指控,并辩称太后对他的指责纯粹是因为他坚决执行国王的征兵命令所招致的私怨。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§7.1.30

​Igitur, si hoc crimen est, paucos innocentes habes, immo, hercules, neminem. Omnes enim Philotae amici esse voluerunt, sed totidem, quot volebant esse, non poterant. Ita, si a consciis amicos non dividis, ne ab amicis quidem separabis illos, qui idem esse voluerunt.

因此,如果这算作罪名,那么在您身边几乎无人是无辜的,甚至凭赫拉克勒斯起誓,绝无一人。因为所有人都曾希望成为菲洛塔斯的朋友,但能够如愿以偿的人并没有那么多。所以,如果您不把同谋者与朋友区分开来,您甚至也无法将那些曾想成为他朋友的人与他的真正朋友区分开来。

§7.1.31

​Quod igitur conscientiae adfertur indicium? Ut opinor, quia pridie familiariter et sine arbitris locutus est nobiscum. At ego purgare non possem, si pridie quicquam ex vetere vita ac more mutassem. Nunc vero, si, ut omnibus diebus, illo quoque, qui suspectus est, fecimus, consuetudo diluet crimen.

那么,究竟提出了什么通谋的证据?据我看来,无非是前一天他曾亲密地且背着旁人与我们交谈。然而,如果我在前一天改变了任何以往的生活与习惯,我才当真是无法自白。但如今,如果我们在那受怀疑的一天也正如在所有日子里一样行事,常例自当化解罪嫌。

§7.1.32

​Sed equos Antiphani non dedimus, et pridie, quam Philotas detectus est. Hic mihi cum Antiphane res erit.1 Qui si nos suspectos facere vult, quod illo die equos non dederimus, semetipsum, quod eos desideraverit, purgare non poterit.

‘然而我们没有把马匹交给安提法内斯,而且是在菲洛塔斯被揭发的前一天。’在此我将与安提法内斯交锋。如果他因为我们在那一天没有交出马匹而欲使我们受人怀疑,那么他自己也绝无法为索要这些马匹开脱。

§7.1.33

​Anceps enim crimen est inter retinentem et exigentem, nisi quod melior est causa suum non tradentis quam poscentis alienum.2

因为在拒不交出者与强索者之间,罪嫌原是不相上下的,唯独拒不交出自身之物者的理由,要胜过索要他人之物者。

§7.1.34

​Ceterum, rex, equos decem habui: e quibus Antiphanes octo iam distribuerat iis, qui amiserant suos, omnino duos ipse habebam: quos cum vellet abducere homo superbissimus, certe iniquissimus, nisi pedes militare vellem, retinere cogebar.

此外,大王啊,我曾有十匹马:安提法内斯已经将其中八匹分发给了那些失去自己马匹的人,我自己总共只留有两匹。当那个最傲慢、无疑也最不公正的家伙想要牵走它们时,除非我甘愿作为步兵作战,否则我不得不将它们扣留下来。

§7.1.35

​Nec infitias eo, liberi hominis animo locutum esse me cum ignavissimo et hoc unum militiae ius usurpante, ut alienos equos pugnaturis distribuat.3 Huc enim malorum ventum est, ut verba mea eodem tempore et Alexandro excusem et Antiphani!

我亦不否认,我是以自由人的气魄,同那个最怯懦、仅仅僭取了这一项军务特权——即将他人的马匹分配给将要参战之人——的家伙说话的。因为灾祸竟已到了这般地步,以至于我竟要同时向亚历山大和安提法内斯两方面为自己的话辩解!

§7.1.36

​At, hercule, mater de nobis inimicis tuis scripsit. Utinam prudentius esset sollicita pro filio et non inanes quoque species anxio animo figuraret! Quare enim non ascribit metus sui causam? denique non ostendit auctorem? Quo facto dictove nostro mota tam trepidas tibi litteras scripsit?

‘然而,凭赫拉克勒斯起誓,太后曾写信将我们指为您的敌人。’但愿她在为儿子担忧时能更加审慎,而不要在焦虑的心中凭空构想出毫无根据的幻象!因为她为何不附上她担忧的缘由?究竟为何不指明告发者?她究竟是因我们的何种行为或言论所触动,才给您写来如此惊慌失措的书信?

§7.1.37

​O miseram condicionem meam, quia forsitan non periculosius est tacere quam dicere! Sed utcumque cessura res est, malo tibi defensionem meam displicere quam causam. Agnosces autem, quae dicturus sum: quippe meministi, cum me ad perducendos ex Macedonia milites mitteres, dixisse te, multos integros iuvenes in domo tuae matris abscondi.

哦,我这悲惨的处境啊,因为保持沉默或许并不比开口直言更加危险!但无论事情结局如何,我宁可我的辩护令您不悦,也不愿我的大义遭人嫌弃。您定会承认我将要述说的事情:因为您定然记得,当您派遣我从马其顿调集士兵时,您曾说过,许多健壮的青年都藏匿在您母亲的宅邸中。

§7.1.38

​Praecepisti igitur mihi, ne quem praeter te intuerer, sed detrectantes militiam perducerem ad te. Quod equidem feci et liberius, quam expediebat mihi, executus sum tuum imperium.

因此您吩咐我,除了您以外不要顾及任何人,而要把那些逃避兵役的人全都押解到您面前。我确实做到了这一点,并且比起对我自身安危有利的做法,我更加果决地执行了您的命令。

§7.1.39

​Gorgiam et Hecataeum et Gorgidan, quorum bona opera uteris, inde perduxi. Quid igitur iniquius est quam me, qui, si tibi non paruissem, iure daturus fui poenas,4 nunc perire, quia parui? Neque enim ulla alia matri tuae persequendi nos causa est, quam quod utilitatem tuam muliebri praeposuimus gratiae.

我从那里带回了戈尔吉亚斯、赫卡泰俄斯和戈尔吉达斯,您如今正得力于他们的效劳。那么,若是我当初不听从您,本该理所当然受罚,如今却因服从了您而丧命,还有什么比这更不公正的呢?因为您母亲迫害我们绝无其他缘由,唯因我们将您的利益置于妇人的欢心之上。

§7.1.40

​vi milia Macedonum peditum et DC equites adduxi: quorum pars secutura me non erat, si militiam detrectantibus indulgere voluissem. Sequitur ergo, ut, quia illa propter hanc causam irascitur nobis, tu mitiges matrem, qui irae eius nos obtulisti.5

我带来了六千马其顿步兵和六百骑兵:如果我当初想要纵容那些逃避兵役之人,他们中的一部分人就不会跟随我前来了。因此,既然她正是出于这一缘由对我们动怒,那么把我们推入她怒火之中的您,理当去安抚您的母亲。

语法注5 条
  1. 7.1.32Hic mihi cum Antiphane res erit

    Hic 为副词“在此”,或代词“在此事上”。句法上采用惯用表达“res mihi est cum aliquo”(“我与某人有交涉/争辩”),意为“在此我将与安提法内斯交锋”。

  2. 7.1.33suum non tradentis quam poscentis alienum

    现在分词 tradentis 与 poscentis 实词化(名词化,指“不交出之人”与“索要之人”),作属格修饰前面的 causa(“理由”、“法律立场”)。suum(自身之物)与 alienum(他人之物)形成鲜明对照,强调保留自己财产的正当性。

  3. 7.1.35hoc unum militiae ius usurpante, ut alienos equos pugnaturis distribuat

    ut 从句(ut...distribuat)作同位语从句,具体说明 hoc unum militiae ius(“这一项军务特权”)的内容。现在分词 usurpante 则作定语修饰介词 cum 的宾语 ignavissimo。

  4. 7.1.39qui, si tibi non paruissem, iure daturus fui poenas

    在与过去事实相反的条件句(si tibi non paruissem)的结果主句中,使用了迂说法的主动完成时直陈式(daturus fui),而非虚拟式过去完成时(dedissem)。这种结构表示在假想条件下原本必然发生或理当承受的结果(“本理所当然要受罚”)。

  5. 7.1.40Sequitur ergo, ut, quia illa propter hanc causam irascitur nobis, tu mitiges matrem, qui irae eius nos obtulisti

    非人称动词 sequitur 引导名词性从句 ut...tu mitiges matrem 作为其真正主语。关系代词 qui 的先行词为主句主语 tu,带有原因意味(“既然是您将我们推入她的怒火之中”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:7.1.30-7.1.40