← 库尔提斯

亚历山大大帝传

§7.2.20-7.2.38

刺杀帕尔梅尼奥与隔离整编不满兵士

叙述了波吕达马斯与诸将刺杀帕尔梅尼奥、平息士卒动乱的过程,以及对帕尔梅尼奥生平功业的评价;随后亚历山大将因帕尔梅尼奥之死或厌战情绪而发怨言的士兵隔离编为一队。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§7.2.20

​Redditis deinde litteris constituerunt prima luce ad Parmenionem coire. Iamque ceteris quoque litteras regis attulerat, iam ad eum venturi erant, cum Parmenioni Polydamanta venisse nuntiaverunt.

随后信函交接完毕,他们决定拂晓时齐集于帕尔梅尼奥处。此时波吕达马斯亦已将国王的书信送达其余诸将手中,他们正欲前去见他,适逢有人向帕尔梅尼奥通报波吕达马斯已经到来。

§7.2.21

​Qui dum laetatur adventu amici, simulque noscendi, quae rex ageret, avidus — quippe longo intervallo nullam ab eo epistulam acceperat — Polydamanta requiri iubet.

他一方面为友人的到来而欣喜,同时也渴望得知国王的动向——因为长久以来他未曾接到国王的一封信——便下令去唤波吕达马斯。

§7.2.22

​Deversoria regionis illius magnos recessus habent amoenosque nemoribus manu consitis: ea praecipue regum satraparumque voluptas erat.

该地区的行邸拥有广阔而幽深的休憩之所,以人工栽植的林木而怡人;这正是国王与总督们的最大乐事。

§7.2.23

​Spatiabatur in nemore Parmenion medius inter duces, quibus erat imperatum litteris regis, ut occiderent. Agendae autem rei constituerant tempus, cum Parmenion a Polydamante litteras traditas legere coepisset.

帕尔梅尼奥正在林间漫步,处于那几位奉国王信函之命要杀害他的将领当中。他们已定下行动的时机:即当帕尔梅尼奥开始阅读波吕达马斯递交的书信之时。

§7.2.24

​Polydamas procul veniens ut a Parmenione conspectus est vultu laetitiae speciem praeferente, ad conplectendum eum cucurrit mutuaque salutatione facta Polydamas epistulam a rege scriptam ei tradidit.

当波吕达马斯自远处走来,其神情显出欢悦之貌而被帕尔梅尼奥望见时,帕尔梅尼奥便奔上前去拥抱他;相互致意之后,波吕达马斯将国王所写的书信递给了他。

§7.2.25

​Parmenion vinculum epistulae solvens, quidnam rex ageret, requirebat. Ille ex ipsis litteris cogniturum esse respondit.

帕尔梅尼奥一边解开信函的封绳,一边询问国王究竟在做些什么。波吕达马斯回答说,他从信中自会明了。

§7.2.26

​Quibus Parmenion lectis: Rex, inquit, expeditionem parat in Arachosios. Strenuum hominem et numquam cessantem! Sed tempus saluti suae tanta iam parta gloria parcere.1

帕尔梅尼奥读完此信后,说道: “国王正筹备对阿拉霍西亚人的远征。真是个不知疲倦、永不停息的英杰!然而既然如今已获得了如此崇高的荣耀,也该是顾全自己安康的时候了。”

§7.2.27

​Alteram deinde epistulam Philotae nomine scriptam laetus, quod ex vultu notari poterat, legebat: tum eius latus gladio haurit Cleander, deinde iugulum ferit, ceteri exanimum quoque confodiunt.

随后他又开始阅读另一封以菲洛塔斯名义写成的信,神色欣然,这一点从他的脸上就能看出;正在此时,克勒安德罗斯用剑刺穿了他的肋腹,接着又刺中其咽喉,其余的人亦向已无生息的他乱刃戳刺。

§7.2.28

​Et armigeri, qui ad primum aditum nemoris adstiterant, cognita caede, cuius causa ignorabatur, in castra perveniunt et tumultuoso nuntio milites concitant.

而守在林木初入处的扈从兵们获悉这桩不知因何而起的杀戮后,赶往军营,以骇人的消息激起了士卒的骚动。

§7.2.29

​Illi armati ad nemus, in quo perpetrata caedes erat, coeunt et, ni Polydamas ceterique eiusdem noxae participes dedantur, murum circumdatum nemori eversuros denuntiant omniumque sanguine duci parentaturos.

士卒们全副武装集结于发生杀戮的树林,声称若不交出波吕达马斯及同谋此罪的其余诸人,他们就将推倒围住树林的围墙,并用所有这些人的鲜血为主帅举行血祭。

§7.2.30

​Cleander primores eorum intromitti iubet litterasque regis scriptas ad milites recitat, quibus insidiae Parmenionis in regem precesque, ut ipsum vindicarent, continebantur.

克勒安德罗斯下令放其领袖们入内,并向士卒宣读了国王所写的书信,信中载有帕尔梅尼奥对国王图谋不轨的阴谋,以及恳请众人为王复仇之辞。

§7.2.31

​Igitur cognita regis voluntate non quidem indignatio, sed tamen seditio conpressa est. Dilapsis pluribus pauci remanserunt, qui, saltem ut corpus ipsis sepelire permitterent, precabantur.

于是,在明晓国王的意愿之后,众人的义愤虽未平息,但叛乱终告平息。大多数人散去后,仍留有少数人祈求准许他们至少能安葬遗体。

§7.2.32

​Diu id negatum est Cleandri metu, ne offenderet regem. Pertinacius deinde precantibus materiem consternationis subtrahendam ratus capite deciso truncum humare permisit: ad regem caput missum est.

因克勒安德罗斯害怕触怒国王,此事久未获准。后来因他们更加执意恳求,他认为应当消除骚动的由头,便准许在砍下头颅后掩埋躯干;而头颅则被送交给了国王。

§7.2.33

​Hic exitus Parmenionis fuit, militiae domique clari viri. Multa sine rege prospere, rex sine illo nihil magnae rei gesserat. Felicissimo regi et omnia ad fortunae suae exigenti modum satisfecit. LXX natus annos iuvenis ducis et saepe etiam gregarii militis munia explevit: acer consilio, manu strenuus, carus principibus, vulgo militum acceptior.

这便是帕尔梅尼奥的结局,他是一个在军政内外皆享盛名的伟人。没有国王,他亦曾屡立战功;而没有他,国王则未曾成就过任何伟业。他使这位极为幸运、万事皆以自身运势为标准来要求的国王感到满意。他虽年已七旬,仍履行着年轻统帅的职责,甚至常担负起一名普通士卒的重任:谋略敏锐,临阵果敢,深得达官显贵喜爱,在普通士卒中更受拥戴。

§7.2.34

​Haec inpulerint illum ad regni cupiditatem an tantum suspectum fecerint, ambigi potest,2 quia, Philotas ultimis cruciatibus victus verane dixerit, quae facta probari non poterant, an falsis tormentorum petierit finem, re quoque recenti, cum magis posset liquere, dubitatum est.

究竟是这些促使他产生了觊觎王位的野心,还是仅仅使他遭到了猜忌,尚有可疑之处;因为菲洛塔斯在极刑折磨之下屈服,究竟是就无法证实为事实之事吐露了真情,还是以虚词来求得酷刑的终结,即便在当时事发不久、真相本更可明朗之际,亦已令人怀疑。

§7.2.35

​Alexander, quos libere mortem Parmenionis conquestos esse conpererat, separandos a cetero exercitu ratus in unam cohortem secrevit ducemque his Leonidam dedit, et ipsum Parmenioni quondam intima familiaritate coniunctum.

亚历山大得知有哪些人曾公开为帕尔梅尼奥之死鸣不平,认为应当将他们与全军其余人等隔开,遂将其单独划归为一个步兵队,并指派列奥尼达斯为他们的将领;而列奥尼达斯本人昔日亦曾与帕尔梅尼奥有着深厚的私人交情。

§7.2.36

​Fere idem erant, quos alioqui rex habuerat invisos. Nam cum experiri vellet militum animos, admonuit, qui litteras in Macedoniam ad suos scripsisset, iis, quos ipse mittebat, perlaturis cum fide traderet.3 Simpliciter ad necessarios suos quisque scripserat, quae sentiebat: aliis gravis erat, plerisque non ingrata militia.

这些人大体上正是国王平日里就已厌恶之人。因为当国王欲试探将士们的心意时,曾告诫说,凡写信给马其顿家眷者,皆当交付给他所派遣的信使去忠实递送。每个人都向自己的亲友毫无保留地倾诉了自己的真实感受:对某些人而言军务沉重艰难,对大多数人来说则并非令人厌烦。

§7.2.37

​Ita et agentium gratias et querentium litterae exceptae sunt. Et, qui forte taedium laboris per litteras erant questi, hanc seorsus cohortem a ceteris tendere ignominiae causa iubet, fortitudine usurus in bello, libertatem linguae ab auribus credulis remoturus. Id consilium, temerarium forsitan — quippe fortissimi iuvenes contumelia inritati erant —, sicut omnia alia felicitas regis excepit.

于是,无论是感恩戴德者的信件还是抱怨诉苦者的信件都被截获了。而对于那些恰在信中抱怨劳役之苦的人,国王下令让这一步兵队单独于他处扎营以示羞辱,意在战时利用其英勇,同时使他们言论的放肆远离轻信者的耳朵。这一计策或许颇为冒险——因为最为英勇的青年们已因受辱而被激怒——,但正如所有其他事情一样,国王的幸运眷顾了这一决策。

§7.2.38

​Nihil illis ad bella promptius fuit: incitabat virtutem et ignominiae demendae cupido et, quia fortia facta in paucis latere non poterant.4

他们比任何人都更加乐于投入战斗:洗雪耻辱的渴望,以及在少数人之中英勇之举绝无法被埋没这一事实,皆激发了他们的勇气。

语法注4 条
  1. 7.2.26Sed tempus saluti suae tanta iam parta gloria parcere.

    省略系词 est 的非人称结构(tempus [est]),不定式 parcere 直接依附于 tempus(相当于动名词属格 parcendi)。saluti suae 是由 parcere 支配的与格宾语,tanta iam parta gloria 则为表示背景或原因的夺格独立结构。

  2. 7.2.34Haec inpulerint illum ad regni cupiditatem an tantum suspectum fecerint, ambigi potest

    非人称被动式 ambigi potest(“尚有可疑之处”)引导由省略了首个质词 utrum 的 an 所连接的双重间接疑问句(inpulerint ... an ... fecerint,使用完成时连接法)作为真正主语。

  3. 7.2.36admonuit, qui litteras in Macedoniam ad suos scripsisset, iis, quos ipse mittebat, perlaturis cum fide traderet.

    由 admonuit 引导省略了连词 ut 的间接命令句(主要谓语为 traderet)。先行词(eum 或 quemque)被省略,关系从句 qui ... scripsisset 直接充当主语。iis... perlaturis 为 traderet 的与格间接宾语,其中将来分词 perlaturis 表示目的或所负职责(“递送之人”)。

  4. 7.2.38incitabat virtutem et ignominiae demendae cupido et, quia fortia facta in paucis latere non poterant.

    针对动词 incitabat,通过 et ... et 并列了两个表示动因的成分:前者是包含动形容词结构的名词短语(ignominiae demendae cupido),后者则是由 quia 引导的原因从句(quia fortia facta...),构成了名词短语与从属从句的不对称并列。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:7.2.20-7.2.38