← 库尔提斯

亚历山大大帝传

§7.1.16-7.1.29

阿明塔斯的自辩与对结交菲洛塔斯的解释

在国王的指控与安提法内斯的证词之后,阿明塔斯被解除羁押并获准手持侍卫长矛展开辩护;他解释了士兵言行过激的心理因由,并辩称与菲洛塔斯的结交完全是顺应国王自身宠幸的必然结果。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§7.1.16

​Iam linguae violentiam temeritatemque verborum, quae in semetipsum iacularentur, nihil aliud esse quam1 scelesti animi indicem ac testem. Quae si vera essent, idem meruisse eos, quod Philotan, si falsa, exigere ipsum, ut refellant.

国王接着指出,他们针对他本人掷出的狂暴言语与肆意妄言,绝非其他,正是一颗险恶之心的明证。如果这些指控属实,他们理当与菲洛塔斯同罪;如果是虚假的,国王亲自要求他们予以驳斥。

§7.1.17

​Productus deinde Antiphanes de equis non traditis et adiectis etiam superbe minis indicat.

随后安提法内斯被带上前,就未交出马匹以及其后追加的傲慢威胁作证。

§7.1.18

Tum Amyntas facta dicendi potestate: Si nihil, inquit, interest regis,2 peto, ut, dum dico, vinculis liberer. Rex solvi utrumque iubet desiderantique Amyntae, ut habitus quoque redderetur armigeri, lanceam dari iussit.

这时阿明塔斯获得了发言权,说道: “如果对国王并无大碍,我恳求在陈词期间解开我的镣铐。” 国王下令将两人均予松绑,在阿明塔斯请求归还侍卫装具时,国王下令赐予他一柄长矛。

§7.1.19

​Quam ut laeva conprehendit, evitato eo loco, in quo Alexandri corpus paulo ante iacuerat: Qualiscumque, inquit, exitus nos manet, rex, confitemur prosperum tibi debituros, tristiorem fortunae inputaturos.

他用左手握住长矛,避开方才亚历山大尸体所躺卧之处,开口道: “无论何种结局等待着我们,大王啊,我们承认,若结局吉祥,当归功于您;若结局悲惨,则当归咎于命运。

§7.1.20

​putaturos. Sine praeiudicio dicimus causam liberis corporibus animisque: habitum etiam, in quo te comitari solemus, reddidisti. Causam non possumus, fortunam timere desinemus.3

我们得以身心自由、毫无成见地为己申辩;您甚至归还了我们常伴您左右时所穿的装束。我们不可能畏惧自身的案由,亦将不再畏惧命运。

§7.1.21

​Et, quaeso, permittas mihi id primum defendere, quod a te ultimum obiectum est. Nos, rex, sermonis adversus maiestatem tuam habiti nullius conscii sumus nobis. Dicerem iam pridem vicisse te invidiam, nisi periculum esset, ne alia malignius dicta crederes blanda oratione purgari.

并且,我恳请您允许我首先为您最后指控的事项辩护。大王啊,我们自知未曾发表过任何违逆您威严的言论。若非担心您会认为其他更带恶意的言辞正被阿谀的言辞所粉饰,我本想说您早已战胜了嫉恨。

§7.1.22

​Ceterum etiam si militis tui vel in agmine deficientis et fatigati vel in acie periclitantis vel in tabernaculo aegri et vulnera curantis aliqua vox asperior esset accepta, merueramus fortibus factis, ut malles ea tempori nostro inputare quam animo.

况且,纵然您的士兵曾被听到吐露某些刺耳之语——无论是在行军中力竭疲顿,还是在战列中身陷险境,抑或在军帐中抱病疗伤——凭借勇武的战功,我们也本配得上您更愿将这些归咎于我们当时的境遇,而非归咎于我们的心智。

§7.1.23

​Cum quid accidit tristius, omnes rei sumus: corporibus nostris, quae utique non odimus, infestas admovemus manus: parentes, liberi si occurrant, et ingrati et invisi sunt. Contra cum donis honoramur, cum praemiis onusti revertimur, quis ferre nos potest?

每当发生令人难过之事,我们人人有罪:甚至会对绝不憎恨的自身肉体施加暴行;若遇父母儿女,亦觉其面目可憎、令人生厌。反之,当我们蒙受赏赐、满载酬劳而归时,谁能受得了我们?

§7.1.24

​quis illam animorum alacritatem continere? Militantium nec indignatio nec laetitia moderata est: ad omnes adfectus impetu rapimur. Vituperamus laudamus, miseremur irascimur, utcumque praesens movit adfectio: modo Indiam adire et Oceanum libet, modo coniugum et liberorum patriaeque memoria occurrit.

谁又能约束那种激扬之情?征战之人的愤慨与喜悦皆无节制;我们凭着冲动被卷入各种情绪之中。我们斥责、赞美、怜悯、动怒,全凭当下的情感所驱使:时而渴望奔赴印度与大洋,时而又涌起对妻子、儿女和故土的眷念。

§7.1.25

​Sed has cogitationes, has inter se conloquentium voces signum tuba datum finit: in suos quisque ordines currimus, et, quidquid irarum in tabernaculo conceptum est, in hostium effunditur capita.

然而军号发出的信号终结了这些思绪,终结了彼此交谈的话语:各自奔向自己的阵列,军帐中所萌生的一切怒火,全都倾泻到敌人的头颅之上。

§7.1.26

​Utinam Philotas quoque intra verba peccasset! Proinde ad id revertar, propter quod rei sumus. Amicitiam, quae nobis cum Philota fuit, adeo non eo infitias,4 ut expetisse quoque nos magnosque ex ea fructus percepisse confitear.

但愿菲洛塔斯也曾仅在言语范围内犯过!因此我且回到我们遭控告的事由上。对于我们与菲洛塔斯曾有的情谊,我绝不否认,甚至承认我们曾主动结交并从中获益良多。

§7.1.27

​An vero Parmenionis, quem tibi proximum esse voluisti, filium omnes paene amicos tuos dignatione vincentem cultum a nobis esse miraris?

难道您竟会诧异于,我们去巴结您曾欲使其地位仅次于您自身的帕尔梅尼奥之子——那位尊荣压倒您几乎所有密友之人?

§7.1.28

​Tu, hercules, si verum audire vis, rex, huius nobis periculi es causa. Quis enim alius effecit, ut ad Philotan decurrerent, qui placere vellent tibi? Ab illo traditi ad hunc gradum amicitiae tuae ascendimus: is apud te fuit, cuius et gratiam expetere et iram timere possemus.

大王啊,凭赫拉克勒斯起誓,若您愿听真话,正是您本人将我们置于这险境之中。因为除了您,还有谁促使那些想要取悦您的人奔向菲洛塔斯?由他引荐,我们才得以升至如今与您结交的位份;他曾在您身边具有如此地位,以至我们既当求其庇护,又当畏其震怒。

§7.1.29

​Si non propemodum in tua verba, at tui omnes te praeeunte5 iuravimus, eosdem nos inimicos amicosque habituros esse, quos tu haberes. Hoc sacramento pietatis obstricti aversaremur scilicet, quem tu omnibus praeferebas!

即便并非严格依循您的字句,但在您领誓之下,我们作为您的部属全体起誓:凡是您的敌人与朋友,我们亦将视其为敌人与朋友。受这效忠誓约的束缚,难道我们要去唾弃那个您曾置于所有人之上的人吗?”

语法注5 条
  1. 7.1.16nihil aliud esse quam

    间接引语(oratio obliqua)主句中的“宾格加不定式”结构,延续上一段落末尾国王的控诉。复合主语为“linguae violentiam temeritatemque verborum”,表语谓词为“nihil aliud esse quam scelesti animi indicem ac testem”。

  2. 7.1.18Si nihil interest regis

    无人称动词“interest”搭配表示利害关系所属者的属格(“regis”)。意为“如果对国王而言并无大碍/无伤大雅”。

  3. 7.1.20Causam non possumus, fortunam timere desinemus

    前半句“Causam non possumus”承后文省略了不定式“timere”,形成对比:“恐慌自身的案由/辩护我们绝无可能,而对命运的畏惧我们将不再持续”。

  4. 7.1.26non eo infitias

    由表示方向的宾格名词“infitias”(否认)与动词“ire”(走)构成的成语“infitias ire”(意为“否认”),与否定词“non”搭配构成双重否定(曲意法),意为“我绝不否认”。

  5. 7.1.29te praeeunte

    由现在分词“praeeunte”构成的独立夺格(ablativus absolutus)。在誓约语境中,“praeire”指领誓或逐句口授誓词以供他人跟读,此处意为“在您领读誓词之下”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:7.1.16-7.1.29