← 库尔提斯

亚历山大大帝传

§7.1.1-7.1.15

林克斯提斯人亚历山大受诛与阿明塔斯兄弟受审

菲洛塔斯被处决后,亚历山大为平息军中滋生的同情与骚动而召开军人大会。被囚多年的林克斯提斯人亚历山大辩护失败当场被诛,紧接着与菲洛塔斯关系密切的阿明塔斯兄弟因涉嫌同谋而遭到提审指控。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§7.1.1

​Philotan sicut recentibus sceleris eius vestigiis iure adfectum supplicio censuerant milites, ita, postquam desierat esse, quem odissent,1 invidia in misericordiam vertit.

正如士兵们在菲洛塔斯的罪证尚新时认为处死他是理所应当的一样,一旦这个他们曾憎恨的人不复存在,怨恨便转变成了怜悯。

§7.1.2

​Moverat et claritas iuvenis et patris eius senectus atque orbitas.

这位青年的显赫声望,以及他父亲的年迈与孤苦无依,都触动了众人的心。

§7.1.3

​Primus Asiam aperuerat regi, omnium periculorum eius particeps semper alterum in acie cornu defenderat, Philippo quoque ante omnes amicus et ipsi Alexandro tam fidus, ut occidendi Attalum non alio ministro uti mallet.

帕尔梅尼奥首先为国王打开了通往亚洲之路,历经国王的一切险阻,在战列中始终镇守另一翼,对于腓力也是首屈一指的至交,而对亚历山大本人更是忠心耿耿,以至于国王不愿任用他人来诛杀阿塔罗斯。

§7.1.4

​Horum cogitatio subibat exercitum, seditiosaeque voces referebantur ad regem. Quis ille haud sane motus2 satisque prudens, otii vitia negotio discuti, edicit, ut omnes in vestibulo regiae praesto sint.

对这些往事的思索涌上全军心头,叛逆的言论被报告给国王。国王对此绝无动摇,且深谙闲散之弊当以事务驱除,便下达命令,令全军到王宫前廊待命。

§7.1.5

​Quos ubi frequentes adesse cognovit, in contionem processit. Haud dubie ex conposito Atarrhias postulare coepit, ut Lyncestes Alexander, qui multo ante quam Philotas regem voluisset occidere, exhiberetur.

得知众人已大量集结,他便步入集会。毫无疑问是出于事先串通,阿塔尔里亚斯开始要求提解林克斯提斯的亚历山大,此人早在菲洛塔斯之前就图谋弑君。

§7.1.6

​A duobus indicibus, sicut supra diximus, delatus tertium iam annum custodiebatur in vinculis. Eundem in Philippi quoque caedem coniurasse cum Pausania pro conperto fuit, sed quia primus Alexandrum regem salutaverat, supplicio magis quam crimini fuerat exemptus:3

正如我们上文所述,他被两名告发者检举,已被锁链拘禁至今已入第三年。他曾与保萨尼亚斯同谋杀害腓力一事确凿无疑;但因他是第一个向亚历山大行称王之礼的人,他只是免于刑罚,而非洗脱了罪名:

§7.1.7

​tum quoque Antipatri soceri eius preces iustam regis iram morabantur. Ceterum recruduit suppuratus dolor: quippe veteris periculi memoriam praesentis cura renovabat.

当时也是其岳父安提帕特罗的祈请拖延了国王正当的愤怒。然而,溃烂已久的痛苦又复发了:因为对当前危险的忧虑唤醒了对昔日危机的记忆。

§7.1.8

​Igitur Alexander ex custodia educitur iussusque dicere, quamquam toto triennio meditatus erat defensionem, tamen haesitans et trepidus pauca ex his, quae conposuerat, protulit, ad ultimum non memoria solum, sed etiam mens eum destituit.

于是亚历山大被从羁押处带出,受命发言;尽管他整整三年都在排演辩词,但他仍结结巴巴、战战兢兢地仅说出了少许准备好的内容,到最后不仅记忆离他而去,连神智也丧失了。

§7.1.9

​Nulli erat dubium, quin trepidatio conscientiae indicium esset, non memoriae vitium. Itaque ex iis, qui proximi adstiterant, obluctantem adhuc oblivioni lanceis confoderunt.

无人怀疑,这种战栗是内疚的明证,而非记忆的缺陷。因此,站在最近处的人便用长矛刺穿了这个仍在与遗忘挣扎的人。

§7.1.10

Cuius corpore ablato rex introduci iussit Amyntam et Simian: nam Polemon, minimus ex fratribus, cum Philotan torqueri conperisset, profugerat.

其尸体被移走后,国王命令传唤阿明塔斯与西米阿斯:因为最小的弟弟波勒蒙得知菲洛塔斯受酷刑,早已逃亡。

§7.1.11

​Omnium Philotae amicorum hi carissimi fuerant, ad magna et honorata ministeria illius maxime suffragatione producti, memineratque rex, summo studio ab eo conciliatos sibi, nec dubitabat huius quoque ultimi consilii fuisse participes.

这些人曾是菲洛塔斯所有朋友中最亲密者,主要凭借其举荐而晋升显贵官职;国王也记得,他们是由菲洛塔斯竭力引荐给自己的,并且国王毫不怀疑他们亦参与了这最近的密谋。

§7.1.12

​Igitur queritur olim sibi esse suspectas matris suae litteris,4 quibus esset admonitus, ut ab his salutem suam tueretur: ceterum se invitum deteriora credentem nunc manifestis indiciis victum iussisse vinciri.

因此国王申诉道,借由其母的来信,这些人早就引起他的怀疑,母后在信中曾告诫国王当防范他们以自保;但他本不愿作坏处想,如今在确凿证据面前不得不屈从,才下令将其拘押。

§7.1.13

​Nam pridie, quam detegeretur Philotae scelus, quin in secreto cum eo fuissent, non posse dubitari.5 Fratrem vero, qui profugerit, cum de Philota quaereretur, aperuisse fugae causam.

因为在菲洛塔斯罪行败露的前一天,他们曾与他秘密相处一事无可置疑。而在菲洛塔斯受审讯时逃跑的弟弟,更是暴露了逃跑的原因。

§7.1.14

​Nuper praeter consuetudinem officii specie amotis longius ceteris admovisse semetipsos lateri suo nulla probabili causa, seque mirantem, quod non vice sua tali fungerentur officio, et ipsa trepidatione eorum perterritum strenue ad armigeros, qui proxime sequebantur, recessisse.

近日他们假借职守,违背惯例将其他人打发得远远的,在无合理解释的情况下紧贴其身旁;而国王对他们未轮到当班却执行此职感到诧异,并被他们自身的惊惶所吓退,迅速退到了紧随其后的护卫身旁。

§7.1.15

​Ad haec accedere, quod, cum Antiphanes, scriba equitum, Amyntae denuntiasset, pridie quam Philotae scelus deprehensum esset, ut ex suis equis more solito daret iis, qui amisissent equos, superbe respondisset, nisi incepto desisteret, brevi sciturum, quis ipse esset.

除此以外还有:就在菲洛塔斯罪行败露的前一天,当骑兵书记官安提法内斯命令阿明塔斯按惯例从自己的马匹中拨给那些失去坐骑的人时,阿明塔斯傲慢地回答说,除非安提法内斯停止这企图,否则很快就会知道他是谁。

语法注5 条
  1. 7.1.1postquam desierat esse, quem odissent

    quem odissent 为省略先行词 eum 的关系从句;过去完成时虚拟式 odissent 表特征从句(“他们所痛恨之人”)或受士兵心理视角的引申同化。esse 在此作谓语,意为“存在”。

  2. 7.1.4Quis ille haud sane motus

    Quis 为关系代词/指示代词复数夺格 quibus 的古体或缩约形式,指代前述的思绪与叛逆言论,作 motus 的原因或手段夺格(“丝毫未被这些所触动”)。

  3. 7.1.6supplicio magis quam crimini fuerat exemptus

    supplicio 与 crimini 是与 eximo(免除、免去)连用的分离与格。全句将免于受罚(supplicio)与免除罪责(crimini)相对比。

  4. 7.1.12Igitur queritur olim sibi esse suspectas matris suae litteris

    此句为 queritur 所统领的间接引语(对格加不定词结构)。虽然手稿在 suspectos(指代阿明塔斯兄弟的阳性对格)与 suspectas 间有异文,但在语义上均指阿明塔斯等人因母后来信而长期受到嫌疑。matris suae litteris 为原因或手段夺格。

  5. 7.1.13quin in secreto cum eo fuissent, non posse dubitari

    non posse dubitari 为间接引语中的主干不定词结构。由于被否定的非人称动词 dubitari(不容置疑),其后接 quin 引导的虚拟式从句;fuissent 用过去完成时虚拟式表示先行事实(“无可置疑的是他们曾与他密谈”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:7.1.1-7.1.15