← 库尔提斯

亚历山大大帝传

§6.11.21-6.11.40

菲洛塔斯的招供与共谋者的处决

菲洛塔斯在酷刑下招供了此前与黑格洛科斯及父亲帕耳墨尼翁密谋弑君的经过,并指认德米特里乌斯与卡拉斯,最终与被指名者一同被处死。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§6.11.21

Philotas verone an mendacio liberare se a cruciatu voluerit, anceps coniectura est, quoniam et vera confessis et falsa dicentibus idem doloris finis ostenditur.

菲洛塔斯究竟是想借由真话还是借由谎言将自己从折磨中解脱出来,是一个难以断定的推测,因为无论是坦白实情的人还是诉诸虚妄的人,展现在眼前的都是同一种痛苦的终结。

§6.11.22

​Ceterum: Pater, inquit, meus Hegelocho quam familiariter usus sit, non ignoratis: illum dico Hegelochum, qui in acie cecidit: omnium malorum nobis is fuit causa.

随后他说道: “我的父亲与黑格洛科斯的交往何等亲密,你们并非不知;我说的正是那个在阵前阵亡的黑格洛科斯:他正是一切灾祸降临于我们的根源。

§6.11.23

​Nam cum primum Iovis filium se salutari iussit rex, id indigne ferens ille: Hunc igitur regem agnoscimus, inquit, qui Philippum dedignatur patrem? Actum est de nobis, si ista perpeti possumus.

因为当国王初次下令以朱庇特之子的名号向其致敬时,他对此义愤填膺地说道: ‘那么,难道我们要承认这样一个不屑于以腓力为父的人为国王吗?如果我们能忍受这等事情,我们便彻底完了。

§6.11.24

​Non homines solum, sed etiam deos despicit, qui postulat deus credi. Amisimus Alexandrum, amisimus regem: incidimus in superbiam nec dis, quibus se exaequat, nec hominibus, quibus se eximit, tolerabilem.

要求被人奉为神明的人,不仅藐视凡人,而且也藐视神明。我们失去了亚历山大,失去了国王;我们陷入了一种傲慢之中,这种傲慢既非他自命平起平坐的神明所能容忍,亦非他自拔于外的凡人所能承受。

§6.11.25

​Nostrone sanguine deum fecimus, qui nos fastidiat? qui gravetur mortalium adire concilium? Credite mihi, et nos, si viri sumus, a dis adoptabimur.

难道我们流血牺牲,只是为了造出一个轻视我们、连出席凡人集会都觉得勉强的神来吗?相信我吧,如果我们是男子汉,我们也会被神明收养。

§6.11.26

​Quis proavum huius Alexandrum, quis deinde Archelaum, quis Perdiccan occisos ultus est?

是谁为这个人的曾祖父亚历山大复仇,随后又是谁为阿耳刻拉俄斯、为佩尔狄卡斯被弑复仇?

§6.11.27

​Hic quidem interfectoribus patris ignovit. Haec Hegelochus dixit super cenam: et postero die prima luce a patre accersor. Tristis erat et me maestum videbat: audieramus enim, quae sollicitudinem incuterent.

而他甚至赦免了谋害自己父亲的凶手!’ 黑格洛科斯在晚餐时说了这些话;次日拂晓,我便被父亲召去。他神情阴郁,见我也面带愁容;因为我们听到了足以引起忧虑的事情。

§6.11.28

​Itaque, ut experiremur, utrumne vino gravatus effudisset illa an altiore concepta consilio, accersi eum placuit. Advenit ille eodemque sermone ultro repetito adiecit, se, sive auderemus duces esse, proximas a nobis partes vindicaturum, sive deesset animus, consilium silentio esse tecturum.

因此,为了弄清他是醉酒后吐露了那些言论,还是出于更深层的图谋而构想出来的,便决定将他召来。他来了,主动重申了同样的言论,并补充说,如果我们敢于充当领袖,他将争取紧随我们之后的位置;但如果缺乏勇气,他将以沉默保守这个计划。

§6.11.29

​Parmenioni vivo adhuc Dareo intempestiva res videbatur: non enim sibi, sed hosti esse occisuros Alexandrum,1 Dareo vero sublato praemium regis occisi Asiam et totum Orientem interfectoribus esse cessura.2 Adprobatoque consilio in haec fides et data est et accepta.

在帕耳墨尼翁看来,只要大流士还在世,这件事就不是时候;因为那样他们不是为自己,而是为敌人杀死亚历山大;而一旦大流士被除掉,作为杀死国王的报酬,亚洲和整个东方都将归弑君者所有。该计划获批之后,双方在此基础上互换了誓约。

§6.11.30

​Quod ad Dymnum pertinet, nihil scio et haec confessus intellego non prodesse mihi, quod praesentis sceleris expers sum.

至于迪姆诺斯之事,我一无所知;并且招供了这些之后,我明白即使自己未曾参与眼下的罪行,对我也没有任何益处。”

§6.11.31

​Illi rursus tormentis admotis, cum ipsis quoque hastis os oculosque eius everberarent, expressere, ut hoc quoque crimen confiteretur.

当他们再次施加酷刑,甚至用枪矛抽打他的面部和双眼时,他们迫使他也承认了这项罪行。

§6.11.32

​Exigentibus deinde, ut ordinem cogitati sceleris exponeret, cum diu Bactra retentura regem viderentur, timuisse respondit, ne pater LXX natus annos, tanti exercitus dux, tantae pecuniae custos, interim extingueretur, ipsique spoliato tantis viribus occidendi regis causa non esset.

随后,在他们要求他交代所谋划罪行的始末时,他回答说,鉴于巴克特拉似乎会长期羁绊国王,他担心年已七旬、身为如此庞大军队的统帅和如此巨额资财保管者的父亲在此期间丧命,而他自己一旦被剥夺了如此巨大的权势,也就没有弑君的理由了。

§6.11.33

​Festinasse ergo se, dum praemium in manibus haberet, repraesentare consilium: cui patrem afuisse nisi crederent, tormenta, quamquam iam tolerare non posset, tamen non recusare.

因此,他急于在手中握有报酬时将计划付诸实施;如果他们不信他的父亲未曾参与此谋,那么尽管他已无法忍受酷刑,但他仍不拒绝接受折磨。

§6.11.34

​Illi conlocuti satis quaesitum videri ad regem revertuntur, qui postero die et, quae confessus erat Philotas, recitari et ipsum, quia ingredi non poterat, iussit adferri.

他们商议后认为审讯已经充分,便回去向国王报告。次日,国王下令宣读菲洛塔斯所招供的内容,并因他无法行走而下令将他抬来。

§6.11.35

​Omnia agnoscente eo Demetrius, qui proximi sceleris particeps esse arguebatur, producitur. Multa adfirmatione animique pariter constantia et vultus abnuens, quicquam sibi in regem cogitatum esse, tormenta etiam deposcebat in semetipsum: ​cum Philotas circumlatis oculis, ut incidere in Calan3 quendam haud procul stantem, propius eum iussit accedere. Illo perturbato et recusante transire ad eum: Patieris, inquit, Demetrium mentiri rursusque me excruciari?

在他承认一切之际,被指控参与近来这起罪行的德米特里乌斯被带了上来。他以坚定的断言以及同样沉着的神态与容貌,坚决否认自己对国王有过任何图谋,甚至主动要求对自己施以酷刑;此时菲洛塔斯环顾四周,目光落在了站在不远处的一名叫卡拉斯的人身上,便命他靠近前来。在那人惶恐不安、拒绝走近他时,菲洛塔斯说道: “难道你要容忍德米特里乌斯说谎,而让我再次遭受严刑拷打吗?”

§6.11.37

​Calan vox sanguisque defecerant, et Macedones Philotan inquinare innoxios velle suspicabantur, quia nec a Nicomacho nec ab ipso Philota, cum torqueretur, nominatus esset adulescens: qui ut praefectos regis circumstantes se vidit, Demetrium et semetipsum id facinus cogitasse confessus est.

卡拉斯顿时哑口无言、面无人色,马其顿人怀疑菲洛塔斯想要陷害无辜之人,因为无论是在尼科马库斯口中,还是在受刑中的菲洛塔斯自己口中,这个年轻人都未曾被提及;但当他看见国王的军官们将自己包围时,便招认了德米特里乌斯与他自己曾图谋该项罪行。

§6.11.38

​Omnes ergo a Nicomacho nominati more patrio dato signo saxis obruti sunt.

于是,在发出信号之后,所有被尼科马库斯指名的人均按祖制被乱石砸死。

§6.11.39

​Magno non salutis, sed etiam invidiae periculo liberatus erat Alexander: quippe Parmenio et Philotas, principes amicorum, nisi palam sontes sine indignatione totius exercitus non potuissent damnari.

亚历山大不仅摆脱了性命的巨大危险,而且也摆脱了招致公愤的危险;因为作为友人中最显赫之人的帕耳墨尼翁与菲洛塔斯,除非罪证确凿公之于众,否则绝不可能在不引起全军愤慨的情况下被定罪。

§6.11.40

​Itaque dum anceps quaestio fuit, dum infitiatus est facinus, crudeliter torqueri videbatur: post confessionem etiam Philotae amicorum misericordia vana erat.

因此,当审讯悬而未决、他否认罪行时,他似乎遭受了残忍的折磨;但在招供之后,就连菲洛塔斯友人们的怜悯也变得毫无意义了。

语法注3 条
  1. 6.11.29non enim sibi, sed hosti esse occisuros Alexandrum

    间接引语中的对格不定词结构。主语对格(se,指谋反者们)按上下文省略,支配未来主动不定词 occisuros [esse]。与格 sibi 与 hosti 作利害与格(“不是为了自己,而是为了敌人”)。

  2. 6.11.29praemium regis occisi Asiam et totum Orientem interfectoribus esse cessura

    间接引语中的对格不定词结构。述语未来分词 cessura [esse] 为中性复数,因主语对格由阴性名词 Asiam 与阳性名词 totum Orientem 两个不同性的无生命名词并列构成,故按通例采用中性复数一致(praemium 为同格对格,“作为报酬”)。与格 interfectoribus 表示归属或受益者(“归弑君者所有”)。

  3. 6.11.36ut incidere in Calan

    连词 ut 引导时间状语从句(“当……时”)。动词形式 incidere 是直陈式完成时主动第三人称复数(inciderunt 的替代形式),其主语承接前文 circumlatis oculis 中的 oculi(双眼)。此处作限定动词解,而非不定词。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:6.11.21-6.11.40