- 底本
- Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:6.1a.1
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
斯巴达国王阿基斯三世联手波斯在伯罗奔尼撒发动反马其顿起义,安提帕特迅速集结大军迎战,并在梅加洛波利斯附近展开决战。
Dum haec in Asia geruntur, ne in Graecia quidem Macedoniaque tranquillae res fuere. Regnabat apud Lacedaemonios Agis, filius Archidami, qui Tarentinis opem ferens occiderat eodem die, quo Philippus Athenienses ad Chaeroneam vicit: is Alexandri virtutis aemulus cives suos stimulabat, ne Graeciam Servitute Macedonum diutius premi paterentur: nisi in tempore providerent, idem iugum ad ipsos transiturum.1 Adnitendum igitur, dum aliquae Persis ad resistendum vires essent: illis oppressis adversus inmanem potentiam frustra avitae libertatis memores futuros. Sic instinctis animis occasionem belli movendi captabant. Prospero igitur eventu Memnonis invitati consilia cum eo miscere adgressi sunt et, postquam ille rerum laetarum initia intempestiva morte destituit, nihilo remissius agebant. Sed ad Pharnabazum et Autophradaten profectus Agis triginta argenti talenta decemque triremes inpetravit, quas Agesilao fratri misit, ut in Cretam navigaret, cuius insulae cultores inter Lacedaemonios et Macedonas diversis studiis distrahebantur. Legati quoque ad Dareum missi sunt, qui ad bellum ampliorem vim pecuniae pluresque naves peterent. Atque haec eorum consilia clades ad Issum — nam ea intervenerat — adeo non interpellavit, ut etiam adiuvaret. Quippe fugientem insecutus Alexander in loca in dies longinquiora rapiebatur, et ex ipso proelio mercennariorum ingens multitudo in Graeciam fuga se receperat: quorum octo milia pecunia conduxit Agis eorumque opera plerasque Cretensium urbes recepit. Cum deinceps Menon in Thraciam ab Alexandro missus barbaros ad defectionem inpulisset atque Antipater ad eam conprimendam exercitum ex Macedonia in Thraciam duxisset, opportunitate temporis strenue usi Lacedaemonii totam Peloponnesum paucis urbibus exceptis ad suas partes traxerunt confectoque exercitu viginti milium peditum cum duobus milibus equitum Agidi summam imperii detulerunt. Antipater ea re conperta bellum in Thracia, quibus potest condicionibus, conponit raptimque in Graeciam regressus ab amicis sociisque civitatibus auxilia cogit. Quibus convenientibus ad quadraginta milia militum recensuit. Advenerat etiam ex Peloponneso valida manus: sed quia dubiam eorum fidem cognoverat, dissimulata suspicione gratias egit, quod ad defendendam a Lacedaemoniis Alexandri dignitatem adfuissent: scripturum se id regi gratiam in tempore relaturo.2 In praesens nihil opus esse maioribus copiis: itaque domos redirent foederis necessitate expleta. Nuntios deinde ad Alexandrum mittit de motu Graeciae certiorem facturus. Atque illi regem apud Bactra demum consecuti sunt, cum interim Antipatri victoria et nece Agidis in Arcadia res transacta esset. Rex iam pridem tumultu Lacedaemoniorum cognito, quantum tot terrarum spatiis discretus potuit, providerat: Amphoterum cum Cypriis et Phoeniciis navibus in Peloponnesum navigare, Meneta tria milia talentum ad mare deferre iusserat, ut ex propinquo pecuniam Antipatro subministraret, quanta illi opus esse cognovisset. Probe enim perspexerat, quanti ad omnia momenti motus istius inclinatio futura esset: quamquam postea accepto victoriae nuntio cum suis rebus illam dimicationem conparans murium eam pugnam fuisse cavillatus est. Ceterum principia eius belli haud inprospera Lacedaemoniis fuere. Iuxta Corrhagum, Macedoniae castellum, cum Antipatri militibus congressi victores extiterant: et rei bene gestae fama etiam, qui dubiis mentibus fortunam spectaverant, societati eorum se adiunxerunt. Una ex Eleis Achaeisque urbibus Pellene foedus aspernabatur et in Arcadia Megalopolis, fida Macedonibus propter Philippi memoriam, a quo beneficiis adfecta fuerat. Sed haec circumsessa non multum a deditione aberat, nisi tandem Antipater subvenisset.3 Is postquam castra castris contulit seque numero militum alioque apparatu superiorem conspexit, quam primum de summa rerum proelio contendere statuit: neque Lacedaemonii detrectavere certamen. Ita commissa est pugna, quae rem Spartanam maiorem in modum adflixit. Cum enim angustiis locorum, in quibus pugnabatur, confisi, ubi hosti nullum multitudinis usum futurum credebant, fortissime congressi essent, ac Macedones inpigerrime resisterent, multum sanguinis fusum est. Sed postquam Antipater integram subinde manum laborantibus suis subsidio misit, inpulsa Lacedaemoniorum acies gradum paulisper retulit. Quod conspicatus Agis cum cohorte
当这些事情在亚细亚进行之时,希腊和马其顿的事态也绝非平静。在拉刻代蒙人中,在腓力于喀罗尼亚击败雅典人的同一天为援助塔兰托人而战死的阿基达摩斯之子阿基斯正统治着;作为亚历山大武功的竞逐者,他激励自己的公民,不要容忍希腊在马其顿人的奴役下再受压迫:若不及早防备,同样的枷锁必将转移到他们自己身上。因此,趁着波斯人尚有抗衡的力量,必须全力拼搏;一旦波斯人被消灭,面对如此巨大的强权,再想起祖传的自由也无济于事。他们的心志既受此激励,便一直在寻找发动战争的机会。于是,受到门农顺利战局的鼓舞,他们着手与他联手谋划;在他因过早去世而放弃了有利局面的开端之后,他们行动的劲头丝毫未减。阿基斯亲自前往法尔那巴佐斯和奥托弗拉达特斯处,获得了三十塔兰同白银和十艘三列桨座战船,将它们派送给其弟阿格西劳斯,命其航向克里特岛,该岛的居民在拉刻代蒙人和马其顿人之间因不同的偏向而四分五裂。他们还向大流士派出了使节,请求为战事提供更多资金和更多舰船。而伊苏斯之战的惨败——因为这场战役横插在其中——不仅没有打乱他们的计划,反而给予了助益。因为追击逃敌的亚历山大日益被引向遥远的地方,而且从那场战斗本身中,有大批雇佣兵逃回了希腊:阿基斯出资雇佣了其中的八千人,借助他们的力量收复了克里特人的大部分城市。随后,当亚历山大派往色雷斯的梅农煽动蛮族叛乱,而安提帕特为了镇压叛乱率军从马其顿开赴色雷斯时,拉刻代蒙人果断抓住了时机,除了少数城市外,将整个伯罗奔尼撒拉入己方阵营;他们组建了一支由两万步兵和两千骑兵构成的军队,将最高指挥权交给了阿基斯。安提帕特得知此事后,以力所能及的条件平定了色雷斯的战事,迅速返回希腊,从友好及盟邦城市中征召援军。当这些军队集结时,他检阅了多达四万名士兵。从伯罗奔尼撒也赶来了一支强大的队伍;但他深知他们忠诚可疑,便隐瞒了猜忌,感谢他们为抵御拉刻代蒙人而前来捍卫亚历山大的尊严,并表示自己会据此写信给国王,而国王日后定会予以回报。眼下并不需要更多的兵力,因此他们在履行了条约的义务之后可以返回家园。随后他向亚历山大派遣使者,通报希腊的动乱。然而那些使者直到巴克特拉才最终追赶上国王,而在此期间,通过安提帕特的胜利和阿基斯在阿卡迪亚的阵亡,战事已经结束。国王早已获悉拉刻代蒙人的骚乱,在相隔如此广阔土地的距离下尽其所能做好了筹备:他命令安福忒罗斯率领塞浦路斯和腓尼基船只驶往伯罗奔尼撒,命令梅涅斯将三千塔兰同运往海边,以便就近向安提帕特提供所获悉的后者所需的军费。因为他敏锐地察觉到,这一动乱的趋向对全局将产生多么重大的影响;尽管后来在接到胜利的消息后,他将那场交战与自己的功业相比,讥讽说那不过是一场“老鼠的战斗”。然而,那场战争的开端对拉刻代蒙人来说并非不利。在马其顿要塞科拉古斯附近与安提帕特的部队交手后,他们取得了胜利;由于这场胜绩的名声,连那些以犹疑心态观望局势的人也加入了他们的联盟。在厄利斯和阿哈伊亚的城市中,唯独佩勒涅拒绝了盟约,以及阿卡迪亚的梅加洛波利斯,由于感念曾施惠于它的腓力,依然效忠于马其顿人。但这座城市在被围困后已距投降不远,若非安提帕特最终赶来救援。安提帕特在两军扎营对峙并看到自己在兵员数量及其他装备上占优后,决定尽快通过决定全局的会战决一胜负;拉刻代蒙人也没有回避交战。于是展开了这场极大地摧垮了斯巴达国力的激战。因为斯巴达人依仗作战地点的狭窄,相信敌人在那里将无法发挥人多的优势,发起了极其英勇的冲击,而马其顿人也极其顽强地抵抗,双方流血漂杵。但是,当安提帕特接连派出一支支未经战斗的生力军援助苦战的己方部队后,受挫的拉刻代蒙阵列稍稍后撤。目睹这一情况的阿基斯与其护卫队
- 6.1a.1nisi in tempore providerent, idem iugum ad ipsos transiturum
间接引语(oratio obliqua)中的条件句。在直接引语中对应于将来的条件句(nisi in tempore providebimus/providebitis, idem iugum ... transibit),在历史时态主动词后,条件从句采用未完成过去时虚拟式(providerent),结果主句则采用宾格加将来不定式(transiturum [esse])。
- 6.1a.1scripturum se id regi gratiam in tempore relaturo
承接上文 gratias egit 引导的间接引语。se 为不定式 scripturum [esse] 的逻辑主语。regi 为与格,将来分词 relaturo 与之同格修饰(“向适时定会回报恩惠的国王”)。
- 6.1a.1Sed haec circumsessa non multum a deditione aberat, nisi tandem Antipater subvenisset
在反事实条件句中,结果从句用直陈式未完成过去时(aberat)代替了预期的过去完成时虚拟式(abfuisset)。这一句式生动地强调了情势的危急和紧迫(“若非安提帕特最终赶来救援,该城离投降已相差无几”)。
