← 库尔提斯

亚历山大大帝传

§5.13.20-5.13.25

大流士之死与亚历山大以王礼安葬

波利斯特拉托斯在山谷中发现了濒死的大流士,大流士托付了对亚历山大的感谢与遗愿后气绝,亚历山大下令以王家之礼将其安葬。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§5.13.20

​Nemo captivorum erat, qui monstrare Darei vehiculum posset: singula, ut quaeque prenderent, scrutabantur, nec tamen ullum vestigium fugae regis extabat.

俘虏中没有一人能够指出大流士的座车;他们每截获一辆便搜查一辆,然而依然不见国王逃跑的任何踪迹。

§5.13.21

​Festinantem Alexandrum vix III milia equitum persecuta sunt. At in eos, qui lentius sequebantur, incidebant universa fugientium agmina.

只有区区三千骑兵跟上了疾驰的亚历山大。然而,整队整队的逃敌却撞上了那些行进较为迟缓的追兵。

§5.13.22

​Vix credibile dictu, plures captivi quam, qui caperent, erant:1 adeo omnem sensum territis fortuna penitus excusserat, ut nec hostium paucitatem nec multitudinem suam satis cernerent.

说来令人难以置信,俘虏的人数竟然多过抓捕他们的人:命运彻底驱散了这些受惊之人的全部心智,以至于他们既看不清敌人的寡少,也看不清己方的众多。

§5.13.23

Interim iumenta, quae Dareum vehebant, nullo regente decesserant militari via et errore delata per quattuor stadia in quadam valle constiterant aestu simulque vulneribus fatigata.

与此同时,载着大流士的牲口因无人驾驭而偏离了军道,迷途行进了四斯塔迪昂后停在一条山谷中,既苦于酷热,又受创伤所困。

§5.13.24

​Haud procul erat fons: ad quem monstratum a peritis Polystratus Macedo siti maceratus accessit ac, dum galea haustam aquam sorbet, tela iumentorum deficientium corporibus infixa conspexit.

不远处有一处泉水;饱受干渴折磨的马其顿人波利斯特拉托斯经熟悉当地者指引来到泉边,正当他用头盔舀水啜饮时,瞥见了插在濒死牲口身上的长矛。

§5.13.25

​Miratusque, confossa potius quam abacta esse, semivivi hominis gemitum percipit. Itaque more ingenii humani cupidus visendi, quid rei vehiculo isto conderetur, dimotis pellibus, quibus obtectum erat, Dareum multis vulneribus confossum repperit. Regius enim cultus et aureae catenae, quibus a parricidis vinctus erat, dubitationem eximebant. Non erat expers Graeci sermonis Dareus gratiasque agebat dis, qui post tanta mala hoc tamen indulsissent solacii, ne omnino in solitudine extremum spiritum effunderet. Itaque te, inquit, quisquis es mortalium, per communem hominum sortem, a qua ne maximos quidem reges exemptos esse praesenti spectaculo moneris, rogo quaesoque, ut haec ad Alexandrum mandata perferas: nihil eorum, quae longe tristissima perpessus sum, ne hunc quidem incredibilis calamitatis exitum tam gravem mihi accidisse quam illud, quod post tanta in me meosque merita adversus clementissimum victorem inimico vivendum fuit et nunc ingrato moriendum est.2 Sed — si qua extremis miserorum votis apud deos vis est, et cum ipso spiritu profusas preces aliquod numen exaudit — ille quidem sospes et incolumis longeque supra sortem fortunae meae et invidiam deorum positus in solio Cyri gloriosam aetatem exigat suaeque virtutis memor eum matri liberisque meis locum apud se esse patiatur, quem illi fide et obsequio meruerint. At parricidas promptum exitium consequatur, quod Alexander inrogabit, si non misericordia infelicis hostis, saltem odio facinorum, et ne inpunita in aliorum etiam regum suumque ipsius exitium erumpant. Post haec, cum siti angeretur, adlata per Polystratum aqua recreatus: Ergo, inquit, hanc etiam tantis calamitatibus extremam accedere oportuit, ut bene merito gratiam referre non possim: at refer et Alexander, Alexandro vero di.3 Dextram deinde protendit eamque Alexandro fidei regiae pignus ferri iubens adprehensa Polystrati manu animam efflavit. Alexander num spiranti adhuc supervenerit, incertum est: illud constat miserabili regis opulentissimi exitu conperto plurimas lacrimas profudisse statimque chlamyde sibi detracta corpus operuisse et magno cum honore ad suos deferri iussisse, ut regio Persarum more curatum monumentis maiorum inferretur. Perfidiam hominum, a quibus pro summis beneficiis crudelissimum exitium Dareus pertulit, quamquam suapte natura horrendam et execrabilem, insigniore ad posteritatem infamia notavit canis cuiusdam mira fides, qui ab omnibus familiaribus destituto solus adfuit et eandem, quam vivo, adulationem morienti praestitit. Hunc vitae finem sortitus est ille, quem modo contumelia adfici putabant, nisi regem regum et deorum consanguineum salutarent; magnoque denuo experimento conprobatum est neminem magis patere fortunae, quam qui plurimis eius beneficiis ornatus iugum eius tota cervice receperit.

他惊异于牲畜竟是被刺穿而非被赶走,随即听到了一个半死之人的呻吟声。于是出于人类本性的好奇,急于窥探那辆车里藏着何物,他掀开遮盖车辆的皮毛,发现大流士已被刺出多处伤口。因为国王的服饰以及弑君叛贼用于捆绑他的金链消除了所有疑问。大流士并非不通希腊语,他感谢诸神在降下如此巨祸之后,仍赋予了他这般慰藉,使他不至于完全在孤独中咽下最后一口气。 “因此,”他说道,“无论你是世人中的哪一位,凭借人类共同的命运——眼前的景象已告诫你,即便是最伟大的君王也无法免受其支配——我恳求你将这些嘱托带给亚历山大:在我所忍受的那些最为凄惨的苦难中,甚至连这场难以置信之灾难的结局,都未曾像这样一件事那般沉重地压在我的心头——在对我和我的家人施予如此厚恩之后,我竟不得不作为一个敌人去对抗这位最仁慈的征服者而活着,如今又不得不作为一个忘恩负义之人死去。但是——如果垂死不幸之人的祈愿在诸神面前尚有任何效力,如果有任何神灵能够听闻与生命之息一同倾诉的祈祷——愿他安然无恙,置身于远超我命运的际遇和诸神嫉妒之高处,在居鲁士的宝座上度过光辉的一生;愿他念及自身的德性,容许我的母亲和子女留在身边,享有他们以忠诚与顺从所应得的地位。至于弑君叛贼,愿迅疾的灭亡降临其身;亚历山大即便不因对不幸敌人的怜悯,也至少会出于对滔天罪行的憎恨而处以严惩,以免〔这些罪行〕不受惩处,爆发而酿成其他国王乃至他本人的毁灭。” 言毕,他因口渴而痛苦不堪,饮下波利斯特拉托斯送来的水后稍得复苏,说道: “原来,在这般重大的灾难中,竟还必须加上这最后一重不幸:我竟无法向施恩于我的人报恩。然而亚历山大必会回报,而诸神必会回报亚历山大。” 随后他伸出右手,命人将其作为王室信义的凭证转交给亚历山大,紧握着波利斯特拉托斯的手咽了气。亚历山大是否在他尚存呼吸时赶到已不得而知;可以确定的是,当他得知这位最富有之王悲惨的结局时,潸然泪下,随即脱下自己的斗篷覆盖在遗体上,并下令以崇高的礼节将其送交〔大流士的〕家人,以便按照波斯王室的习俗处理后安葬于先祖的陵寝。大流士以至高恩惠待人,却从他们手中遭受了最残酷的毁灭,人们的这种背信弃义——尽管就其本质而言已是骇人听闻且该受诅咒——却因一只犬令人惊异的忠诚而在后世留下了更为显著的丑名:在国王被所有亲眷遗弃之际,唯有它陪伴在侧,对濒死者展现出与生前同样的依恋。那位不久前〔人们〕若不尊称为万王之王和神明血亲便认为其受到侮辱的人,最终竟分得了这般的人生结局;这再次通过一个巨大的例证证明了:没有任何人比那些受命运最多恩惠装点、以全副颈项承受其轭的人,更易受到命运的摆布。

语法注3 条
  1. 5.13.22plures captivi quam, qui caperent, erant

    在比较结构中,quam 之后直接接带有未完成过去时连接法动词 caperent 的关系从句,省略了先行词(如 ii)。此处连接法 caperent 属于特征关系从句,概括指代具备抓捕能力或处境的人,意为“俘虏的人数多于抓捕他们的人”。

  2. 5.13.25inimico vivendum fuit et nunc ingrato moriendum est

    在非人称被动动形容词结构(vivendum fuit 与 moriendum est)中,表示施动者的与格(dativus auctoris)inimico 和 ingrato 起到表语性作用,规定了大流士自身的处境与状态:“(对我而言)不得不作为敌人活着,如今又不得不作为忘恩负义之人死去”。

  3. 5.13.25at refer et Alexander, Alexandro vero di

    抄本中的 refer et 是未来时 referet 的分写或抄写讹误,应读作 referet Alexander, Alexandro vero di [referent]。前半句以 Alexander 为主语,后半句由并列连词 vero 引导,省略了与 di 相配的动词 referent:“亚历山大必会回报,而诸神必会回报亚历山大”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:5.13.20-5.13.25