- 底本
- Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:6.1.1-6.1.21
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
斯巴达国王阿基斯英勇奋战后阵亡,安提帕特率领的马其顿军队在梅加洛波利斯之战中取得决定性胜利。安提帕特因警惕亚历山大的嫉妒而将善后裁决权移交希腊人会议,这场叛乱在阿哈伊亚与阿尔贝拉战役之前平定。
regia, quae ex fortissimis constabat, se in medium pugnae discrimen inmisit obtruncatisque, qui promptius resistebant, magnam partem hostium propulit.
率领着由最勇猛之士组成的近卫队,投身于战斗最危急的旋涡之中,斩杀了那些抵抗得最坚决的敌人,击退了敌军的大部。
Coeperant fugere victores et, donec avidius sequentes in planum deduxere, inulti cadebant: sed ut primum locus, in quo stare possent, fuit, aequis viribus dimicatum est.
胜利者们原本已开始败退,在将追击过急的敌军引至平原之前,他们一直任人杀戮而无法反击;但只要他们一到达能够站稳脚跟的阵地,双方就以势均力敌的力量展开了激战。
Inter omnes tamen Lacedaemonios rex eminebat, non armorum modo et corporis specie, sed etiam magnitudine animi, quo uno vinci non potuit.
然而在所有的拉刻代蒙人中,国王尤为出众,不仅在于其铠甲与身躯的威严,更在于他心灵的伟大,唯独在这一点上他是不可战胜的。
Undique nunc comminus, nunc eminus petebatur diuque arma circumferens alia tela clipeo excipiebat, corpore alia vitabat, donec hasta femina perfossa plurimo sanguine effuso destituere pugnantem.1
他四面受敌,时而遭遇肉搏,时而遭到远射,他长久地挥舞着兵刃,有的投枪用盾牌挡下,有的则侧身避开,直到双腿被长矛刺穿,流出大量鲜血,使力竭的他无法再支撑战斗。
Ergo clipeo suo exceptum armigeri raptim in castra referebant iactationem vulnerum haud facile tolerantem.
于是,侍从们急忙用他自己的盾牌抬着他向营地撤退,而他几乎难以忍受伤口带来的颠簸震痛。
Non tamen omisere Lacedaemonii pugnam et, ut primum sibi quam hosti aequiorem locum capere potuerunt, densatis ordinibus effuse fluentem in se aciem excepere.
然而拉刻代蒙人并未放弃战斗,他们一占据对己方比对敌人更有利的地形,便紧密排起阵列,迎击乱纷纷冲杀而来的敌军。
Non aliud discrimen vehementius fuisse memoriae proditum est. Duarum nobilissimarum bello gentium exercitus pari Marte pugnabant:
据记载,再没有比这更为激烈的生死关头了。两支在战阵上享有最崇高威名之民族的军队展开了平分秋色的殊死搏斗:
Lacedaemonii vetera, Macedones praesentia decora intuebantur, illi pro libertate, hi pro dominatione pugnabant, Lacedaemoniis dux, Macedonibus locus deerat.
拉刻代蒙人仰望着过去的荣光,马其顿人则注视着当下的辉煌;前者为了自由而战,后者为了霸权而战;拉刻代蒙人缺少统帅,马其顿人则缺少施展的地利。
Diei quoque unius tam multiplex casus modo spem, modo metum utriusque partis augebat velut de industria inter fortissimos viros certamen aequante fortuna.
仅仅一天的这般多番变故,也时而增加双方的希望,时而增加双方的恐惧,仿佛命运正有意在这群最勇猛的战士之间维持势均力敌的较量。
Ceterum angustiae loci, in quo haeserat pugna, non patiebantur totis ingredi viribus: spectabant ergo plures, quam inierant proelium, et, qui extra teli iactum erant, clamore invicem suos accendebant.
然而,战局胶着之处的地势狭窄,不容许全军倾力投入:因此观战的人数比投入交战的人数还要多,那些处于投枪射程之外的人,则通过呐喊互相激励己方的战士。
Tandem Laconum acies languescere lubrica arma sudore vix sustinens, pedem deinde referre coepit.
终于,拉科尼亚人的阵列开始显出衰竭之态,兵刃被汗水浸滑而难以握持,随后开始后退。
Ut urgente hoste apertius fugere, insequebatur dissipatos victor et emensus cursu omne spatium, quod acies Laconum obtinuerat, ipsum Agin persequebatur.
随着敌人的步步进逼,他们开始更公开地溃逃,胜者追击着溃散的部队,奔跑着穿过拉科尼亚军阵原本占领的全部空地,直追阿基斯本人。
Ille ut fugam suorum et proximos hostium conspexit, deponi se iussit: expertusque membra, an impetum animi sequi possent, postquam deficere sensit, poplitibus semet excepit galeaque strenue sumpta clipeo protegens corpus hastam dextera vibrabat ultro provocans hostem, si quis iacenti spolia demere auderet. Nec quisquam fuit, qui sustineret comminus congredi: procul missilibus adpetebatur, ea ipsa in hostem retorquens, donec lancea nudo pectori infixa est. Qua ex vulnere evolsa inclinatum ac deficiens caput clipeo paulisper excepit, dein linquente spiritu pariter ac sanguine moribundus in arma procubuit.
阿基斯一见己方败逃而敌军已迫在眉睫,便下令将自己放下;他试了试四肢,看它们能否遵从精神的驱策,察觉到气力已竭之后,他便以双膝跪地支撑自身,毅然戴上头盔,用盾牌护住身躯,右手挥动长矛,主动向敌人挑战,看是否有谁敢从扑倒在地的人身上剥取战利品。然而没有一个人敢上前与他贴身交锋:人们从远处向他投掷武器,他将这些武器原样掷还给敌人,直到一记标枪刺中了他赤裸的胸膛。 他将标枪从伤口中拔出,用盾牌暂时托住倾斜而垂绝的头颅,随后随着呼吸与鲜血一同离去,垂死地仆倒在兵器之上。
Cecidere Lacedaemoniorum v milia et CCC, ex Macedonibus haud amplius M: ceterum vix quisquam nisi saucius revertit in castra. Haec victoria non Spartam modo sociosque eius, sed etiam omnis, qui fortunam belli expectaverant, fregit.
拉刻代蒙人战死了五千三百人,马其顿人阵亡不超过一千人;然而回到营地的几乎人人带伤。这场胜利不仅击垮了斯巴达及其盟友,也击垮了所有观望战局发展的人。
Nec fallebat Antipatrum dissentire ab animis gratulantium vultus: sed bellum finire cupienti opus erat decipi,2 et, quamquam fortuna rerum placebat, invidiam tamen, quia maiores res erant quam, quas praefecti modus caperet, metuebat.
安提帕特并非看不出,祝贺者脸上的神色与他们的内心并不一致;但急于结束战争的他必须装作受蒙蔽,而且尽管事态的发展令他欣喜,但他依然惧怕嫉恨,因为这番功业已超出了一个总督的身份所能承受的限度。
Quippe Alexander hostes vinci voluerat, Antipatrum vicisse ne tacitus quidem indignabatur3 suae demptum gloriae existimans, quidquid cessisset alienae.
盖因亚历山大固然希望敌人被击败,但对于安提帕特的获胜,他感到愤慨,甚至没有保持沉默,认为凡是归于他人荣耀的事物,都是从他自己的荣耀中削夺而去的。
Itaque Antipater, qui probe nosset spiritus eius, non est ausus ipse agere arbitria victoriae, sed concilium Graecorum, quid fieri placeret, consuluit.
因此,深知国王心性的安提帕特不敢擅自对胜利行使裁决权,而是向希腊人会议请示应当如何决断。
A quo Lacedaemonii nihil aliud quam, ut oratores mittere ad regem liceret, Tegeatae veniam defectionis praeter auctores inpetraverunt,4 Megalopolitanis, quorum urbs obsessa erat a defectionis sociis, Achaei et Elei centum XX talenta dare iussi sunt.
从该会议中,拉刻代蒙人除获准向国王派遣使者外未得到任何通融;特盖亚人除罪魁祸首外均获得了叛乱的赦免;而阿哈伊亚人和厄利斯人则被责令向其城曾遭叛乱盟军围困的梅加洛波利斯人赔偿一百二十塔兰同。
Hic fuit exitus belli, quod repente ortum prius tamen finitum est, quam Dareum Alexander apud Arbela superaret.
这就是这场战争的结局;这场突然爆发的战争,却在亚历山大于阿尔贝拉战胜大流士之前便已告终。
- 6.1.4destituere pugnantem
destituere 是第三人称复数完成时(即 destituerunt)。其主语为中性复数主格 femina(双腿),并由 perfossa(完成时被动分词主格中性复数)修饰,意为“被长矛刺穿的双腿……不再能支撑战斗中的他”。hasta 是修饰 perfossa 的手段夺格,而非独立夺格。
- 6.1.17opus erat decipi
非人称句式 opus erat 后接被动不定式 decipi。字面为“需要被蒙骗”,在语境中引申为安提帕特“需要装作受蒙骗”(即佯作不知祝贺者的伪善)。与格 cupienti 则表示这一需求的主体。
- 6.1.18ne tacitus quidem indignabatur
否定结构 ne... quidem 修饰作表语的形容词 tacitus(沉默的),字面意为“他甚至无法保持沉默地愤慨”。在语境中表示亚历山大无法将不快默默藏于心底(即无法隐忍他的恼怒)。
- 6.1.20A quo Lacedaemonii nihil aliud quam, ut oratores mittere ad regem liceret, Tegeatae veniam defectionis praeter auctores inpetraverunt
在由关系代词短语 A quo(自该会议)引导的句子中,动词 inpetraverunt 同时统辖 Lacedaemonii 和 Tegeatae 两个主语。对于前者,其宾语为由从句构成的 nihil aliud quam, ut... liceret(除获准……之外别无所得);对于后者,宾语为名词短语 veniam defectionis(叛乱的赦免)。
