← 库尔提斯

亚历山大大帝传

§6.11.1-6.11.20

菲洛塔斯受刑服软与免除亲属连坐

老兵博隆痛斥菲洛塔斯的傲慢与奢靡,激起全军愤怒,国王与其心腹遂决意对菲洛塔斯严刑拷问;难耐酷刑的菲洛塔斯应允招供,而连坐法令引发的恐慌促使国王下令免除株连亲属。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§6.11.1

Erat inter duces manu strenuus Bolon quidam, pacis artium et civilis habitus rudis, vetus miles, ab humili ordine ad eum gradum, in quo tunc erat, promotus:

在将领之中有一名叫博隆的人,勇武善战,却不谙治世之艺与公民举止;他是一名老兵,从微贱的行伍升至当时所处的阶位。

§6.11.2

​qui tacentibus ceteris stolida audacia ferox admonere eos coepit, quotiens suis quisque deversoriis, quae occupassent, proturbatus esset, ut purgamenta servorum Philotae reciperentur eo, unde commilitones expulissent. ​Auro argentoque vehicula eius onusta totis vicis stetisse, ac ne in viciniam quidem deversorii quemquam commilitonum receptum esse, sed per dispositos, quos supra somnum habebat, omnis procul relegatos, ne femina illa murmurantium inter se silentio verius quam sono excitaretur.1 ​Ludibrio ei fuisse rusticos homines Phrygasque et Paphlagonas appellatos, qui non erubesceret, Macedo natus, homines linguae suae per interpretem audire.2 ​Nunc eum Hammonem consuli velle: at eundem Iovis arguisse mendacium Alexandrum filium agnoscentis, scilicet veritum, ne invidiosum esset, quod dii offerrent. ​Cum insidiaretur capiti regis et amici, non consuluisse eum Iovem: nunc ad oraculum mittere, dum pater eius sollicitet, quibus praesit in Media, et pecunia, cuius custodia commissa sit, perditos homines ad societatem sceleris impellat. ​Ipsos missuros ad oraculum, non qui Iovem interrogent, quod ex rege cognoverint, sed qui gratias agant, qui vota pro incolumitate regis optimi persolvant.

当其他人都沉默不言时,他凭着一股粗鄙的蛮勇凶横起来,开始提醒众人,他们曾多少次从自己占定的营舍中被驱赶出去,以便把同袍们被驱逐出去的地方腾出来,容纳菲洛塔斯手下的那些渣滓奴仆;装满他金银的车辆曾停满了整条整条的街巷,同袍中竟无一人被准许接近其营舍附近,反而被部署在他寝室外守夜的人远远驱逐,以免那个妇人般的家伙与其说是被彼此低语者的声响、不如说是被其寂静所惊醒;朴实之人成了他嘲弄的对象,被称为弗里吉亚人和帕夫拉戈尼亚人,而他身为马其顿人,竟不以通过翻译聆听同胞的言语为耻;如今他要求向阿蒙神求问,然而正是同一个人,曾指责认可亚历山大为儿子的朱庇特神是在撒谎,无疑是害怕神明所赐予的尊荣招致妒恨;当他谋害国王兼朋友的性命时,并未求问朱庇特;如今他向神谕所派遣使者,只是为了让他在米底亚统辖部下的父亲借机煽动叛乱,并用受托保管的金钱唆使亡命之徒结成犯罪同谋;他们自己也将派遣使者前往神谕所,并非去向朱庇特打听他们已从国王处获悉的事情,而是去谢恩,并为最英明的国王的平安还愿。

§6.11.8

​Tum vero universa contio accensa est, et a corporis custodibus initium factum clamantibus, discerpendum esse parricidam manibus eorum. Id quidem Philotas, qui graviora supplicia metueret, haud sane iniquo animo audiebat:

这时,整个集会群情激愤,禁卫军带头高呼,应当亲手将这个大逆不道之人撕成碎片。对此,惧怕更严酷刑罚的菲洛塔斯听来并无太大反感。

§6.11.9

​at rex in contionem reversus, sive ut in custodia quoque torqueret, sive ut diligentius cuncta cognosceret, concilium in posterum diem distulit et, quamquam in vesperam inclinabat dies, tamen amicos convocari iubet.

但国王返回集会后,或是为了在关押中也对他施以酷刑,或是为了更详尽地查清一切,便将会议推迟到次日;尽管天色已近黄昏,他仍下令召集友人。

§6.11.10

​Et ceteris quidem placebat, Macedonum more obrui saxis, Hephaestio autem et Craterus et Coenos tormentis veritatem exprimendam esse dixerunt: et illi quoque, qui aliud suaserant, in horum sententiam transeunt.

其他人主张按照马其顿人的风俗用石块将其砸死,但赫淮斯提翁、克拉特鲁斯和科伊诺斯则主张必须通过严刑拷打榨出实情;那些原本提出其他建议的人也转而赞同他们的意见。

§6.11.11

​Consilio ergo dimisso Hephaestion cum Cratero et Coeno ad quaestionem de Philota habendam consurgunt.

于是会议解散,赫淮斯提翁与克拉特鲁斯和科伊诺斯一同起身,准备对菲洛塔斯进行审讯。

§6.11.12

​Rex Cratero accersito et sermone habito, cuius summa non edita est, in intimam deversorii partem secessit et remotis arbitris in multam noctem quaestionis expectavit eventum.

国王召来克拉特鲁斯并与他密谈,其内容并未公开;随后国王退入营舍深处,屏退左右,直等至深夜以获悉审讯的结果。

§6.11.13

​Tortores in conspectum Philotae omnia crudelitatis instrumenta proponunt.

刑吏们将所有残酷的刑具陈列在菲洛塔斯眼前。

§6.11.14

​Et ille ultro: Quid cessatis, inquit, regis inimicum, interfectorem confitentem occidere? Quid quaestione opus est? cogitavi, volui. Craterus exigere,3 ut, quae confiteretur, in tormentis quoque diceret.

他却主动说道: “你们为何迟疑,不去处死一个已然认罪的国王仇敌和行刺者?何须审讯?我图谋了,我也意欲了。” 克拉特鲁斯要求他把所承认的事情在酷刑之下也说一遍。

§6.11.15

​Tum corripitur et, dum obligantur oculi, dum vestis exuitur, deos patrios, gentium iura nequiquam apud surdas aures invocabat. Per ultimos deinde cruciatus, utpote et damnatus et inimicis in gratiam regis torquentibus, laceratur.

随后他被抓扯起来,在被蒙住双眼、剥去衣服之际,他徒劳地对着充耳不闻的众人呼求祖先的神明与万民的法则。随后,由于他已被定罪,且仇敌们为了讨好国王而对他施刑,他遭受了惨绝人寰的折磨,被撕扯得体无完肤。

§6.11.16

​Ac primo, quamquam hinc ignis, illinc verbera iam non ad quaestionem, sed ad poenam ingerebantur, non vocem modo, sed etiam gemitus habuit in potestate: ​sed postquam intumescens corpus ulceribus flagellorum ictus nudis ossibus incussos ferre non poterat, si tormentis adhibituri modum essent, dicturum se, quae scire expeterent, pollicetur.

起初,尽管此处的烈火与彼处的皮鞭已非为了审讯、而是纯为惩罚而加诸其身,但他不仅能克制住声音,甚至能忍住呻吟;然而,当因伤痕而肿胀的身躯再也无法承受落在裸露骨头上的鞭笞打击时,他许诺说,如果他们能在酷刑上有个限度,他便会说出他们渴望知道的一切。

§6.11.18

​Sed finem quaestioni fore, iurare eos per Alexandri salutem volebat removerique tortores.

但他希望他们以亚历山大的平安发誓审讯到此为止,并撤走刑吏。

§6.11.19

​Et utroque inpetrato: Cratere, inquit, dic, quid me velis dicere. Illo indignante ludificari eum rursusque revocante tortores tempus petere coepit, dum reciperet spiritum, cuncta, quae sciret, indicaturus.

两项要求均获准后,他说道: “克拉特鲁斯,说吧,你想要我说什么?” 克拉特鲁斯因感到受了愚弄而愤慨,再次召回刑吏;菲洛塔斯遂开始请求宽限时间,待他缓过一口气来,便将所知的一切全盘招供。

§6.11.20

​Interim equites, nobilissimus quisque et ii maxime, qui Parmenionem propinqua cognatione contingebant, postquam Philotan torqueri fama vulgaverat, legem Macedonum veriti, qua cautum erat, ut propinqui eorum, qui regi insidiati essent, cum ipsis necarentur, alii se interficiunt, alii in devios montes vastasque solitudines fugiunt ingenti per tota castra terrore diffuso, donec rex tumultu cognito legem se de supplicio coniunctorum sontibus remittere edixit.4

与此同时,骑兵们,所有最显贵的人,特别是那些与帕耳墨尼翁有着近亲关系的人,在菲洛塔斯遭受酷刑的传闻传开后,惧怕马其顿的法律——该法规定,谋害国王者的亲属须与犯人一同处死——有的人自尽,有的人逃入荒僻的山林和广阔的荒野,巨大的恐慌蔓延至整个军营,直到国王得知骚乱后,颁布敕令免除了处死罪犯亲属的法律。

语法注4 条
  1. 6.11.3ne femina illa murmurantium inter se silentio verius quam sono excitaretur

    femina illa 是指代菲洛塔斯的蔑称(“那个妇人般的家伙”)。silentio verius quam sono(“与其说是被声音,不如说是被寂静”)是一处讽刺性的夸张对比,用以刻画菲洛塔斯过度娇贵敏锐、容不得同袍半点动静的傲慢姿态。

  2. 6.11.4qui non erubesceret, Macedo natus, homines linguae suae per interpretem audire

    由关系代词 qui 引导的关系从句中使用虚拟式 erubesceret,表示特征或理由(“竟是如此不以为耻之人”)。Macedo natus 作为主语同位语,含有让步意味(“尽管生为马其顿人”)。

  3. 6.11.14Craterus exigere

    历史不定式(infinitivus historicus)。不定式 exigere 与主格主语 Craterus 搭配,相当于未完成过去时直陈式(exigebat),用以生动展现审讯现场紧迫有力的要求。

  4. 6.11.20legem se de supplicio coniunctorum sontibus remittere edixit

    由 edixit 引出的宾格与不定式结构(宾格主语 se,不定式 remittere)。coniunctorum sontibus 为过去分词所有格修饰 supplicio,后接与格 sontibus(“与罪犯相连者/其亲属”);remittere 在此指在法律上“豁免、免除”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:6.11.1-6.11.20