← 库尔提斯

亚历山大大帝传

§6.10.20-6.10.37

菲洛塔斯否认谋反企图并结束申辩

菲洛塔斯继续申明自己的清白,指出自己虽有加害国王的良机却未曾动手,并引用父亲帕耳墨尼翁昔日进谏遭拒的前例来证明自己沉默的合理性,最后在回应人群的斥责后结束了申辩。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§6.10.20

​At hercules, si conscius Dymno tanti sceleris fuissem, biduo illo, proditos esse nos, dissimulare non debui:1 Cebalinus ipse tolli de medio nulloque negotio potuit.

然而指着赫拉克勒斯发誓,倘若我曾与迪姆努斯同谋如此巨大的罪行,在那两天的时间里,我决不该装作不知我们已被出卖:塞巴利努斯本人完全可以在不费吹灰之力的情况下被除掉。

§6.10.21

​Denique post delatum indicium, quod operturus eram, cubiculum regis solus intravi, ferro quidem cinctus. Cur distuli facinus? An sine Dymno non sum ausus?

况且,在据称我意图掩盖的那桩告发呈递之后,我曾独自一人佩着剑进入国王的寝室。我为何拖延了动手?难道没有迪姆努斯我就不敢动手吗?

§6.10.22

​Ille igitur princeps coniurationis fuit! sub illius umbra Philotas latebam, qui regnum Macedonum adfecto! Ecquis e vobis corruptus est donis? Quem ducem, quem praefectum inpensius colui?

那么,他竟成了阴谋的首领!而我菲洛塔斯这个觊觎马其顿王位的人,反倒隐藏在他的荫庇之下了!你们当中可曾有人被我的礼物收买?我曾格外巴结过哪一位将领、哪一位长官?

§6.10.23

​Mihi quidem obicitur, quod societatem patrii sermonis asperner, quod Macedonum mores fastidiam. Sic ego imperio, quod dedignor, immineo! Iam pridem nativus ille sermo commercio aliarum gentium exolevit: tam victoribus, quam victis2 peregrina lingua discenda est.

确实有人指责我摒弃祖国语言的交往,嫌恶马其顿的风俗。难道我就是这样觊觎我所鄙视的统治权的吗!那种本土语言早就由于与其他民族的交往而废弃了:胜者和败者一样,都必须学习外邦的语言。

§6.10.24

​Non, mehercule, ista me magis laedunt, quam quod Amyntas, Perdiccae filius, insidiatus est regi. Cum quo quod amicitia fuerit mihi, non recuso defendere, si fratrem regis non oportuit diligi a nobis.

指着赫拉克勒斯发誓,这些事对我的伤害,远不如佩尔狄卡斯之子阿明塔斯图谋加害国王一事。对于我曾与他交好一事,倘若国王的兄弟本不该受到我们的爱戴,我并不拒绝为此辩护。

§6.10.25

​Sin autem in illo fortunae gradu positum etiam venerari necesse erat, utrum, quaeso, quod non divinavi, reus sum, an impiorum amicis insontibus quoque moriendum est? Quod si aequum est, cur tam diu vivo? si iniustum, cur nunc tamen occidor?

然而,倘若置身于那种命运阶位的人甚至必须受到敬重,那么请问,究竟是因为我未能预见未来而成了被告,还是即便无辜,邪恶之人的朋友也同样必须受死?如果这是公正的,为何我活了这么久?如果这是不公的,为何我现在仍要被处死?

§6.10.26

​At enim scripsi misereri me eorum, quibus vivendum esset sub eo, qui se Iovis filium crederet. Fides amicitiae, veri consilii periculosa libertas, vos me decepistis! vos, quae sentiebam, ne reticerem, inpulistis!

然而有人会说,我曾写信表示怜悯那些必须生活在自视为朱庇特之子的人统治之下的人。友谊的忠诚啊,真实忠告的危险坦荡啊,是你们欺骗了我!是你们驱使我不可对我所感受到的事情保持沉默!

§6.10.27

​Scripsisse me haec fateor regi, non de rege. Non enim faciebam invidiam, sed pro eo timebam. Dignior mihi Alexander videbatur, qui Iovis stirpem tacitus agnosceret, quam qui praedicatione iactaret.

我承认我写过这些话给国王,而非关于国王。因为我并不是要挑起嫉恨,而是为他担忧。在我看来,亚历山大默然认可朱庇特的血统,比用宣讲来自吹自擂更配得上他的身份。

§6.10.28

​Sed quoniam oraculi fides certa est, sit deus causae meae testis: retinete me in vinculis, dum consulitur Hammo, num arcanum et occultum scelus inierim. Qui regem nostrum dignatus est filium nominare, neminem eorum, qui stirpi suae insidiati sunt, latere patietur.

但既然神谕的可信度确凿无疑,就让神明做我案情的见证人吧:请把我关押在锁链之中,直到向阿蒙神求问,我是否参与了隐秘未露的罪行。那位屈尊称我们国王为儿子的神明,决不会容忍任何图谋加害其子嗣的人逍遥法外。

§6.10.29

​Si certiora oraculis creditis esse tormenta, ne hanc quidem exhibendae veritatis fidem deprecor.

倘若你们认为酷刑比神谕更加可靠,我甚至不推辞这用来查明真相的凭据。

§6.10.30

​Solent rei capitis adhibere vobis parentes. Duos fratres ego nuper amisi, patrem nec ostendere possum nec invocare audeo, cum et ipse tanti criminis reus sit.

死罪的被告人通常会把父母带到你们面前。我最近失去了两个兄弟;对于我的父亲,由于他本人也成了如此重罪的被告,我既不能让他出庭,也不敢呼唤他。

§6.10.31

​Parum est enim3 tot modo liberum parentem, in unico filio adquiescentem, eo quoque orbari, nisi ipse in rogum meum inponitur.

因为,对于不久前还是如此多孩子的父亲、如今在独子身上寻求藉慰的人而言,倘若不把他本人也置于我的火葬堆上,就连这儿子也从他身边夺走还算不够。

§6.10.32

​Ergo, carissime pater, et propter me morieris et mecum: ego tibi vitam adimo, ego senectutem tuam extinguo. Quid enim me procreabas infelicem adversantibus diis? an, ut hos ex me fructus perciperes, qui te manent?

因此,最亲爱的父亲啊,你既为了我、也与我一同走向死亡:是我夺走了你的生命,是我扑灭了你的暮年。既然诸神作对,你当初为何要生下我不幸之人?难道就是为了从我这里收获这等待着你的恶果吗?

§6.10.33

​Nescio, adulescentia mea miserior sit an senectus tua: ego in ipso robore aetatis eripior, tibi carnifex spiritum adimet, quem, si fortuna expectare voluisset, natura poscebat.

我不知道究竟是我的青春更悲惨,还是你的暮年更凄凉:我在年富力强之时被剥夺了生命,而那倘若命运愿意等待便本该由自然索取的生命气息,刽子手却要从你身上夺走。

§6.10.34

​Admonuit me patris mei mentio, quam timide et cunctanter, quae Cebalinus detulerat ad me, indicare debuerim. Parmenio enim, cum audisset venenum a Philippo medico regi parari, deterrere eum voluit epistula scripta, quo minus medicamentum biberet, quod medicus dare constitueret. Num creditum est patri meo? num ullam auctoritatem eius litterae habuerunt?

提及我父亲一事提醒了我,对于塞巴利努斯向我通报的事情,我本该多么畏缩而迟疑地去告发。因为帕耳墨尼翁在听说医生腓力正在为国王配制毒药时,曾写信试图劝阻国王,以免他饮下医生决意给予的药剂。难道我的父亲被人相信了吗?难道他的书信拥有丝毫威信吗?

§6.10.35

​Ego ipse quotiens, quae audieram, detuli et cum ludibrio credulitatis repulsus sum! Si et, cum indicamus, invisi et, cum tacemus, suspecti sumus, quid facere nos oportet?

我自己又有多少次在呈报所听闻的事情时,却带着因轻信而招致的嘲笑被斥退!倘若我们告发时遭人嫉恨,沉默时又遭人怀疑,那么我们究竟该怎么做才好呢?”

§6.10.36

​Cumque unus e circumstantium turba exclamasset: Bene meritis non insidiari!4

这时,周围的人群中有一人高喊道: “不要图谋加害施恩之人!”

§6.10.37

​Philotas: Recte, inquit, quisquis es, dicis. Itaque si insidiatus sum, poenam non deprecor et finem facio dicendi, quoniam ultima verba gravia sunt visa auribus. Abducitur deinde ab iis, qui custodiebant eum.

菲洛塔斯说道: “无论你是谁,你说得都很对。因此,倘若我曾图谋不轨,我决不祈求免受惩罚;而既然我最后的言辞在你们听来显得逆耳,我便就此结束陈词。” 随后,他被看押他的人押走了。

语法注4 条
  1. 6.10.20dissimulare non debui

    直陈式完成时 debui 搭配不定式 dissimulare,在与过去事实相反的条件句中表示过去未实现的义务或必然性,意为“(倘若我参与了共谋)我决不可能装作若无其事/我本不该隐瞒”。

  2. 6.10.23tam victoribus, quam victis

    victoribus 与后随的与格 victis 对仗,在句法上充当动形容词 discenda est 的动作发出者与格,意为“对胜者而言,与对败者而言同样(必须学习)”。

  3. 6.10.31Parum est enim

    句式 parum est + 不定式 (orbari)... nisi + 直陈式 (inponitur) 构成反语陈述:“倘若不把他本人也置于……,就连……也被夺走还算不够。”

  4. 6.10.36Bene meritis non insidiari!

    旁观者的呼喊。此处使用独立命令/规定性不定式 (insidiari) 来表达戒律或通则。Bene meritis 为过去分词名词化作与格,指“立下功勋之人”或“有恩之人”,整句意为“不可加害施恩之人!”

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:6.10.20-6.10.37