← 库尔提斯

亚历山大大帝传

§6.10.1-6.10.19

菲洛塔斯在集会上的无罪辩白

亚历山大离席后,菲洛塔斯在集会上面对大众申辩自己的清白,指出控罪缺乏证据,并解释了当初未向上汇报告发原委的理由。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§6.10.1

​Atque ita contione excessit. Tum Philotas: Verba, inquit, innocenti reperire facile est, modum verborum misero tenere difficile.

说完,他便离开了集会。这时菲洛塔斯说道: “对于无辜者而言, 寻得言辞是容易的; 但对于不幸者来说,在言辞中保持节制却极为艰难。

§6.10.2

​Itaque inter optimam conscientiam et iniquissimam fortunam destitutus ignoro, quomodo et animo meo et tempori paream.

因此,我被抛弃在至善的良心与最不公的命运之间,不知当如何兼顾我内心的情感与眼下的处境。

§6.10.3

​Abest quidem optimus causae meae iudex: qui cur me ipse audire noluerit, non, mehercule, excogito, cum illi utrimque cognita causa tam damnare me liceat quam absolvere, non cognita vero liberari absenti non possum, qui a praesente damnatus sum.1

我这桩案件的最佳法官确实缺席了;指着赫拉克勒斯发誓,我实在想不通他为何不愿亲自听我申辩,因为倘若对案情作了全面的审理,他判我有罪与宣判我无罪同样合乎法则,而在未作审理的情况下,我这个在他当面已被定罪的人,绝不可能在他缺席时获得赦免。

§6.10.4

​Sed quamquam vincti hominis non supervacua solum, sed etiam invisa defensio est, qui iudicem non docere videtur, sed arguere, tamen, utcumque licet me dicere, memet ipse non deseram nec committam, ut damnatus etiam mea sententia videar.

然而,一个受束缚之人的辩护不仅是多余的,甚至令人厌恶,因为他看起来不是在向法官陈明事理,而是在指责法官;即便如此,只要我尚被允许说话,我便决不放弃自己,也决不让自己显得甚至根据自己的意愿也被定了罪。

§6.10.5

​Equidem, cuius criminis reus sim, non video: inter coniuratos nemo me nominat, de me Nicomachus nihil dixit, Cebalinus plus, quam audierat, scire non potuit.

说实话,我究竟因何罪名受审,我实在看不出来:在共谋者中无人提及我的名字,尼科马库斯对我只字未提,而塞巴利努斯所能知晓的绝不可能多于他所听闻的。

§6.10.6

​Atqui coniurationis caput me fuisse credit rex! Potuit ergo Dymnus eum praeterire, quem sequebatur, praesertim cum quaerenti socios vel falso fuerim nominandus, quo facilius, qui temptabatur, posset inpelli?

然而国王竟相信我是这场阴谋的首脑!那么,迪姆努斯怎能漏掉他所依附的人呢?尤其对于一个寻觅同谋的人来说,即便捏造事实,他也理当提及我的名字,以便被拉拢的人能更容易受其驱使!

§6.10.7

​Non enim detecto facinore nomen meum praeteriit, ut possit videri socio pepercisse: Nicomacho, quem taciturum arcana de semetipso credebat, confessus aliis nominatis me unum subtrahebat.

因为他并非在罪行败露后为了显得宽宥同党而隐瞒了我的名字;他在向确信会为自己保守机密的尼科马库斯招供时,指认了他人,却唯独将我撇在了一旁。

§6.10.8

​Quaeso, commilitones, si Cebalinus me non adisset, nihil me de coniuratis scire voluisset, num hodie dicerem causam nullo me nominante?

将士们,我请问你们,倘若塞巴利努斯未曾来找过我,未曾想让我知晓有关阴谋者的任何事情,如今在没有任何人指控我的情况下,我今天还会在此受审辩护吗?

§6.10.9

​Dymnus sane ut vivat adhuc et velit mihi parcere,2 quid ceteri? Qui de se confitebuntur, me videlicet subtrahent! Maligna est calamitas, et fere noxius, cum suo supplicio crucietur, adquiescit alieno.

就算迪姆努斯当真尚在人世且决意庇护我,那其余人呢?那些将要招认自己罪行的人,难道也会将我撇开不提吗!灾祸是充满恶意的,而有罪之人当被自身的酷刑折磨时,大抵会在他人的受刑中求得慰藉。

§6.10.10

​Tot conscii ne in eculeum quidem inpositi verum fatebuntur? Atqui nemo parcit morituro nec cuiquam moriturus, ut opinor.

难道如此众多的知情者哪怕被置于刑架之上也不会招认实情吗?然而据我所料,没有人会宽恕一个将死之人,将死之人也不会宽恕任何人。

§6.10.11

Ad verum crimen et ad unum revertendum mihi est: cur rem delatam ad te tacuisti? cur tam securus audisti? Hoc, qualecumque est, confesso mihi, ubicumque es, Alexander, remisisti: dexteram tuam amplexus, reconciliati pignus animi, convivio quoque interfui.

我必须回到那真正的、唯一的罪状上来:‘你为何对禀报给你的事情保持沉默?为何听得如此无动于衷?’不论这桩罪状到底如何,亚历山大啊,无论你在何处,在我承认之后你便已经宽恕了我;我紧握你的右手作为心灵重修旧好的凭证,并参加了你的宴席。

§6.10.12

​Si credidisti mihi, absolutus sum, si pepercisti, dimissus: vel iudicium tuum serva. Quid hac proxima nocte, qua digressus sum a mensa tua, feci? quod novum facinus delatum ad te mutavit animum tuum?

若你相信了我,我便已获赦免;若你宽恕了我,我便已被开释;至少请遵守你自己的裁决吧。在这个刚刚过去的、我离开你宴席的夜晚,我到底做了什么?向你禀报的何种崭新恶行改变了你的心意?

§6.10.13

​Gravi sopore adquiescebam, cum me malis indormientem mei inimici vinciendo excitaverunt. Unde et parricidae et prodito tam alti quies somni?

我正沉睡在一场酣眠之中,这时我的仇敌却将身处祸患而浑然酣睡的我捆绑起来唤醒了我。对于一个既犯弑逆又已被告发之人而言,何来如此沉稳深沉的安眠?

§6.10.14

​Scelerati conscientia obstrepente condormire non possunt: agitant eos Furiae cogitato modo, nedum consummato parricidio.3 At mihi securitatem primum innocentia mea, deinde tua dextera obtulerat: non timui, ne plus alienae crudelitati apud te liceret quam clementiae tuae.

恶人们由于良心的喧嚣谴责而无法安然入睡;即便只是蓄谋、更不用说已然完成的弑逆之举,复仇女神都会令他们心神不宁。但对我而言,先是我的清白无辜、继而是你的右手赋予了我安全感;我从未畏惧过他人的残忍会在你面前比你自己的宽仁拥有更大的权能。

§6.10.15

​Sed ne te mihi credidisse paeniteat, res ad me deferebatur a puero, qui non testem, non pignus indicii exhibere poterat, inpleturus omnes metu, si coepisset audiri.

然而,为了使你不至后悔曾经相信了我,我必须说:此事是由一个少年向我告发的,他既无法提供证人,也无法出示告发的凭据,而一旦他的话被人听信,势必使所有人陷入恐慌之中。

§6.10.16

​Amatoris et scorti iurgio interponi aures meas credidi infelix et fidem eius suspectam habui, quod non ipse deferret, sed fratrem potius subornaret.

我不幸地以为自己的耳朵卷入了一场情人与娈童之间的争吵,并且对他的可信度深表怀疑,因为他并非亲自前来告发,反而指使了他的哥哥。

§6.10.17

​Timui, ne negaret mandasse se Cebalino et ego viderer multis amicorum regis fuisse periculi causa.

我害怕他会否认曾托付给塞巴利努斯,从而使我看起来成了给国王的众多朋友带来危险的祸首。

§6.10.18

​Sic quoque, cum laeserim neminem, inveni, qui mallet perire me quam incolumem esse: quid inimicitiarum creditis excepturum fuisse,4 si insontes lacessissem?

即便在如此情况下,在我未曾伤害任何人的时候,我都已经发现有人宁愿我丧命也不愿我安然无恙;试想倘若我曾攻击无辜之人,你们以为我将招致何等深重的敌意?

§6.10.19

​At enim Dymnus se occidit! Num igitur facturum eum divinare potui? Minime. Ita, quod solum indicio fidem fecit, id me, cum a Cebalino interpellatus sum, movere non poterat.

然而有人会说,迪姆努斯自尽了!难道我能预料到他会这么做吗?绝不可能。因此,那唯一赋予告发以可信度的事由,在我受到塞巴利努斯纠缠的当时,是决不可能打动我的。”

语法注4 条
  1. 6.10.3non cognita vero liberari absenti non possum, qui a praesente damnatus sum

    与格 absenti 指缺席的国王,与前文的 illi 及后文的 a praesente 形成对比。它在句中充当利益与格或与被动不定式 liberari 相关的参照与格(即“在国王缺席的情况下,对于我而言是不可能获得赦免的”)。

  2. 6.10.9Dymnus sane ut vivat adhuc et velit mihi parcere

    这里的 ut 是引导让步状语从句的连词,与虚拟式 vivat 和 velit 连用,相当于“即便/就算迪姆努斯如今仍活着并且想要庇护我”;sane 起进一步加强让步语气的作用。

  3. 6.10.14nedum consummato parricidio

    nedum 接在前面的 cogitato modo(仅仅蓄谋)之后,引导进一步强化的情况(“更不必说/何况当弑逆已然完成之时”);consummato parricidio 为独立夺格结构。

  4. 6.10.18quid inimicitiarum creditis excepturum fuisse

    excepturum fuisse 是过去与事实相反的条件句主句转入 creditis 引导的间接引语中的形式(相当于原句的 excepissem)。其宾格主语 me 被省略,quid inimicitiarum 为疑问代词带部分属格充当宾语,意为“何等巨大的敌意”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:6.10.1-6.10.19