← 库尔提斯

亚历山大大帝传

§6.9.19-6.9.36

菲洛塔斯出庭与辩护用语之争

亚历山大结束了对菲洛塔斯的控诉演说,并下令将身陷囹圄的菲洛塔斯押至集会大众面前。在给予菲洛塔斯辩护机会之际,国王质问他将使用何种语言,并利用其不愿使用马其顿方言的态度进一步煽动众人对其的反感。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§6.9.19

​Haec sunt et iam pridem animi alienati a me et invidentis gloriae meae indicia. Quae equidem, milites, quamdiu licuit, in animo meo pressi. Videbar enim mihi partem viscerum meorum abrumpere, si, in quos tam magna contuleram viliores mihi facerem.

这些便是他早已与我离心离德、嫉妒我所获荣耀的证据。将士们,只要尚能容忍,我便确乎将这些隐忍于心。因为在我看来,若是我将自己施予如此宏恩之人视同贱芥,便仿佛是在撕裂我自己的脏腑一般。

§6.9.20

​Sed iam non verba punienda sunt: linguae temeritas pervenit ad gladios.

但如今应当惩罚的已非言辞:口舌的狂妄已演变成了刀剑。

§6.9.21

​Hos, si mihi creditis, Philotas in me acuit, si ipsi, admisit.1 Quo me conferam, milites? cui caput meum credam? Equitatui, optimae exercitus parti, principibus nobilissimae iuventutis, eum praefeci, salutem, spem, victoriam meam fidei eius tutelaeque commisi.

若你们相信我,菲洛塔斯便是为了谋害我而磨砺了这些刀剑;若相信他自己,他便是放任了这些刀剑。将士们,我当投身何处?我当将身家性命托付于谁?我任命他统领骑兵这一全军最精锐的部队、统领最为显赫之青年的俊杰,将我的安全、希望与胜利托付给他的忠信与护卫。

§6.9.22

​Patrem in idem fastigium, in quo me ipsi posuistis, admovi, Mediam, qua nulla opulentior regio est, et tot civium sociorumque milia imperio eius dicionique subieci. Unde praesidium petieram, periculum extitit.

我将其父擢升至你们亲自将我推上的同一高位;米底亚——再无任何疆土比之更为富庶——以及数以万计的同胞与盟军,皆归于他的号令与管辖之下。我曾祈求庇护之处,如今竟化作了危机所在。

§6.9.23

​Quam feliciter in acie occidissem, potius hostis praeda quam civis victima! Nunc servatus ex periculis, quae sola timui, in haec incidi, quae timere non debui.

若能倒在沙场之上,宁为敌人的战利品,也不做同胞的牺牲品,那是何等幸运啊!如今,我虽从我唯一畏惧的危险中保全下来,却陷入了这些本不应提防的险境。

§6.9.24

​Soletis identidem a me, milites, petere, ut saluti meae parcam. Ipsi mihi praestare potestis, quod suadetis, ut faciam. Ad vestras manus, ad vestra arma confugio: invitis vobis salvus esse nolo, volentibus non possum, nisi vindicor.

将士们,你们屡屡恳求我保全自身的安危。你们劝我做到的事,你们自己便能为我办到。我投奔你们的双手,投奔你们的兵刃:若你们不愿,我便不欲偷生;若你们愿意,除非沉冤得雪,我也无法保全。

§6.9.25

​Tum Philotan religatis post tergum manibus obsoleto amiculo velatum iussit induci. Facile adparebat, motos esse tam miserabili habitu non sine invidia paulo ante conspecti.2

于是国王下令将菲洛塔斯押送上来,其双手反绑于背后,身披一件破旧的斗篷。显而易见,方才还备受艳羡之人的如此悲惨形容,触动了在场的众人。

§6.9.26

​Ducem equitatus pridie viderant, sciebant regis interfuisse convivio: repente reum quidem, sed iam damnatum, immo vinctum intuebantur.

前一日他们还见到他是骑兵将领,知晓他曾出席国王的宴席;转瞬间,他们目睹的却已是一个虽为被告、但已被定罪,甚至受缚之人。

§6.9.27

​Subibat animos Parmenionis quoque, tanti ducis, tam clari civis, fortuna, qui modo duobus filiis, Hectore ac Nicanore, orbatus cum eo, quem reliquum calamitas fecerat, absens diceret causam.3

那位赫赫战将、显赫公民帕曼纽的命运,亦浮现在众人心头:他方才痛失赫克托尔与尼卡诺尔两个儿子,如今又不得不与祸乱留给他的仅存骨肉一同在缺席中受审辩护。

§6.9.28

​Itaque Amyntas, regius praetor, inclinatam ad misericordiam contionem rursus aspera in Philotan oratione commovit: proditos eos esse barbaris: neminem ad coniugem suam in patriam et ad parentes suos esse rediturum, velut truncum corpus dempto capite sine spiritu, sine nomine aliena terra ludibrium hostis futuros.

于是,王室统领阿明塔斯以一段针对菲洛塔斯的严词切责,再次动摇了已转向同情的集会大众:他们已被出卖给异族人;无人能重返祖国回到妻子与双亲身边,他们将如同被斩首的残躯,无声无息、默默无闻地在异乡沦为敌人的笑柄。

§6.9.29

​Haudquaquam pro spe ipsius Amyntae oratio grata regi fuit, quod coniugum, quod patriae admonitos pigriores ad cetera munia exequenda fecisset.

然而,出乎阿明塔斯自己的预料,这番演说绝非令国王满意,因为他唤起了众人对妻室与祖国的牵挂,从而使他们去执行其余使命时变得更加迟疑怠惰。

§6.9.30

​Tum Coenus, quamquam Philotae sororem matrimonio secum coniunxerat, tamen acrius quam quisquam in Philotan invectus est parricidam esse regis, patriae, exercitus clamitans saxumque, ​quod forte ante pedes iacebat, corripuit emissurus in eum, ut plerique crediderunt, tormentis subtrahere cupiens. Sed rex manum eius inhibuit dicendae prius causae debere fieri potestatem reo nec aliter iudicari passurum se adfirmans.

随后,科埃努斯尽管娶了菲洛塔斯的妹妹为妻,却比任何人都更为猛烈地痛斥菲洛塔斯,狂呼他是国王、祖国与全军的叛国弑君之徒,并抓起一块恰好落在他脚前的石头,正要向他掷去——正如多数人所认为的,他是企图使菲洛塔斯免遭酷刑。然而国王制止了他的手,坚称必须先赋予被告陈述辩护的机会,否则他绝不容许对此作出判决。

§6.9.32

​Tum dicere iussus Philotas, sive conscientia sceleris sive periculi magnitudine amens et attonitus, non attollere oculos, non hiscere audebat.

此时被命发言的菲洛塔斯,不知是因为心怀罪愆还是因险境的凶险而神魂颠倒、目瞪口呆,竟既不敢抬眼,亦不敢作声。

§6.9.33

​Lacrimis deinde manantibus, linquente animo in eum, a quo tenebatur, incubuit abstersisque amiculo eius oculis paulatim recipiens spiritum ac vocem dicturus videbatur.

随后他泪流满面,神智昏厥地靠倒在押解他的人身上;他在那人的斗篷上擦干双眼,渐渐恢复了气息与声音,似乎正准备开口。

§6.9.34

​Iamque rex intuens eum: Macedones, inquit, de te iudicaturi sunt: quaero, an patrio sermone sis apud eos usurus.

此时国王注视着他说道: “马其顿人 将对你 作出审判:我问你,你是否打算在他们面前使用母邦的语言。”

§6.9.35

​Tum Philotas: Praeter Macedonas, inquit, plerique adsunt, quos facilius, quae dicam, percepturos arbitror, si eadem lingua fuero usus, qua tu egisti, non ob aliud, credo, quam ut oratio tua intellegi posset a pluribus.

菲洛塔斯回答道: “除马其顿人之外, 还有很多人 在场,我认为若我使用您刚才发言所用的相同语言,他们将更容易领会我的陈词;我相信您之所以用此语言,无非是为了让更多的人听懂您的演说。”

§6.9.36

​Tum rex: Ecquid videtis adeo etiam sermonis patrii Philotan taedere?4 Solus quippe fastidit eum discere. Sed dicat sane, utcumque ei cordi est, dum memineritis aeque illum a nostro more quam sermone abhorrere.

于是国王说道: “你们可曾看到菲洛塔斯竟如此厌恶母邦的语言?确实唯独他鄙弃去学习它。不过,随他心意去说吧,只要你们牢记,他对我们习俗的厌弃,与对我们语言的厌弃毫无二致。”

语法注4 条
  1. 6.9.21Hos, si mihi creditis, Philotas in me acuit, si ipsi, admisit.

    对偶结构与省略补全。在从句 si ipsi 中,根据前文的 si mihi creditis 省略了动词 creditis,与格 ipsi 意为“若你们相信他自己”。主句动词 admisit 与前句共用宾语 Hos [gladios],形成修辞上的对称:“若你们相信我,菲洛塔斯磨砺了这些刀剑针对我;若相信他自己,他便是放任了这些刀剑”。尽管 admisit 在语法上亦可绝对使用作“犯下罪过”解,但共用宾语 hos 更符合两句紧密对应的修辞格局。

  2. 6.9.25tam miserabili habitu non sine invidia paulo ante conspecti

    隔置修辞与分词名词化用法。属格单数阳性完成被动分词 conspecti 省略了先行代词(指代菲洛塔斯的 eius),用作实质名词,作 tam miserabili habitu(夺格短语)的定语属格,意为“前不久还备受艳羡之人的如此悲惨形容”。副词短语 non sine invidia paulo ante 插入其间,构成了修辞上的隔置(hyperbaton)。

  3. 6.9.27absens diceret causam

    关系从句中的虚拟式。未完成过去时虚拟式 diceret 出现在修饰先行词 Parmenionis 的关系从句 qui... diceret 中。此处并非客观陈述单纯事实,而是用以描写帕曼纽所面临命运(fortuna)的悲剧性特征或结果(“处于竟然不得不缺席为自己辩护的悲惨境地”),或兼带让步与因果色彩(“痛失二子却仍须缺席受审”)。

  4. 6.9.36Ecquid videtis adeo etiam sermonis patrii Philotan taedere?

    非人称动词在宾格不定式中的用法。非人称动词 taedet 支配感受厌倦的主体宾格(Philotan)以及引起厌倦的事物属格(sermonis patrii)。此处作为主句动词 videtis 的宾语,嵌入了宾格不定式结构(A.c.I.)中,使用不定式 taedere。句首的 Ecquid 为副词性宾格,用作强调疑问小词(“你们可曾看到……?”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:6.9.19-6.9.36