← 库尔提斯

亚历山大大帝传

§5.13.1-5.13.19

亚历山大的追击与贝苏斯刺杀大流士

得知大流士身陷险境并被押解逃亡后,亚历山大率军强行军追击;贝苏斯等乱臣刺伤大流士后各自逃窜,马其顿军队则击溃并俘获了其余部众。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§5.13.1

​Alexander audito, Dareum movisse ab Ecbatanis,1 omisso itinere, quod petebat, in Mediam, fugientem insequi pergit strenue.

亚历山大获悉大流士已离开埃克巴塔那后,便放弃了原定前往米底亚的行军路线,全力展开对逃跑国王的追击。

§5.13.2

​Tabas — oppidum est in Paraetacene ultima — pervenit: ibi transfugae nuntiant praecipiti fuga Bactra petere Dareum.

他抵达帕赖塔克奈极边地带的小镇塔拜;在那里的逃兵报告说,大流士正仓皇奔向巴克特拉。

§5.13.3

​Certiora deinde cognoscit ex Bagistane Babylonio, qui nondum vinctum regem, sed in periculo esse aut mortis aut vinculorum adfirmabat.

随后,他从巴比伦人巴吉斯塔涅斯处得知了更确切的消息,此人证实国王尚未被戴上镣铐,但已处于死亡或监禁的危险之中。

§5.13.4

​Rex ducibus convocatis: Maximum, inquit, opus, sed labor brevissimus superest. Dareus haud procul destitutus a suis aut oppressus: in illo corpore posita est nostra victoria, et tanta res celeritatis est praemium.

国王召集将领们说道: “最伟大的功业,却只剩下最短暂的辛劳。大流士就在不远处,已被部下遗弃或制服;我们的胜利寄托在那副躯体之上,如此重大的战果乃是对迅捷的回报。”

§5.13.5

​Omnes pariter conclamant paratos ipsos sequi: nec labori nec periculo parceret.2 Igitur raptim agmen cursus magis quam itineris modo ducit ne nocturna quidem quiete diurnum laborem relaxante.

众将士齐声高呼已准备好随他前往,催请他不必怜惜劳苦与危险。于是他急行率军前进,其态势更似疾驰而非行军,甚至连夜晚的休息也未曾缓解白昼的疲劳。

§5.13.6

​Itaque D stadia processit, perventumque erat in vicum, in quo Dareum Bessus conprehenderat.

就这样他前进了五百斯塔迪昂,抵达了贝苏斯先前逮捕大流士的村庄。

§5.13.7

​Ibi Melon, Darei interpres, excipitur: corpore aeger non potuerat agmen adsequi et deprehensus celeritate regis transfugam se esse simulabat. Ex hoc acta cognoscit.

在那里,大流士的通译梅隆被俘;他因身患重病未能跟上大军,被国王的飞速追兵捕获后便伪称自己是逃兵。亚历山大从他口中获悉了事情的经过。

§5.13.8

​Sed fatigatis necessaria quies erat: itaque delectis equitum vi milibus CCC, quos dimachas appellabant, adiungit. Dorso hi graviora arma portabant, ceterum equis vehebantur: cum res locusque posceret, pedestris acies erant.

然而精疲力竭的部队必须休息;因此他挑选了六千骑兵,并编入了三百名被称为双重战斗兵的人。这些人背负较重的武器,其余时候则骑马代步,待情势与地形需要时,便组成步兵线作战。

§5.13.9

Haec agentem Alexandrum adeunt Orsines et Mithracenes: Bessi parricidium exosi transfugerant nuntiabantque stadia D abesse Persas, ipsos brevius iter monstraturos.

正当亚历山大处理这些事务时,奥尔西内斯与米特拉凯内斯前来晋见;他们因痛恨贝苏斯的大逆不道而背叛逃来,报告说波斯军相距五百斯塔迪昂,他们愿指引一条近道。

§5.13.10

​Gratus regi adventus transfugarum fuit. Itaque prima vespera ducibus isdem cum expedita equitum manu monstratam viam ingreditur phalange, quantum festinare posset, sequi iussa. Ipse quadrato agmine incedens ita cursum regebat, ut primi coniungi ultimis possent.

逃兵的到来令国王大喜。因此黄昏初降时,他以这两人为向导,率领一支轻装骑兵队踏上了所示之路,并下令方阵步兵尽其所能全力跟进。他本人以方阵队形前进,调控行军速度,使前队与后队能紧密衔接。

§5.13.11

​CCC stadia processerant, cum occurrit Brochubelus, Mazaei filius, Syriae quondam praetor: is quoque transfuga nuntiabat Bessum haud amplius quam ce stadia abesse, exercitum, utpote praedae avidum, inconpositum inordinatumque procedere.

他们已前进了三百斯塔迪昂,此时遇上了马扎埃乌斯之子、曾任叙利亚长官的布罗库贝卢斯;此人也是逃兵,报告说贝苏斯相距已不超过二百斯塔迪昂,其军队因贪图掳掠正混乱无序地前进。

§5.13.12

​Hyrcaniam videri petituros: si festinaret sequi palantes, superventurum. Dareum adhuc vivere. Strenuo alioqui cupiditatem consequendi transfuga iniecerat: itaque calcaribus subditis effuso cursu eunt. Iamque fremitus hostium iter ingredientium exaudiebatur, sed prospectum ademerat pulveris nubes. Paulisper ergo inhibuit cursum, donec consideret pulvis.

他们看似前往希尔卡尼亚;若急速追击这些散乱之敌,便可追上突袭他们;大流士依然活着。逃兵的这番话让本就果决的国王心中燃起了急欲追上的渴望;于是众人策马扬鞭,全速疾驰。不久便隐约听见行进中敌军的喧嚣,但漫天的尘土遮蔽了视线。因此他稍稍勒马缓行,直至尘埃落定。

§5.13.13

​Iamque conspecti a barbaris erant et abeuntium agmen conspexerant nequaquam futuri pares, si Besso tantum animi fuisset ad proelium, quantum ad parricidium fuerat.3 Namque et numero barbari praestabant et robore: ad hoc refecti cum fatigatis certamen inituri erant.

此时他们已被蛮族发现,他们也看清了退却队伍的行列;倘若贝苏斯投入战斗的勇气能与他行大逆之勇相当,马其顿军断非其敌手。因为蛮族在人数和体力上均占优势;此外,他们以休整充分之军即将迎战疲惫之师。

§5.13.14

​Sed nomen Alexandri et fama, maximum in bello utique momentum, pavidos in fugam avertit.

然而亚历山大的声名与威望——这在战争中始终是最具决定性的因素——将吓破了胆的敌人驱入溃逃。

§5.13.15

Bessus vero et ceteri facinoris eius participes vehiculum Darei adsecuti coeperunt hortari eum, conscenderet equum et se hosti fuga eriperet.

而贝苏斯及其罪行的其余同谋追上了大流士的车辆,开始敦促他骑上马匹,借逃跑摆脱敌人。

§5.13.16

​Ille deos ultores adesse testatur et Alexandri fidem inplorans negat se parricidas velle comitari. Tum vero ira quoque accensi tela coiciunt in regem multisque confossum vulneribus relinquunt.

大流士断言复仇之神就在眼前,并祈求亚历山大的信义,声明自己决不愿与弑君叛贼同行。于是他们亦怒火中烧,向国王投掷标枪,将他刺穿多处伤口后弃之不顾。

§5.13.17

​Iumenta quoque, ne longius prosequi possent, convulnerant duobus servis, qui regem comitabantur, occisis.

为了使拉车的牲畜无法走得更远,他们也将牲口刺伤,并杀死了侍奉国王的两名奴仆。

§5.13.18

​Hoc edito facinore, ut vestigia fugae spargerent, Nabarzanes Hyrcaniam, Bessus Bactra paucis equitum comitantibus petebant. Barbari ducibus destituti, qua quemque aut spes ducebat aut pavor, dissipabantur: D tantum equites congregaverant se incerti adhuc, resistere melius esset an fugere.

犯下这一罪行后,为分散逃跑的踪迹,纳巴尔扎内逃往希尔卡尼亚,贝苏斯则在少数骑兵护卫下奔向巴克特拉。失去统领的蛮族士兵各凭希望或恐惧的驱使四散溃逃;仅有五百名骑兵聚集在一起,尚在犹豫抵抗为好还是逃跑为妙。

§5.13.19

​Alexander hostium trepidatione conperta Nicanorem cum equitum parte ad inhibendam fugam emittit, ipse cum ceteris sequitur. Tria ferme milia resistentia occisa sunt, reliquum agmen pecudum more intactum agebatur iubente rege, ut caedibus abstineretur.

亚历山大获悉敌人的惊慌失措后,派尼卡诺尔率领一部分骑兵去拦截逃敌,自己则率其余部队紧追不舍。约有三千名抵抗者被歼灭,至于其余队伍,因国王下令禁止杀戮,遂如羊群般毫发无损地被驱赶收拢。

语法注3 条
  1. 5.13.1audito, Dareum movisse ab Ecbatanis

    audito 为中性单数完成被动分词的夺格,构成无人称独立夺格结构,统领其后的宾语从句(Dareum movisse...)。这是拉丁语中以分词承接整个从句内容的标准用法。

  2. 5.13.5nec labori nec periculo parceret

    parceret 是未完成过去时虚拟式,在间接引语中表达命令或劝告。按上下文,这是将士们向亚历山大王(rex)进言的内容,请求国王不必怜惜辛劳与危险。

  3. 5.13.13nequaquam futuri pares, si Besso tantum animi fuisset ad proelium, quantum ad parricidium fuerat

    futuri pares 是修饰马其顿军的表语性未来分词,与省略的助动词构成过去与事实相反的条件句之结论部分(归结从句),意为“断非其对手”。条件从句(si... fuisset)则使用过去完成时虚拟式表示与过去事实相反的假设。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:5.13.1-5.13.19