- 底本
- Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:5.1.1-5.1.16
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者在交代了史书编次原则后,叙述了大流士败退至阿尔贝拉后劝勉部下并撤往米底亚的经过。随后记录了亚历山大接管阿尔贝拉并向美索不达米亚进军,以及底格里斯河与幼发拉底河的地理特征和门尼斯的沥青泉。
Quae interim ductu imperioque Alexandri vel in Graecis vel Illyriis ac Thraecia gesta sunt, si suis quaeque temporibus reddere voluero, interrumpendae sunt res Asiae, quas utique ad fugam mortemque Darei universas in conspectum dari1 et, sicut inter se cohaerent, ita opere ipso coniungi haud paulo aptius videri potest. Igitur, quae proelio apud Arbela coniuncta sunt, ordiar dicere.
其间在亚历山大的统率和指挥下,无论在希腊、伊利里亚还是色雷斯所发生的事情,如果我想按各自发生的时间顺序予以叙述,就必须中断亚洲的事务;然而将亚洲事务直至大流士的逃亡与死亡作为一个整体展现出来,正如它们彼此紧密相连那样,在作品本身中将其结合在一起,似乎要合适得多。因此,我将从与阿尔贝拉战役相连的事情开始叙述。
Dareus media fere nocte Arbela pervenerat, eodemque magnae partis amicorum eius ac militum fugam fortuna conpulerat.
大流士大约在半夜抵达阿尔贝拉,命运也把他的大部分朋友和士兵的溃逃引向了同一个地方。
Quibus convocatis exponit haud dubitare se, quin Alexander celeberrimas urbes agrosque omni copia rerum abundantes petiturus esset: praedam opimam paratamque ipsum et milites eius spectare.
他将众人召集起来,说明他毫不怀疑亚历山大定会直奔最著名的城池和物产极其丰饶的田野:亚历山大本人及其部下所图谋的,正是唾手可得的丰厚战利品。
Id suis rebus tali in statu saluti fore: quippe se deserta cum expedita manu petiturum. Ultima regni sui adhuc intacta esse: inde bello vires haud aegre reparaturum.
在如此局势下,这反倒会成为他们自身事业的解救之道:因为他自己将率领一支轻装部队退入荒漠。王国的边陲至今仍未受损伤,从那里他将轻而易举地重整军力。
Occuparet sane gazam avidissima gens2 et ex longa fame satiaret se auro, mox futura praedae sibi: usu didicisse pretiosam supellectilem pelicesque et spadonum agmina nihil aliud fuisse quam onera et inpedimenta. Eadem trahentem Alexandrum, quibus rebus antea vicisset, inferiorem fore.
让那个贪得无厌的民族尽管去占领财宝,从长久的饥渴中饱食黄金吧,〔那个民族〕很快就会成为自己的猎物:他已从经验中得知,贵重的陈设、妾侍和成群的阉人只不过是累赘与阻碍。亚历山大若拖带这些东西,在他此前赖以获胜的那些品质上就会落于下风。
Plena omnibus desperationis videbatur oratio: quippe Babylona, urbem opulentissimam, dedi cernentibus: iam Susa, iam cetera ornamenta regni, causam belli, victorem occupaturum.
在所有人看来,这番话都充满了绝望;因为他们眼见最富庶的城市巴比伦即将献降,并且看出征服者很快就会占领苏萨以及王国的其余华饰——这些正是战争的起因。
At ille docere pergit non speciosa dictu, sed usu necessaria in rebus adversis sequenda esse: ferro geri bella, non auro, viris, non urbium tectis. Omnia sequi armatos: sic maiores suos perculsos in principio rerum celeriter pristinam reparasse fortunam.
但他继续申明,处于逆境之中,不可追求言辞的华美,而应当追求实际的必需:战争是用钢铁而非黄金,用人而非城市的屋宇来进行的。万物皆随从武装之士:他们的先祖在立国之初虽遭重创,也正是以此迅速重振了往昔的运势。
Igitur sive confirmatis eorum animis sive imperium magis quam consilium sequentibus Mediae fines ingressus est.
于是,无论是因为众人受到了鼓舞,还是因为他们顺从了命令而非其计策,他进入了米底亚的边境。
Paulo post Alexandro Arbela traduntur regia supellectile ditique gaza repleta: mi milia talentum fuere, praeterea pretiosae vestes, totius, ut supra dictum est, exercitus opibus in illam sedem congestis.
不久之后,堆满了王室陈设与丰厚财宝的阿尔贝拉被移交给了亚历山大:财宝有数千塔兰同,此外还有贵重的服饰,因为如上文所述,全军的财富都已聚集在那座要塞之中。
Ingruentibus deinde morbis, quos odor cadaverum totis iacentium campis vulgaverat, maturius castra movit. Euntibus a parte laeva Arabia,3 odorum fertilitate nobilis regio:
随后由于四处横陈在整片原野上的尸体的恶臭散播了疫病,他提前拔营。在行军者的左侧是阿拉伯,一个以出产香料而闻名的地区。
campestre iter est in terra inter Tigrin et Euphraten iacenti tam uberi et pingui, ut a pastu repelli pecora dicantur, ne satietas perimat. Causa fertilitatis est humor, qui ex utroque amne manat, toto fere solo propter venas aquarum resudante.
平原上的道路穿行于底格里斯河与幼发拉底河之间,这片土地极为肥沃丰饶,以致据说牲畜必须从牧草处被驱离,以免过饱致死。土壤肥沃的原因在于两河所流出的水分,地下水脉几乎使整片土地都渗出湿气。
Ipsi amnes ex Armeniae montibus profluunt ac magno deinde aquarum divortio iter, quod coeperunt, percurrunt: II milia et quingenta stadia emensi sunt, qui amplissimum intervallum circa Armeniae montes notaverunt.
两河本身从亚美尼亚的群山奔流而下,随后其水流相距甚远地沿着既定的河道流淌:那些测量了亚美尼亚群山附近最宽距离的人,测出有两千五百斯塔德。
Idem cum Mediam et Gordyaeorum terram secare coeperunt, paulatim in artius coeunt et, quo longius manant, hoc angustius inter se spatium terrae relinquunt.
当这两条河开始穿过米底亚和戈尔杜埃伊人的土地时,它们逐渐靠拢,流得越远,彼此之间留下的土地空间就越窄。
Vicini maxime sunt in campis, quos incolae Mesopotamiam appellant: mediam namque ab utroque latere cludunt. Tandem per Babyloniorum fines in Rubrum mare inrumpunt.
在当地居民称之为美索不达米亚的平原上,它们最为接近:因为它们从两旁将这片平原夹在中间。最终,它们穿过巴比伦人的疆域,奔入红海。
Alexander quartis castris ad Mennim urbem pervenit. Caverna ibi est, ex qua fons ingentem bituminis vim effundit, adeo ut satis constet Babylonios muros ingentis operis huius fontis bitumine interlitos esse.
亚历山大经过四天的行军抵达了门尼斯城。那里有一处洞穴,从中有一股泉水喷涌出大量的沥青,以至于众所周知,巴比伦那规模宏大的城墙正是用这眼泉水的沥青涂抹缝合的。
- 5.1.2quas utique ad fugam mortemque Darei universas in conspectum dari
关系代词 quas 是连接性关系代词,先行词为前句的 res Asiae,在句中作被动不定式 dari 和 coniungi 的宾格主语(逻辑主语),全句受无人称动词 videri potest 支配。
- 5.1.6Occuparet sane gazam avidissima gens
间接引语中的让步虚拟式。直接引语形式应为 occupet sane(“尽管去占领吧”),受历史现在时主句动词 exponit 影响而变为未完成过去虚拟式 occuparet。
- 5.1.11Euntibus a parte laeva Arabia
Euntibus 是现在分词的与格复数,表示行路者或行军者的视角(判断者与格/参照与格)。系动词 est 被省略,Arabia 为主语。
