← 库尔提斯

亚历山大大帝传

§4.16.16-4.16.33

停止追击与归途中击退伏兵

亚历山大在吕库斯河目睹了敌军的溃败惨状后,为救援左翼而中止追击回师,途中亲自击退了波斯骑兵的伏击并安然返营。战后,作者总结了国王卓越的战略决断以及将士们的英勇表现。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§4.16.16

Alexander, ut supra dictum est,1 inhibito suorum impetu ad Lycum amnem pervenerat, ubi ingens multitudo fugientium oneraverat pontem, et plerique, cum hostis urgeret, in flumen se praecipitaverant gravesque armis et proelio ac fuga defetigati gurgitibus hauriebantur.

正如上文所述,亚历山大遏止了部下的冲锋后,已抵达吕库斯河。在那里,大批溃逃者挤满了桥梁,大多数人在敌军紧逼之下跳入河中,因铠甲沉重且历经战斗与奔逃而精疲力竭,遂被激流吞没。

§4.16.17

​Iamque non pons modo fugientes, sed ne amnis quidem capiebat agmina sua inprovide subinde cumulantis: quippe ubi intravit animos pavor, id solum metuunt, quod primum formidare coeperunt.

此刻,不仅桥梁容纳不下逃跑的人,连河流也容纳不下前仆后继、盲目拥塞的部队;因为一旦恐慌占据了心灵,人们便只畏惧他们最初开始畏惧的东西。

§4.16.18

​Alexander instantibus suis, ne inpune abeuntem hostem intermitteret sequi, hebetia esse tela et manus fatigatas tantoque cursu corpora exhausta et praeceps in noctem diei tempus causatus est, ​re vera de laevo cornu, quod adhuc in acie stare credebat, sollicitus reverti ad ferendam opem suis statuit. Iamque signa converterat, cum equites a Parmenione missi illius quoque partis victoriam nuntiant.

当部下极力催促不要中断对安然离去的敌人的追击时,亚历山大借口武器已钝、双手疲乏、奔波过甚使身体耗竭,且天色已急遽向黑夜倾斜;但实际上,他因担忧自己以为仍留在阵线中的左翼,遂决意返回救援部下。他刚刚调转军旗,帕尔梅尼奥派出的骑兵便报告说那一侧也取得了胜利。

§4.16.20

​Sed nullum hoc die maius periculum adiit quam, dum copias reducit in castra. Pauci eum et inconpositi sequebantur ovantes victoria — quippe omnes hostes aut in fugam effusos aut in acie cecidisse credebant —:

然而在这一天里,他在率军回营途中所遭遇的危险最为险恶。只有少数几个人秩序混乱地跟随着他,欢庆着胜利——因为他们以为所有敌军要么溃逃,要么已经战死在阵地上——:

§4.16.21

​cum repente ex adverso apparuit agmen equitum, qui primo inhibuere cursum, deinde Macedonum paucitate conspecta turmas in obvios concitaverunt.

就在这时,对面突然出现了一队骑兵,起初他们勒住马步,但随后望见马其顿人兵力单薄,便驱赶骑兵中队扑向挡道的人。

§4.16.22

​Ante signa rex ibat dissimulato magis periculo quam spreto.

国王行进在军旗前方,掩饰危险多于藐视危险。

§4.16.23

​Nec demit ei perpetua in dubiis rebus felicitas.2 Namque praefectum equitatus avidum certaminis et ob id ipsum incautius in se ruentem hasta transfixit: quo ex equo lapso proximum ac dein plures eodem telo confodit.

他在危局中一贯享有的幸运也没有抛弃他。原来,他用长矛刺穿了渴望交战、因而过于鲁莽地冲向他的骑兵统领;当那人从马上跌落时,他又用同一杆长枪刺倒了身旁的人,随后又刺倒了数人。

§4.16.24

​Invasere turbatos amici quoque. Nec Persae inulti cadebant: quippe non universae acies quam hae tumultuariae manus vehementius iniere certamen.

侍从近臣们也向慌乱的敌人发起猛攻。波斯人倒下时亦非毫无还手之力;因为即便是全军阵线之间的战斗,也不比这些临时拼凑的队伍更加激烈。

§4.16.25

​Tandem barbari, cum obscura luce tutior fuga videretur esse quam pugna, dispersis agminibus abiere. Rex extraordinario periculo defunctus incolumis suos reduxit in castra.

最后,由于在昏暗的光线中逃跑似乎比战斗更安全,蛮族便队伍溃散地离去了。国王度过了非同寻常的险境,将部下安然无恙地带回了营地。

§4.16.26

​Cecidere Persarum, quorum numerum victores finire potuerunt, milia XL, Macedonum minus quam CCC desiderati sunt.

在胜利者所能查清的人数中,波斯人战死四万,马其顿人阵亡不足三百。

§4.16.27

​Ceterum hanc victoriam rex maiore ex parte virtuti quam fortunae suae debuit: animo, non, ut antea, loco vicit.

此外,国王取得这场胜利,主要是凭借其英勇而非幸运:他是凭借精神,而非像从前那样凭借地形获胜的。

§4.16.28

​Nam et aciem peritissime instruxit et promptissime ipse pugnavit et magno consilio iacturam sarcinarum inpedimentorumque contempsit, cum in ipsa acie summae rei3 videret esse discrimen, dubioque adhuc pugnae eventu pro victore se gessit.

因为他不仅极其娴熟地排兵布阵,亲自勇猛作战,而且表现出深谋远虑,对行囊和辎重的损失不屑一顾,深知决战大局的关键在于阵线本身,在战局胜负未定时便以胜利者自居。

§4.16.29

​Perculsos deinde hostis ut fudit, fugientes, quod in illo ardore animi vix credi potest, prudentius quam avidius persecutus est.

随后,在击溃受挫的敌军之后,在追击逃敌时——在如此热切的精神状态下这几乎难以令人置信——他审慎多于贪功。

§4.16.30

​Nam si parte exercitus adhuc in acie stante instare cedentibus perseverasset, aut culpa sua victus esset aut aliena virtute vicisset. Iam si multitudinem equitum occurrentium extimuisset, victori aut foede fugiendum aut miserabiliter cadendum fuit.4

因为如果在部队的一部分仍在阵线上坚守时,他一味坚持穷追后撤之敌,那么他要么因自己的过失而战败,要么凭借他人的英勇而获胜。再者,若他当时畏惧迎面而来的大队骑兵,身为胜者的他也只能落得可耻地逃跑或惨烈地阵亡。

§4.16.31

​Ne duces quidem copiarum sua laude fraudandi sunt. Quippe vulnera, quae quisque excepit, indicia virtutis sunt:

军队的将领们也不应被剥夺应得的赞誉。事实上,每个人所负的伤正是勇武的明证:

§4.16.32

​Hephaestionis brachium hasta ictum est, Perdicca et Coenos et Menidas sagittis prope occisi.

赫菲斯提昂的手臂被长矛击伤,佩尔狄卡斯、科伊诺斯和梅尼达斯几乎被箭矢射死。

§4.16.33

​Et, si vere aestimare Macedonas, qui tunc erant, volumus, fatebimur et regem talibus ministris et illos tanto rege fuisse dignissimos.5

而倘若我们要客观评价当时的马其顿人,我们必将承认,不仅这位国王极配拥有如此得力的部属,而且那些部属也极配拥有一位如此伟大的国王。

语法注5 条
  1. 4.16.16Alexander instantibus suis, ne inpune abeuntem hostem intermitteret sequi, ... causatus est

    主动词为 causatus est(借口,托辞),支配后接的宾格不定式从句(hebetia esse tela et manus fatigatas...)。句首的 instantibus suis 为独立夺格(“当其部下催促时”),并引导表示劝阻内容的虚拟式从句 ne ... intermitteret;intermittere 进而支配补足不定式 sequi。

  2. 4.16.23Nec demit ei perpetua in dubiis rebus felicitas.

    动词 demit 为写本保留的读法,在语境中意为“(幸运)并未离他而去”(校勘学上亦常被订正为 defuit 或 deest)。与格 ei 充当离析与格或领属与格;主语是后文的 perpetua ... felicitas(在危局中一贯伴随他的幸运)。

  3. 4.16.28summae rei

    修饰 discrimen(危机、关口)的宾格性属格(或限定属格)。res summa 为习语,意指“大局”、“国家/全军的最终命运”,在此指决定全战局胜负的枢纽。

  4. 4.16.30victori aut foede fugiendum aut miserabiliter cadendum fuit

    非人称动形容词结构(fugiendum ... cadendum)与直陈式完成时 fuit 结合,在此充当过去与事实相反的条件句的后件(apodosis,表达一种迫在眉睫的确定性,相当于虚拟式过去完成时 fuisset)。与格 victori 是施事与格(“胜利者本不得不……”)。

  5. 4.16.33talibus ministris et illos tanto rege fuisse dignissimos

    最高级形容词 dignissimos(源自 dignus)支配表示相配或价值的夺格(talibus ministris 与 tanto rege)。全句是受 fatebimur 支配的宾格不定式结构,以 et regem ... et illos(国王……而部下……)构成并列对应关系。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:4.16.16-4.16.33