- 底本
- Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:5.1.17-5.1.31
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
叙述了马扎埃乌斯及市民向亚历山大献城投降与亚历山大入城的情景,随后详细介绍了巴比伦城墙、水利设施、石桥与要塞等宏伟的城市建筑结构。
Ceterum Babylona procedenti Alexandro1 Mazaeus, qui ex acie in eam urbem confugerat, cum adultis liberis supplex occurrit urbem seque dedens. Gratus adventus eras regi fuit:2 quippe magni operis obsidio futura erat tam munitae urbis.
此外,当亚历山大向巴比伦进军时,从战场逃奔该城的马扎埃乌斯带着已成年的子女以求告者的姿态出迎,献出该城及自身。他的到来令国王十分欣喜,因为包围一座如此坚固的城池本将是一件极为艰巨的任务。
Ad hoc vir inlustris et manu promptus famaque etiam proximo proelio Celebris et ceteros ad deditionem suo incitaturus exemplo videbatur. Igitur hunc quidem benigne cum liberis excipit: ceterum quadrato agmine, quod ipse ducebat, velut in aciem irent, ingredi suos iubet. Magna pars Babyloniorum constiterat in muris avida cognoscendi novum regem, plures obviam egressi sunt.
不仅如此,他是一位显赫的人物,身先士卒,在前不久的战斗中亦享有盛名,看来他能以身作则激励其余的人献城投降。因此,国王亲切地接纳了他及其子女;不过,亚历山大命令部下结成方阵前进,由他亲自率领,仿佛要投入战斗一般。大部分巴比伦人停驻在城墙上,急欲瞻仰新君,更多的人则出城迎候。
Inter quos Bagophanes, arcis et regiae pecuniae custos, ne studio a Mazaeo vinceretur, totum iter floribus coronisque constraverat argenteis altaribus utroque latere dispositis, quae non ture modo, sed omnibus odoribus cumulaverat.
在这些人当中,要塞和王室财产的总管巴戈法内斯为了在热忱上不被马扎埃乌斯超越,在整条道路上铺满了鲜花和花环,两侧布置了银祭坛,其上不仅堆满了乳香,还堆满了各种香料。
Dona eum sequebantur greges pecorum equorumque, leones quoque et pardales caveis praeferebantur.
跟随在他身后作为礼物的是牛群与马群,狮子和猎豹也被关在笼中被抬在前面。
Magi deinde suo more carmen canentes, post hos Chaldaei Babyloniorumque non vates modo, sed etiam artifices cum fidibus sui generis ibant: laudes hi regum canere soliti, Chaldaei siderum motus et statas vices temporum ostendere.
接着是玛吉僧侣按其习俗吟唱赞歌,在他们身后走着迦勒底人,并且巴比伦人中不仅有预言家,还有携带本族弦乐器的乐师:后者习惯歌颂诸王的伟业,迦勒底人则阐明星辰的运行与四季固定的交替。
Equites deinde Babylonii suo equorumque cultu ad luxuriam magis quam ad magnificentiam exacto ultimi ibant. Rex armatis stipatus oppidanorum turbam post ultimos pedites ire iussit: ipse cum curru urbem ac deinde regiam intravit. Postero die supellectilem Darei et omnem pecuniam recognovit.
随后是巴比伦的骑兵走在最后,他们自身及战马的服饰更显奢华而非庄严。国王在全副武装的护卫簇拥下,命令市民群氓走在步兵最后方;他本人则乘战车进城,随后进入王宫。次日,他清点了大流士的陈设与全部财物。
Ceterum ipsius urbis pulchritudo ac vetustas non regis modo, sed etiam omnium oculos in semet haud inmerito convertit. Samiramis eam condiderat, non, ut plerique credidere, Belus, cuius regia ostenditur.
此外,这座城市本身的美丽与古老吸引了不仅是国王、而且是所有人的目光,此情此景绝非没有缘由。建城者乃是塞米拉米斯,而非如大多数人所认为的柏卢斯,如今仍能指认后者的宫殿。
Murus instructus laterculo coctili bitumine interlito spatium XXX et duorum pedum in latitudinem amplectitur: quadrigae inter se occurrentes sine periculo commeare dicuntur.
城墙以涂抹沥青的烧砖砌筑而成,宽度达三十二英尺:据说相向而行的四马战车可以毫无危险地交错通行。
Altitudo muri L cubitorum eminet spatio: turres denis pedibus quam murus altiores sunt. Totius operis ambitus CCCLXV stadia conplectitur: singulorum stadiorum structuram singulis diebus perfectam esse memoriae proditum est.
城墙的高度达五十腕尺;塔楼比城墙高出十英尺。整座工程的周长达三百六十五斯塔德;据史册记载,每一斯塔德的结构是在每一天内完成的。
Aedificia non sunt admota muris, sed fere spatium iugeri unius absunt. Ac ne totam quidem urbem tectis occupaverunt — per LXXX stadia habitabatur —, nec omnia continua sunt, credo, quia tutius visum est pluribus locis spargi.
房屋并不紧靠城墙,而是相距约一尤格尔的空间。他们甚至没有用屋舍填满整座城市——居住区延伸八十斯塔德——建筑也并非连成一片,我想这是因为分散在多处被认为更为安全。
Cetera serunt coluntque, ut, si externa vis ingruat, obsessis alimenta ex ipsius urbis solo subministrentur. Euphrates interfluit magnaeque molis crepidinibus coercetur. Sed omnium operum magnitudinem circumveniunt cavernae ingentem in altitudinem pressae ad accipiendum impetum fluminis: quod ubi adpositae crepidinis fastigium excessit, urbis tecta corriperet, nisi essent specus lacusque, qui exciperent.3
其余的土地播种并耕作,以便在外敌来袭时,可以从城市自身的土地为被围困者供给粮饷。幼发拉底河从中流过,被坚固巨大的堤岸约束。然而,为了接纳激流而在极深处开掘的地下空洞,环绕着全部庞大的工程:当水流越过附属堤岸的顶端时,若无用于蓄接的洞穴与水池,它本会将城中的屋宇冲毁。
Coctili laterculo structi sunt, totum opus bitumine adstringitur. Pons lapideus flumini inpositus iungit urbem. Hic quoque inter mirabilia Orientis opera numeratus est. Quippe Euphrates altum limum vehit, quo penitus ad fundamenta iacienda egesto vix suffulciendo operi firmum reperiunt solum:4 harenae autem subinde cumulatae et saxis, quis pons sustinetur, adnexae morantur amnem, qui retentus acrius, quam si libero cursu mearet, inliditur.
这些设施由烧砖砌成,整座工程用沥青粘结。架在河上的石桥连接了整座城市。这也算得上是东方的奇迹工程之一。因为幼发拉底河流淌着深厚的淤泥,即便为了奠定地基而将淤泥深掘殆尽,人们也很难找到坚实的地面来支撑工程;此外,不断堆积并附着在支撑桥梁的石块上的沙土阻滞了河流,河流受到阻挡后,比它自由奔流时撞击得更为猛烈。
Arcem quoque ambitu XX stadia conplexam habent. XXX pedes in terram turrium fundamenta demissa sunt, ad LXXX summum munimenti fastigium pervenit.
他们还拥有一座周长达二十斯塔德的要塞。塔楼的地基深入地下三十英尺,防御工事的最高顶端高达八十英尺。
- 5.1.17Babylona procedenti Alexandro
Babylona 为希腊式单数宾格(表示趋向的地名宾格)。procedenti Alexandro 为动词 occurrit 所支配的与格,分词短语用以表示伴随的状况或时间。
- 5.1.17adventus eras regi fuit
此处 eras 显系写本传抄或排印之误,当读作 adventus eius regi fuit。adventus 为主语,regi 为表关涉的与格,fuit 为述谓动词,意为“他的到来受到国王的欢迎”。
- 5.1.28urbis tecta corriperet, nisi essent specus lacusque, qui exciperent
非真实条件句(与事实相反的虚拟语气)。条件从句 nisi essent 搭配归结主句的未完成过去虚拟式 corriperet。前面的 quod 为关系代词的连接用法(指代河水),表达河水溢出堤防时假设的后果。qui exciperent 为带有目的意味的关系从句(用虚拟式)。
- 5.1.29vix suffulciendo operi firmum reperiunt solum
suffulciendo operi 为动形容词短语的与格,表示目的(“用以支撑工程”)。firmum solum 则作为直接宾格,作动词 reperiunt 的宾语。
