← 库尔提斯

亚历山大大帝传

§4.14.1-4.14.13

决战前亚历山大与大流士的誓师演说

亚历山大回忆过往胜利并承诺身先士卒以激励士气;大流士则向部众宣告这是一场关乎帝国存亡与家眷安危的决死一战。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§4.14.1

​Emensis tot terras in spem victoriae, de qua dimicandum foret, hoc unum superesse discrimen.1 Granicum hic amnem Ciliciaeque montes et Syriam Aegyptumque praetereuntibus raptas, ingentia spei gloriaeque incitamenta, referebat.

他告诉众人,对于怀着须为之奋战的胜利希望而跨越如此多土地的将士们而言,如今只剩下这最后的一道难关。他在此唤起大家对格拉尼库斯河、基利基亚诸山以及在途经中夺取的叙利亚和埃及的记忆,这些都是希望与荣耀的巨大激励。

§4.14.2

​Reprehensos ex fuga Persas pugnaturos, quia fugere non possent. Tertium iam diem metu exangues, armis suis oneratos in eodem vestigio haerere. Nullum desperationis illorum maius indicium esse, quam quod urbes, quod agros suos urerent, quidquid non corrupissent, hostium esse confessi.

他说,从逃亡中被收拢回来的波斯人之所以作战,只是因为他们已无法逃跑;三天以来,他们因恐惧而面无血色,被自身的兵器拖累,僵滞在同一个地方。他们陷于绝望的最大明证莫过于焚毁自己的城邑和田地,承认凡是自己未能破坏之物都属于敌人。

§4.14.3

​Nomina modo vana gentium ignotarum ne extimescerent: neque enim ad belli discrimen pertinere, qui ab iis Scythae quive Cadusii appellarentur. Ob id ipsum, quod ignoti essent, ignobiles esse: ​numquam ignorari viros fortes, at inbelles ex latebris suis erutos nihil praeter nomina adferre. Macedonas virtute adsecutos, ne quis toto orbe locus esset, qui tales viros ignoraret.

切莫害怕未知民族的虚名,因为谁被他们称为斯基泰人、谁被称为卡杜西人,对于战争的胜败毫无干系。正因他们默默无闻,才显得微不足道;勇士绝不会无人知晓,而从藏身之处被搜出来的懦夫除了名字以外什么也带不来。马其顿人凭借英勇赢得的声誉,已使全世界没有任何地方不知道这样的勇士。

§4.14.5

​Intuerentur barbarorum inconditum agmen: alium nihil praeter iaculum habere, alium funda saxa librare, paucis iusta arma esse. Itaque illinc plures stare, hinc plures dimicaturos.

让他们看看蛮族杂乱无章的队伍:有人除了一支投枪外别无长物,有人只用投石带甩出石块,拥有正规武备者寥寥无几。因此,站在对方的人虽然更多,但在此方投入战斗的人却更多。

§4.14.6

​Nec postulare se, ut fortiter capesserent proelium, ni ipse ceteris fortitudinis fuisset exemplum: se ante prima signa dimicaturum. Spondere pro se tot cicatrices, totidem corporis decora: scire ipsos unum paene se praedae communis exortem in illis colendis ornandisque usurpare victoriae praemia.

他亦非要求大家奋勇参战,除非他自己已先成为众人的勇敢榜样:他将在前列军旗之前亲自奋战。他身上的累累伤痕、身上同样众多的功勋标志便可为他担保;将士们自己深知,他几乎是唯一不染指公共战利品的人,仅仅通过赏赐与装点部下而享用胜利的酬劳。

§4.14.7

​Haec se fortibus viris dicere. Si qui dissimiles eorum essent, illa fuisse dicturum: pervenisse eos, unde fugere non possent. Tot terrarum spatia emensis, tot amnibus montibusque post tergum obiectis iter in patriam ad penates manu esse faciendum. Sic duces, sic proximi militum instincti sunt.

他说,这些话是对勇士们所讲的;倘若有人不同于勇士,他便会这样说:他们已经来到了绝不可能逃脱的地方;在跨越了如此宽广的疆土、身后隔断了无数河流与高山之后,返回故土与家神身边的归途必须靠手中的刀剑去开拓。将领们以及最靠近的兵士便如此受到了鼓舞。

§4.14.8

Dareus in laevo cornu erat magno suorum agmine, delectis equitum peditumque, stipatus contempseratque paucitatem hostis vanam aciem esse extentis cornibus ratus.

大流士身处左翼,由己方的庞大队列簇拥,皆是精选的骑兵与步兵;他以为敌阵因展开两翼而显得虚浮单薄,因而蔑视敌军兵力之少。

§4.14.9

​Ceterum, sicut curru eminebat, dextra laevaque ad circumstantia agmina oculos manusque circumferens: Terrarum, inquit, quas Oceanus hinc adluit, illinc claudit Hellespontus, paulo ante dominis iam non de gloria, sed de salute et, quod saluti praeponitis, libertate pugnandum est:2 ​hic dies imperium, quo nulla amplius vidit aetas, aut constituet aut finiet. Apud Granicum minima virium parte cum hoste certavimus, in Cilicia victos Syria poterat excipere, magna munimenta regni Tigris atque Euphrates erant.

然而,他就这样在战车上昂然卓立,他向左右环绕的部阵转动目光并挥动双手说道: “此前不久尚为这片大洋自此拍击、赫勒斯滂自彼封闭之土地的主宰者的我们,如今已不再是为荣耀而战,而是为了生存,以及你们看得高于生存的自由而战: 这一天,要么将确立、要么将终结这个任何时代都不曾见过比它更庞大的帝国。在格拉尼库斯,我们仅以兵力极微小的一部分与敌争锋;在基利基亚战败后,叙利亚尚能接纳我们;底格里斯河与幼发拉底河曾是王国的雄厚屏障。

§4.14.11

​Ventum est eo, unde pulsis ne fugae quidem locus est. Omnia tam diutino bello exhausta post tergum sunt: non incolas suos urbes, non cultores habent terrae. Coniuges quoque et liberi sequuntur hanc aciem, parata hostibus praeda, nisi pro carissimis pignoribus corpora opponimus.

如今我们已来到了这样一处地方:一旦败退,便连逃亡之所都不复存在。由于如此旷日持久的战争,我们背后的一切都已耗竭:城邑中没有居民,田野里没有耕者。妻子与儿女亦随军同行,若非我们以身躯挺立在这些最挚爱的至亲之前,他们就将成为敌人现成的猎物。

§4.14.12

​Quod mearum fuit partium, exercitum, quem paene inmensa planities vix caperet, conparavi: equos, arma distribui, commeatus ne tantae multitudini deessent, providi, locum, in quo acies explicari posset, elegi.

凡属我职责所在之事,我已备齐了这片近乎无垠的平原都难以容纳的大军:我分发了战马与兵甲,确保如此庞大的人数不乏粮饷,并选定了能够展开阵列的战场。

§4.14.13

​Cetera in vestra potestate sunt: audete modo vincere famamque, infirmissimum adversus fortes viros telum, contemnite. Temeritas est, quam adhuc pro virtute timuistis: quae ubi primum impetum effudit, velut quaedam animalia emisso aculeo, torpet.

其余一切全在你们的掌握之中:只要你们敢于夺取胜利,鄙弃虚妄的名声——那对勇士而言是最虚弱无力的武器。你们迄今误当作英勇而畏惧的,不过是盲动的蛮勇;它一旦倾泻了最初的冲击力,就会像某些射出毒刺的动物一样,变得僵木无力。”

语法注2 条
  1. 4.14.1Emensis tot terras in spem victoriae, de qua dimicandum foret, hoc unum superesse discrimen.

    分词 emensis 是异态动词 emetior 的完成时分词与格复数形式,修饰语境中省略的马其顿将士(iis 或 militibus),在句中作表关涉的与格(dative of reference)。在间接引语中,不定式 superesse 的宾格主语为 hoc unum discrimen,整句意为“对于已跋涉如此多土地的人而言,仅剩下这最后一道难关”。

  2. 4.14.9Terrarum, inquit, quas Oceanus hinc adluit, illinc claudit Hellespontus, paulo ante dominis iam non de gloria, sed de salute et, quod saluti praeponitis, libertate pugnandum est

    句首的属格 Terrarum 隔着关系代词从句 quas Oceanus... claudit Hellespontus,修饰后面的 paulo ante dominis(不久前的统治者们),属于宾格性属格(objective genitive)。dominis 本身在非人称动形词结构 pugnandum est 中充当施事与格(dative of agent),形成一个跨度较大的倒装隔置结构(hyperbaton)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:4.14.1-4.14.13