- 底本
- Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:4.13.21-4.13.38
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
天明之际,亚历山大被帕耳墨尼翁唤醒,解释了因大流士准备正面对决自己反而心绪安定的缘由,随后精心布列战阵并下达应对镰刀战车的指令,并获悉了敌军布设铁蒺藜的情报。
Multa lux, inquit, est: instructam aciem hostis admovit, tuus miles adhuc inermis expectat imperium. Ubi est vigor ille animi tui? nempe excitare vigiles soles.
帕耳墨尼翁说: “天色大明, 敌人已整队进逼,而您的将士依然赤身无甲等待命令。您昔日心中的那份昂扬斗志如今何在?往日分明都是您亲自去唤醒守夜之人的。”
Ad haec Alexander: Credisne me prius somnum capere potuisse, quam exonerarem animum sollicitudine, quae quietem morabatur? signumque pugnae tuba dari iussit.
亚历山大对此答道: “难道你以为,在卸下心中妨碍安歇的重重焦虑之前,我能够入睡吗?” 随即下令以号角吹响战斗信号。
Et cum in eadem admiratione Parmenio perseveraret, quod solutum se curis somnum cepisse dixisset: Minime, inquit, mirum est: ego enim, cum Dareus terram ureret, vicos excinderet, alimenta corrumperet, potens mei non eram:1
帕耳墨尼翁因国王说自己是在释去忧虑后才入睡而依旧惊诧不已,国王便说: “这绝无 可怪之处:因为此前当大流士焚毁大地、夷平村落、断绝粮饷之时,我尚不能自持; 然而如今,当他准备以正规战线决战时,我何惧之有?
nunc vero quid metuam, cum acie decernere paret? Hercule, votum meum inplevit. Sed huius consilii postea quoque ratio reddetur: vos ite ad copias, quibus quisque praeest, ego iam adero et, quid fieri velim, exponam.
凭赫拉克勒斯起誓,他遂了我的心愿!不过此策之由后亦可详加说明;你们且去各自统辖的部队,我随后就到,并向你们申明当行之事。”
Raro admodum, admonitu magis amicorum quam metu discriminis adeundi, thorace uti solebat: tunc utique munimento corporis sumpto processit ad milites. Haud alias tam alacrem viderant regem et ex vultu eius interrito certam spem victoriae augurabantur.
他极少穿戴胸甲,多是出于友人的规劝而非畏惧面对凶险;但此时他无论如何还是穿上了贴身护甲,走向士兵。众人从未见过国王如此意气风发,从他无畏的面容中预感到胜利的笃定希望。
Atque ille proruto vallo exire copias iubet aciemque disponit. In dextro cornu locati sunt equites, quos agema appellabant: praeerat his Clitus, cui iunxit Philotae turmas, ceterosque praefectos equitum lateri eius adplicuit.
于是他下令掘毁壁垒挥军出营,并排布战阵。右翼配置了被称为“近卫骑兵团”的骑手;统领他们的是克利图斯,国王又将菲罗塔斯的骑兵中队归并于他,并将其余骑兵长官布署于其侧翼。
Ultima Meleagri ala stabat, quam phalanx sequebatur. Post phalangem Argyraspides erant: his Nicanor, Parmenionis filius, praeerat.
最末端立着梅列阿格罗斯的骑兵队,方阵步兵紧随其后。方阵之后是银盾兵;由帕耳墨尼翁之子尼卡诺尔统领。
In subsidiis cum manu sua Coenos, post eum Orestae Lyncestaeque sunt positi, post illos Polypercon, mox peregrini milites. Huius agminis princeps Amyntas aberat: Philippus Balacri eos regebat in societatem nuper adscitus.
科伊诺斯率其本部驻于预备队,其后配置了奥雷斯泰人与林克斯泰人,其后为波利佩尔孔,再后为外籍雇佣军。该军阵之主将阿敏塔斯缺席;由巴拉克罗斯之子腓力统率,他是不久前才加入同盟的。
Haec dextri cornus facies erat. In laevo Craterus Peloponnesium equites habebat Achaeorum et Locrensium et Malieon turmis sibi adiunctis. Hos Thessali equites claudebant Philippo duce. Peditum acies equitatu tegebatur. Frons laevi cornus haec erat.
此乃右翼之布势。在左翼,克拉特罗斯统领伯罗奔尼撒骑兵,阿开亚人、洛克里斯人与马利斯人的骑兵中队与他会合。腓力统率的色萨利骑兵殿后封底。步兵战线受骑兵掩护。此即左翼前沿。
Sed ne circumiri posset a multitudine, ultimum agmen valida manu cinxerat. Cornua quoque subsidiis firmavit non recta fronte, sed a latere positis, ut, si hostis circumvenire aciem temptasset, parata pugnae forent.
然而为防被庞大的敌军包围,他以重兵巩固了最后方的后卫线。两翼亦通过配置在侧面而非正面的预备队加以坚固,以便在敌人企图合围战阵时能随时迎战。
Hic Agriani erant, quibus Attalus praeerat, adiunctis sagittariis Cretensibus. Ultimos ordines avertit a fronte, ut totam aciem orbe muniret. Illyrii hic erant adiuncto milite mercede conducto, Thracas quoque simul obiecerat leviter armatos.
此处配置了阿塔罗斯统率的阿格里安人,并附有克里特弓箭手。他将最末几排兵士背向正面布置,使全军以环形阵势得以自守。此处还有伊利里亚人及归并的雇佣兵,他同时亦配置了轻装的色雷斯人。
Adeoque aciem versabilem posuit, ut, qui ultimi stabant, ne circumirentur, verti tamen et in frontem circumagi possent.2 Itaque non prima quam latera, non latera munitiora fuere quam terga.
他将阵形布置得如此灵动善变,以至于站在最后方防备包围的士兵亦能转身并回旋面向正前方。因此,侧翼之坚固不亚于前沿,后方之防御亦不逊于侧翼。
His ita ordinatis praecipit, ut, si falcatos currus cum fremitu barbari emitterent, ipsi laxatis ordinibus impetum incurrentium silentio exciperent, haud dubius sine noxa transcursuros, si nemo se opponeret: sin autem sine fremitu inmisissent, eos ipsi clamore terrerent pavidosque equos telis utrimque suffoderent.
完成上述部署后,他指示道:蛮族若伴随喧嚣放出铁镰战车,士兵应自行散开队形,在寂静中迎接来袭的冲击,毫无疑问,若无人阻挡,战车必将安然穿过阵列;但敌军若不发喧嚣而将其放出,将士则当以呐喊震慑之,并从两侧以标枪刺杀受惊的战马。
Qui cornibus praeerant, extendere ea iussi ita, ut nec circumvenirentur, si artius starent, nec tamen ultimam aciem exinanirent.3
统领两翼的将领奉命展开侧翼,其尺度应以既不因过于密集而遭包围,亦不致使后方阵线兵力空虚为准。
Inpedimenta cum captivis, inter quos mater liberique Darei custodiebantur, haud procul acie in edito colle constituit modico praesidio relicto. Laevum cornu, sicut alias, Parmenioni tuendum datum, ipse in dextro stabat.
他将辎重及俘虏(其中包括受到严密看管的大流士之母与其子女)安置在离战阵不远的高丘上,仅留少数卫队守卫。左翼如往常一样交由帕耳墨尼翁防守,国王自己则立于右翼。
Nondum ad iactum teli perventum erat, cum Bion quidam transfuga, quanto maximo cursu poterat, ad regem pervenit nuntians, murices ferreos in terram diffudisse Dareum, qua hostem equites emissurum esse credebat, notatumque certo signo locum, ut fraus evitari a suis posset.
尚未进至标枪射程之内时,一名叫比翁的逃兵以全速疾驰至国王面前,报告说大流士已在其认定敌军将派出骑兵的地段散布了铁蒺藜,并以特殊标记指明了位置,以便己方能避开陷阱。
Adservari transfuga iusso duces convocat expositoque, quod nuntiatum erat, monet, ut regionem monstratam declinent equitemque periculum edoceant.
下令将逃兵收押后,国王召集诸将说明通报之情,告诫他们避开所示区域,并将此险情告知骑兵。
Ceterum hortantem exercitus exaudire non poterat usum aurium intercipiente fremitu duorum agminum, sed in conspectu omnium duces et proximum quemque interequitans adloquebatur:
然而,两军嘈杂喧嚣阻绝了听觉,全军无法听清国王的激励;但众目睽睽之下,国王策马于将领与临近将士之间,向他们高声呼告:
- 4.13.23potens mei non eram
成语 potens sui esse 意为“自制、能够克制自身、保持清醒镇定”。此处指在大流士实行焦土政策期间,亚历山大因急躁而难以自我克制和冷静。
- 4.13.32ut, qui ultimi stabant, ne circumirentur, verti tamen et in frontem circumagi possent
该结果从属句的核心结构为 ut ... [ei] verti tamen et in frontem circumagi possent(以至于他们仍能转身并向正面回旋)。包含先行词的关系分句 qui ultimi stabant(作主语)与表示目的的分句 ne circumirentur 嵌套于其间,随后由 tamen 衔接至核心谓语 possent。
- 4.13.34extendere ea iussi ita, ut nec circumvenirentur, si artius starent, nec tamen ultimam aciem exinanirent
在由 ut ... nec circumvenirentur ... nec tamen ... exinanirent 构成的结果从句中,首个并列分句内插入了条件从句 si artius starent(若站得过于紧密)。它表达了在避免两种极端危险(阵形过密导致被包围与过度分散导致阵线薄弱)之间取得平衡的指令。
