- 底本
- Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:4.14.14-4.14.26
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
大流士指出平原地形暴露出敌军兵力单薄,并呼吁波斯全军为了拯救被俘王室和保卫帝国而决死奋战。
Hi vero campi deprehendere1 paucitatem, quam Ciliciae montes absconderant. Videtis ordines raros, cornua extenta, mediam aciem exhaustam: nam Ultimi, quos locavit aversos, terga iam praebent. Obteri, mehercule, equorum ungulis possunt, etiam si nihil praeter falcatos currus emisero.
事实上,这片平原已暴露出基利基亚诸山此前所隐蔽的敌军微弱兵力。你们看那稀疏的行列、拉长的两翼、空虚的中军:因为被他背向布置的最后一排士兵,此刻已经亮出了后背。凭赫拉克勒斯起誓,即便我只派出带有刀刃的战车,他们也足以被马蹄践踏殆尽。
Et bello vicerimus, si vicimus proelio.2 Nam ne illis quidem ad fugam locus est: hinc Euphrates, illinc Tigris prohibet inclusos.
而且,只要我们赢下这场战役,我们便赢得了整场战争。因为他们甚至连逃跑的退路都没有:此方有幼发拉底河,彼方有底格里斯河,阻挡着被围困的他们。
Et, quae antea pro illis erant, in contrarium versa sunt. Nostrum mobile et expeditum agmen est, illud praeda grave. Inplicatos ergo spoliis nostris trucidabimus, eademque res et causa erit victoriae et fructus.
况且,先前有利于他们的一切,如今都走向了反面。我们的军队机动轻便,他们的军队却为掳获物所累。因此,当他们纠缠于我们的战利品时,我们将屠戮他们,而这同一件事既将成为胜利的原因,也将成为胜利的果实。
Quodsi quem e vobis nomen gentis movet, cogitet Macedonum illic arma esse, non corpora. Multum enim sanguinem invicem hausimus, et semper gravior in paucitate iactura est.
倘若你们当中有人被其民族的名头所触动,就请他想一想:对面的只是马其顿人的武器,而非他们的躯体。因为我们彼此间都流尽了许多鲜血,而在兵力稀少的一方,伤亡向来是更为沉重的。
Nam Alexander, quantuscumque ignavis et timidis videri potest, unum animal est et, si quid mihi creditis, temerarium et vaecors, adhuc nostro pavore quam sua virtute felicius.
至于亚历山大,无论在怯懦者和畏缩者眼中他显得多么伟大,他也只是单枪匹马的一个生灵;如果你们多少还信任我,他不过是个鲁莽而疯癫的家伙,迄今为止他的顺遂更多是由于我们的惊恐,而非凭借他自身的勇力。
Nihil autem potest esse diuturnum, cui non subest ratio. Licet felicitas adspirare videatur, tamen ad ultimum temeritati non sufficit. Praeterea breves et mutabiles vices rerum sunt, et fortuna numquam simpliciter indulget.
凡没有理性作为根基的事物,绝不可能长久。即便好运看似向他垂青,最终也不足以支撑他的盲动。此外,人世变迁短促而反覆,命运从未毫无保留地放纵于人。
Forsitan ita dii fata ordinaverint, ut Persarum imperium, quod secundo cursu per CCXXX annos ad summum fastigium evexerant, magno motu concuterent magis quam adfligerent admonerentque nos fragilitatis humanae, cuius nimia in prosperis rebus oblivio est.
或许诸神正是如此安排了命运,使得在两百三十年顺遂进程中被他们推举至至高顶点的波斯帝国,遭到巨大的震荡而非彻底毁灭,以此提醒我们认识人世的脆弱——而在顺境之中,人往往对此遗忘得太过彻底。
Modo Graecis ultro bellum inferebamus: nunc in sedibus nostris propulsamus inlatum. Iactamur invicem varietate fortunae. Videlicet imperium, quia mutuo adfectamus, una gens non capit.
不久前我们尚且主动向希腊人兴师动众,如今却在我们自己的家园抵抗敌人的进犯。我们被命运的无常轮番抛掷。显然,正因为我们双方都图谋霸权,单一民族是无法尽数容纳它的。
Ceterum, etiam si spes non subesset, necessitas tamen stimulare deberet. Ad extrema perventum est. Matrem meam, duas filias, Ochum in spem huius imperii genitum, principes, illam subolem regiae stirpis, duces vestros reorum instar vinctos habet: nisi quid in vobis spei est, ego maiore mei parte captivus sum. Eripite viscera mea ex vinculis, restituite mihi pignora, pro quibus ipsi mori non recusatis, parentem, liberos: nam coniugem in illo carcere amisi.
此外,即便希望渺茫,逼人的紧迫感也当激励你们。我们已走到了最后关头。我的母亲、两个女儿、为承继这一帝国希望而生的奥库斯、众位王子、那王室血脉的后裔、你们的领袖们,都被他如罪犯般捆绑囚禁:除非在你们身上还有希望,否则我自己大部分的生命皆已沦为阶下囚。请将我的骨肉从桎梏中夺回,请将那即便让你们自己去死你们也不会拒绝的至亲——我的母亲与孩子——归还于我;因为我的妻子已经在那个监牢中死去了。
Credite nunc omnes hos tendere ad vos manus, inplorare patrios deos, opem vestram, misericordiam, fidem exposcere, ut compedibus, ut Servitute, ut precario victu ipsos liberetis. An creditis aequo animo iis servire, quorum reges esse fastidiunt?
请相信,他们所有人此刻正向你们伸出双手,祈求祖先的神明,乞求你们的援助、怜悯与忠诚,盼望你们将他们从镣铐、奴役和朝不保夕的生活中解救出来。难道你们相信,他们会心甘情愿地服侍那些他们不屑于做其君王的人吗?
Video admoveri hostium aciem: sed, quo propius discrimen accedo, hoc minus iis, quae dixi, possum esse contentus. Per ego vos deos patrios3 aeternumque ignem, qui praefertur altaribus, fulgoremque solis intra fines regni mei orientis, per aeternam memoriam Cyri, qui ademptum Medis Lydisque imperium primus in Persidem intulit, vindicate ab ultimo dedecore nomen gentemque Persarum.
我看见敌军阵线正在逼近;然而,我越是接近危急时刻,就越难满足于自己刚才所讲的话。我以祖先的神明、在祭坛前迎奉的永恒圣火、在我王国疆域内升起的太阳光辉、以及那首先从米底人和吕底亚人手中夺取帝国并将其带入波斯的居鲁士的永恒英名恳求你们:将波斯的名号与民族从极度的耻辱中拯救出来。
Ite alacres et spiritus pleni, ut, quam gloriam accepistis a maioribus vestris, posteris relinquatis. In dextris vestris iam libertatem, opem, spem futuri temporis geritis. Effugit mortem, quisquis contempserit: timidissimum quemque consequitur.
奋勇向前吧,满怀豪气,以便将你们从祖先那里继承的荣耀留给后人。在你们的右手中,如今正掌握着自由、力量和未来的希望。凡轻蔑死亡者,皆能逃脱死亡;而死亡只会紧追最懦弱的人。
Ipse non patrio more solum, sed etiam, ut conspici possim, curru vehor nec recuso, quo minus imitemini me,4 sive fortitudinis exemplum sive ignaviae fuero.
我自己不仅依照祖制,而且为了能让众人瞻仰而乘车前行;无论我将成为勇敢还是怯懦的榜样,我都绝不拒绝你们以我为楷模。”
- 4.14.14deprehendere
为直陈式现在完成时第三人称复数的简缩形式(相当于 deprehenderunt),而非不定式。主语为 Hi vero campi,表示平原已经暴露出敌军人数微薄这一既成事实。
- 4.14.15bello vicerimus, si vicimus proelio
主句使用直陈式将来完成时第一人称复数 vicerimus,条件从句使用直陈式完成时 vicimus(作生动的将来指代)。该句式强调一旦在单场战役(proelium)中获胜,整场战争(bellum)便已大局底定。
- 4.14.24Per ego vos deos patrios
此为庄严誓言与恳求句式中典型的分离倒装(hyperbaton)。介词 per 与其宾格补足语(deos patrios 等)之间插入了全句主语代词 ego 和受恳求对象 vos(相当于 per deos patrios vos oro / vindicate)。
- 4.14.26nec recuso, quo minus imitemini me
由否定拒绝动词(nec recuso)引导的 quo minus 句式,后接虚拟式现在时 imitemini,意为“我亦不拒绝你们效仿我”。
