- 底本
- Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:4.13.1-4.13.20
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
亚历山大回绝了帕耳墨尼翁发动夜袭的建言,决心在白昼堂堂正正迎战,两军均在极度戒备与恐惧中度过夜晚;国王通宵忧虑战策后陷入沉睡,翌晨方被帕耳墨尼翁唤醒备战。
Tum vero universa futuri discriminis facies in oculis erat: armis insignibus equi virique splendebant, et omnia intentiore cura praeparari apud hostem sollicitudo praetorum agmina sua interequitantium ostendebat, ac pleraque inania, sicut fremitus hominum, equorum hinnitus, armorum internitentium fulgor, sollicitam expectatione mentem turbaverant.
彼时,决战即将来临的全部景象确实已呈现在眼前:人马皆因华丽的甲胄而光芒闪耀,将领们在各自的阵列间策马巡视时的紧张神情,表明敌方正以更为严密的戒备进行准备,而诸如人声的喧嚣、战马的嘶鸣、武器闪烁的光芒等大多数虚妄的景象,也搅乱了因焦急等待而紧绷的心绪。
Igitur sive dubius animi sive, ut suos experiretur, consilium adhibet, quid optimum factu esset, exquirens.
因此,国王不知是因为心中游移不定,还是为了试探部属,召集了军事会议,征询何为最善之策。
Parmenio, peritissimus inter duces artium belli, furto, non proelio opus esse1 censebat. Intempesta nocte opprimi posse hostes: discordis moribus, linguis, ad hoc somno et inproviso periculo territos quando in nocturna trepidatione coituros?2
在诸将中最精通兵法的帕耳墨尼翁认为,所需的是奇袭而非正面对决。他主张可以在深夜压制敌军:敌方风俗、语言各异,加之因沉睡和突发危险而惊恐失措,在夜间的混乱中何时才能集结成军?
At interdiu primum terribiles occursuras facies Scytharum Bactrianorumque: hirta illis ora et intonsas comas esse, praeterea eximiam vastorum magnitudinem corporum. Vanis et inanibus militem magis quam iustis formidinis causis moveri.
反之,若在白昼,首先映入眼帘的将是斯基泰人和巴克特里亚人可怕的面容:他们面容粗粝,须发蓬乱,更有那魁梧身躯的惊人庞大。士兵受虚妄无益之事的影响,往往甚于正当的恐惧根源。
Deinde tantam multitudinem circumfundi paucioribus posse, cum non in Ciliciae angustiis et inviis callibus, sed in aperta et lata planitie dimicarent.
其次,这般庞大的敌众能够包围数量较少的我军,因为他们作战的地方并非基利家的狭道险径,而是在开阔坦荡的平原之上。
Omnes ferme Parmenioni adsentiebantur: Polypercon haud dubie in eo consilio positam victoriam arbitrabatur.
几乎所有人都赞同帕耳墨尼翁的意见;波利佩尔孔更是确信胜利完全系于这一计策。
Quem intuens rex — namque Parmenionem nuper acrius, quam vellet, increpitum rursus castigare non sustinebat —: Latrunculorum, inquit, et furum ista sollertia est, quam praecipitis mihi: quippe illorum votum unicum est fallere.
国王注视着他——因为他刚才斥责帕耳墨尼翁比本意更为严厉,不忍再次加以训斥——说道: “你们向我建议的这种狡黠, 实属盗匪 和小偷之流;因为他们的唯一心愿便是欺诈。
Meae vero gloriae semper aut absentiam Darei aut angustias locorum aut furtum noctis obstare non patiar. Palam luce adgredi certum est: malo me meae fortunae paeniteat, quam victoriae pudeat.3
我绝不容许大流士的缺席、地形的狭窄或黑夜的偷袭总是阻碍我的荣耀。我决意在白昼堂堂正正地进攻:我宁可为自己的命运感到痛惜,也不愿为自己的胜利感到羞耻。
Ad haec illud quoque accedit: vigilias agere barbaros et in armis stare, ut ne decipi quidem possint, conpertum habeo.4 Itaque ad proelium vos parate. Sic incitatos ad corpora curanda dimisit.
此外还有一点:据我确知,蛮族正设立岗哨并全副武装戒备,甚至根本无法被突袭所蒙骗。因此,你们当整军备战。” 如此激励众人之后,他便解散部属,命他们休整身体。
Dareus id, quod Parmenio suaserat, hostem facturum esse coniectans frenatos equos stare magnamque exercitus partem in armis esse ac vigilias intentiore cura servari iusserat: ergo ignibus tota eius castra fulgebant.
大流士料想敌军必将采取帕耳墨尼翁所建议的行动,已下令给战马套上缰绳保持待命,全军大部全副武装,并以更为严密的戒备值守岗哨;因此,他的整座营垒烈火通明。
Ipse cum ducibus propinquisque agmina in armis stantium circumibat, Solem et Mithrem sacrumque et aeternum invocans ignem, ut illis dignam vetere gloria maiorumque monumentis fortitudinem inspirarent.
他本人与将领及亲族巡视全副武装列队的各部,祈求太阳、密特拉以及神圣永恒之火,赋予士兵们无愧于昔日荣耀和先祖勋业的英勇。
Et profecto, si qua divinae opis auguria humana mente concipi possent, deos stare secum. Illos nuper Macedonum animis subitam incussisse formidinem, adhuc lymphatos ferri agique arma iacientes, expetere praesides Persarum imperii debitas e vaecordibus poenas.
他宣称,若人心中能感应到任何神助的征兆,那么神明必定站在自己这一方。神明刚才将骤起的恐慌注入马其顿人的心头,如今他们仍如发狂般丢弃武器四处奔逃,波斯帝国的守护神正向这群丧失理智之徒索取应有的惩罚。
Nec ipsum ducem saniorem esse: quippe ritu ferarum praedam modo, quam expeteret, intuentem in perniciem, quae ante praedam posita esset, incurrere. Similis apud Macedones quoque sollicitudo erat, noctemque velut in eam certamine edicto metu egerunt.
敌军主帅本人也并不更为清醒:他如同野兽一般,只盯着想要猎取的猎物,却冲向了设在猎物前方的灭顶之灾。马其顿军中同样弥漫着类似的焦虑,他们怀着恐惧度过夜晚,仿佛早已宣布将在当夜决战一般。
Alexander non alias magis territus ad vota et preces Aristandrum vocari iubet. Ille in candida veste verbenas manu praeferens capite velato praeibat preces regi Iovem Minervamque Victoriam propitianti.
从未如此恐惧过的亚历山大下令召来阿里斯坦德罗斯进行祈愿与祷告。阿里斯坦德罗斯身着白衣,手持神圣马鞭草,头蒙面纱,为祈求朱庇特与维多利亚弥涅耳瓦庇佑的国王领诵祷词。
Tunc quidem sacrificio rite perpetrato reliquum noctis adquieturus in tabernaculum rediit. Sed nec somnum capere nec quietem pati poterat: modo e iugo montis aciem in dextrum Persarum cornu demittere agitabat, modo recta fronte concurrere hosti, interdum haesitare, an potius in laevum detorqueret agmen.
待祭礼依规完成之后,国王返回营帐准备在余下的夜色中安歇。然而他既无法入眠,也无法保持平静:他时而盘算从山梁上挥军直扑波斯军的右翼,时而计划从正面迎击敌人,时而又犹豫是否应当将部队折向敌军的左翼。
Tandem gravatum animi anxietate corpus altior somnus oppressit. Iamque luce orta duces ad accipienda imperia convenerant insolito circa praetorium silentio attoniti:
最终,被内心的焦虑所压垮的躯体陷入了沉睡。次日天明,将领们已聚集在统帅营帐周围等待接受指令,却为营帐周围反常的寂静感到惊愕:
quippe alias accersere ipsos et interdum morantes castigare adsueverat, tunc ne ultimo quidem rerum discrimine excitatum esse mirabantur et non somno quiescere, sed pavore marcere credebant.
因为往常国王总是亲自召集他们,有时还会训斥迟到者,而此时他们诧异于哪怕面对终极决战国王竟未醒来,甚至以为他并非是在安睡,而是被恐惧击垮。
Non tamen quisquam ex custodibus corporis intrare tabernaculum audebat. Et iam tempus instabat, nec miles iniussu ducis aut arma capere poterat aut in ordines ire.
然而卫兵中无一人敢擅入营帐。此时时刻已迫近,士兵若无统帅的命令既不能执戈,也不能列队。
Diu Parmenio cunctatus, cibum ut caperent, ipse pronuntiat. Iamque exire necesse erat: tunc demum intrat tabernaculum saepiusque nomine conpellatum, cum voce non posset,5 tactu excitavit.
帕耳墨尼翁犹豫良久,亲自宣布让士兵进餐。此时已不得不出动:帕耳墨尼翁这才步入营帐,接连呼唤国王的名字,见声音无法唤醒,便用手推醒了他。
- 4.13.4furto, non proelio opus esse
由 censebat 引领的间接引语,采用了非人称句式 opus est 搭配夺格 furto 与 proelio。此处 furtum 并非一般的“偷盗”,而是军事语境下的“夜袭、奇袭、谋略”,与正规交战 proelium 相对。
- 4.13.4discordis moribus, linguis, ad hoc somno et inproviso periculo territos quando in nocturna trepidatione coituros?
间接引语中的修辞性疑问句,采用“宾语主词+不定式”结构(主语为宾格 territos,谓语为将来不定式 coituros [esse])。discordis 为宾格复数形式(-is 相当于 -es),修饰 territos;moribus 与 linguis 为关系夺格。该疑问句在语义上等同于强烈的否定陈述(“他们决不可能集结”)。
- 4.13.9malo me meae fortunae paeniteat, quam victoriae pudeat
非人称动词 paenitet 与 pudet 的典型结构,支配感受者的宾格(me)及产生该情绪的原因属格(meae fortunae 与 victoriae)。两个虚拟式从句依附于 malo(省略了从属连词 ut),构成鲜明对照:“我宁愿为我的命运感到遗憾,也不愿为我的胜利蒙羞”。
- 4.13.10conpertum habeo
动词 habeo 与完成被动分词 conpertum 构成的迂说法,是后世罗曼语族复合过去时(如法语 avoir / 西班牙语 haber + 过去分词)的雏形。它强调业已查明的事实并在当前作为确知状态予以保持(“我确知/握有确凿信息”)。
- 4.13.20cum voce non posset
在 cum 从句中省略了不定式动词 excitare,该词可由句末的主动词 excitavit 补足。结合前文的 saepius nomine conpellatum,意思是“既然用声音无法(唤醒他)”。
