- 底本
- Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:3.3.1-3.3.28
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
大流士尽管做了一个凶吉难辨的梦,却因听信吉利的占卜而下令向幼发拉底河进发;文本极尽铺陈波斯军队奢华至极的行军序列,并将其与务实严整的马其顿战线相对照,预示狭窄地形将抵消其数量优势。
Thymondas erat, Mentoris filius, inpiger iuvenis: cui praeceptum est a rege, ut omnes peregrinos milites, in quis plurimum habebat spei, a Pharnabazo acciperet, opera eorum usurus in bello. Ipsi Pharnabazo tradit imperium, quod antea Memnoni dederat.
当时有门托尔之子蒂蒙达斯,是一位精明强干的青年:国王命令他自法尔纳巴佐斯处接收所有的外籍士兵——国王对这些士兵寄予了最大的希望——以便在战事中利用他们的效力。国王将此前授予门农的统帅权交给了法尔纳巴佐斯本人。
Anxium deinde instantibus curis agitabant etiam per somnum species imminentium rerum, sive illas aegritudo, sive divinatio animi praesagientis accersiit.
随后,在迫在眉睫的忧虑重压之下,即便在睡眠之中,逼近之事的幻象也困扰着心神不安的大流士,不知是内心的痛苦,抑或是能预知未来的心灵的占卜力量招来了这些幻象。
Castra Alexandri magno ignis fulgore conlucere ei visa sunt et paulo post Alexander adduci ad ipsum in eo vestis habitu, quo ipse factus rex fuisset,1 equo deinde per Babylona vectus subito cum ipso equo oculis esse subductus.
亚历山大的营地在他看来闪烁着巨大的火光,不久之后,亚历山大似乎身着大流士当年登基为王时所穿的那种服饰被引到他面前,随后骑马穿过巴比伦,突然连同马匹一起从视线中消失。
Ad haec vates varia interpretatione curam distrinxerant: alii laetum id regi somnium esse dicebant, quod castra hostium arsissent, quod Alexandrum deposita regia veste in Persico et vulgari habitu perductum ad se vidisset, quidam non:
对于这些征兆,占卜官们以各异的解释分散了国王的忧思:一些人说这对国王是个吉兆,因为敌军营地被焚毁,且他看见亚历山大脱去王者之服、穿着波斯平民装束被带到自己面前;但另一些人则不以为然:
augurabantur quippe inlustria Macedonum castra visa fulgorem Alexandro portendere: cui vel regnum Asiae occupare fatum esse, haud ambigue doceri,2 quoniam in eodem habitu Dareus fuisset, cum appellatus est rex.
因为他们预言,闪耀光芒的马其顿营地预示着亚历山大的辉煌;而他夺取亚细亚王位乃是命中注定,这一点已被毫无歧义地显明,因为大流士被称为国王时正是身穿同样的服饰。
Vetera quoque omina, ut fere, sollicitudo revocaverat: recensebant enim Dareum in principio imperii vaginam acinacis Persicam iussisse mutari in eam formam, qua Graeci uterentur, protinusque Chaldaeos interpretatos, imperium Persarum ad eos transiturum, quorum arma esset imitatus.
正如常有的情形那样,焦虑也唤醒了古老的凶兆:人们忆起大流士在统治之初曾下令将波斯式短剑的鞘改为希腊人所使用的形状,而迦勒底人随即解释道,波斯帝国的王权将转移到那些被他模仿武器的人手中。
Ceterum ipse et vatum responso, quod edebatur in vulgus, et specie, quae per somnum oblata erat, admodum laetus castra ad Euphraten moveri iubet.
然而大流士本人因占卜官向民众发布的批答以及梦中所见的景象而大为欣悦,下令将营地迁往幼发拉底河。
Patrio more Persarum traditum est orto sole demum procedere. Die iam inlustri signum e tabernaculo regis bucina dabatur: super tabernaculum, unde ab omnibus conspici posset, imago solis crystallo inclusa fulgebat.
按波斯人的祖制,传统上只有日出之后方才开拔。当天色已大亮时,国王的营帐吹响军号发出信号:在营帐上方众人皆能望见之处,镶嵌在水晶中的太阳图象闪闪发光。
Ordo autem agminis erat talis. Ignis, quem ipsi sacrum et aeternum vocabant, argenteis altaribus praeferebatur. Magi proximi patrium carmen canebant.
行军的阵列次序如下。被他们自己称为神圣且永恒之火,由银制祭坛承载着在前引导。紧随其后的贤士们唱着祖传的赞歌。
Magos trecenti et sexaginta quinque iuvenes sequebantur puniceis amiculis velati, diebus totius anni pares numero: quippe Persis quoque in totidem dies discriptus est annus.
跟随在贤士之后的是三百六十五名身披绯红色斗篷的青年,其人数与一整年的日数相当;因为在波斯人那里,一年也被划分为相同的日数。
Currum deinde Iovi sacratum albentes vehebant equi: hos eximiae magnitudinis equus, quem Solis appellabant, sequebatur. Aureae virgae et albae vestes regentes equos adornabant.
随后是白马拉着献给朱庇特的战车;紧随其后的是一匹体型异常巨大的马,他们称之为太阳之马。驾驭马匹的人佩带着金杖并身着白衣。
Haud procul erant vehicula decem multo auro argentoque caelata.
相距不远处是十辆饰有大量金银浮雕的车辆。
Sequebatur haec equitatus duodecim gentium variis armis et moribus. Proximi ibant, quos Persae Inmortales vocant, ad decem milia. Cultus opulentiae barbarae non alios magis honestabat: illi aureos torques, illi vestem auro distinctam habebant manicatasque tunicas gemmis etiam adornatas.
跟随其后的是拥有不同武器和习俗的十二个部族的骑兵。紧挨着前行的是被波斯人称为不死军的队伍,约有一万人。蛮夷奢华的服饰没有比装点他们更为显著的了:他们佩戴金项圈,身穿金线绣花的衣裳,长袖短袍上甚至饰有宝石。
Exiguo intervallo, quos cognatos regis appellant, decem et quinque milia hominum. Haec vero turba muliebriter propemodum culta luxu magis quam decoris armis conspicua erat.
相隔不远是由一万五千人组成的被称为国王近亲的队伍。这群人装扮几乎近于妇人,因奢华而非因威武的武器而引人注目。
Doryphoroe vocabantur proximum his agmen, soliti vestem excipere regalem. Hi currum regis anteibant, quo ipse eminens vehebatur.
紧随其后的行列被称为持矛卫士,习惯于接取国王的衣袍。他们行进在国王的战车之前,国王本人高耸地乘坐在车上。
Utrumque currus latus deorum simulacra ex auro argentoque expressa decorabant: distinguebant internitentes gemmae iugum, ex quo eminebant duo aurea simulacra cubitalia avorum, alterum Nini, alterum Beli. Inter haec aquilam auream pennas extendenti similem3 sacraverant.
战车两侧饰有金银铸成的神像:其车轭上镶嵌着闪烁的宝石,上面耸立着两尊一肘高的先祖金像,一尊为尼努斯,另一尊为伯鲁斯。在二者之间,他们供奉着一只犹如展翅状的纯金鹰像。
Cultus regis inter omnia luxuria notabatur: purpureae tunicae medium album intextum erat, pallam auro distinctam aurei accipitres, velut rostris inter se concurrerent, adornabant, ex zona aurea muliebriter cinctus acinacem suspenderat, cui ex gemma vagina erat.
国王的装束在一切之中因其极度奢华而格外显眼:紫色短袍的中部织有白色条纹,缀有金饰的斗篷上饰有金鹰,宛如正用喙相互扑击;他如妇人般系着黄金腰带,腰悬一把宝石制鞘的短剑。
Cidarim Persae vocabant regium capitis insigne: hoc caerulea fascia albo distincta circumibat.
波斯人将象征王权的头饰称为西达里斯冠;一条饰有白点的蔚蓝色带子环绕其上。
Currum decem milia hastatorum sequebantur: hastas argento exornatas, spiculo aureo praefixas gestabant.
一万名长矛手跟随在战车之后:他们手持镀银且镶有金质矛尖的长矛。
Dextra laevaque regem ducenti ferme nobilissimi propinquorum comitabantur. Horum agmen claudebatur triginta milibus peditum, quos equi regis CCCC sequebantur.
约二百名出身最为高贵的近亲在左右护卫着国王。他们的行列由三万步兵殿后,其后跟随着国王的四百匹骏马。
Intervallo deinde unius stadii matrem Darei, Sisigambim, currus vehebat, et in alio erat coniunx. Turba feminarum reginas comitantium equis vectabatur.
随后相距一斯塔德的距离,一辆战车载着大流士的母亲西绪甘比斯,他的妻子则乘坐在另一辆车上。随侍王后们的妇女群乘马而行。
Quindecim deinde, quas armamaxas appellabant, sequebantur: in his erant liberi regis et, quae educabant eos, spadonumque grex, haud sane illis gentibus vilis.
随后是十五辆被称为阿尔玛玛克萨的车辆:车内载有国王的子女以及抚育他们的妇人,还有一群在此类民族中绝非低贱的宦官。
Tum regiae pelices trecentae et sexaginta vehebantur, et ipsae regali cultu ornatuque. Post quas pecuniam regis sexcenti muli et trecenti cameli vehebant praesidio sagittariorum prosequente.
随后是乘车前行的三百六十名王室姬妾,她们本身也穿着王家的华丽服饰。在她们身后,由六百头骡子和三百头骆驼运载着国王的财宝,并有一队弓箭手护卫随行。
Propinquorum amicorumque coniuges huic agmini proximae lixarumque et calonum greges vehebantur. Ultimi erant cum suis quisque ducibus, qui cogerent agmen, leviter armati.
近亲和友人的妻子们紧随此行列乘车前行,还有成群的随军商贩和苦力。殿后的则是轻装部队,各自在首领率领下负责收拢队伍。
Contra si quis aciem Macedonum intueretur, dispar facies erat equis virisque non auro, non discolori veste, sed ferro atque aere fulgentibus: agmen et stare paratum et sequi, nec turba nec sarcinis praegrave, intentum ad ducis non signum modo, sed etiam nutum.
相比之下,若有人观察马其顿人的战线,景象则大异其趣:战马与士卒不是闪烁着黄金与杂色衣物,而是闪烁着钢铁与青铜: 全军既随时准备立定,也随时准备推进,既不受乌合之众的拖累,也不受辎重之累,不仅全神贯注于统帅的号令,甚至留心其微小的示意。
Et castris locus et exercitui commeatus suppetebant. Ergo Alexandro in acie miles non defuit, Dareus, tantae multitudinis rex, loci, in quo pugnavit, angustiis redactus est ad paucitatem, quam in hoste contempserat.
营地有充足的空间,军队亦有充足的补给。因此,在战线上亚历山大并不缺少兵力;而拥有如此庞大人群的国王大流士,却因交战地形的狭窄,反倒沦入了他曾在敌人身上所轻蔑的寡弱境地。
- 3.3.3quo ipse factus rex fuisset
quo 的先行词是前面的 eo vestis habitu,夺格表示“以……的服装样式”。强意代词 ipse 并非指主句主语亚历山大,而是指大流士本人;虚拟式过去完成时 fuisset 体现了间接引语(转述梦中所见景象)中从属从句的虚拟式要求,意为“大流士本人当年登基为王时所穿的那种服饰”。
- 3.3.5haud ambigue doceri
延续前文 augurabantur quippe 的间接引语不定式短语。无人称被动语态不定式 doceri(“被毫无歧义地显明/指示”)以其前面的对格不定式从句 cui vel regnum Asiae occupare fatum esse(“他夺取亚细亚王位乃是命中注定”)作为真正的主语。
- 3.3.16pennas extendenti similem
现在分词与格 extendenti 在此处作名词性使用,受形容词 similem 支配(“宛如展翅者/类似展开双翼之物”)。古典拉丁语中 similis 既可接属格亦可接与格,此处用与格单数分词表示外貌相似的对象。
