- 底本
- Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:3.2.1-3.2.19
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
门农去世后,大流士决意亲自统军决战,并在巴比伦附近效仿薛西斯检阅了由各部族组成的庞大军容。当雅典流亡者格里德穆斯直言警告马其顿方阵的强大纪律、并建议招募希腊雇佣军时,大流士暴怒之下将其处决。
At Dareus nuntiata Memnonis morte haud secus, quam par erat, motus omissa omni alia spe statuit ipse decernere: quippe quae per duces suos acta erant, cuncta damnabat, ratus pluribus curam, omnibus afuisse fortunam.
与此同时,大流士获悉门农的死讯后,自然深感震动,遂放弃所有其他指望,决定亲自决战:因为他谴责部下将领们所采取的一切行动,认为多数人缺乏谨慎,所有人均缺乏运气。
Igitur castris ad Babylona positis, quo maiore animo capesserent bellum, universas vires in conspectum dedit et circumdato vallo, quod decem milium armatorum multitudinem caperet, Xerxis exemplo numerum copiarum iniit.
因此,他在巴比伦附近安营扎寨,为了让将士们以更大的斗志投身战争,他将全军展示于眼前,并修筑了一道可容纳一万名武装部队的围墙,仿照薛西斯的前例对兵员进行了检阅。
Orto sole ad noctem agmina, sicut discripta erant, intravere vallum. Inde emissa occupaverant Mesopotamiae campos, equitum peditumque propemodum innumerabilis turba, maiorem quam pro numero speciem ferens. Persarum erant centum milia, in quis eques XXX inplebat.
从日出直至入夜,各部队列按照预先分配的次序进入围圈。随后自彼处放出的军队占领了美索不达米亚的平原,这是一支骑兵与步兵几乎不可胜数的庞大队伍,展现出超越其真实数量的壮观气势。波斯人有十万之众,其中骑兵占三万人。
Medi decem milia equitum, quinquaginta peditum habebant.
米底人拥有一万骑兵和五万步兵。
Barcanorum equitum duo milia fuere, armati bipenibus levibusque scutis maxime cetrae speciem reddentibus, peditum decem milia equitum pari armatu sequebantur.
巴尔卡尼亚骑兵有两千人,配备双刃斧以及酷似小型圆盾的轻盾;一万名步兵跟随其后,装备与骑兵完全相同的武器。
Armenii quadraginta milia miserant peditum additis septem milibus equitum. Hyrcani egregiorum equitum, ut inter illas gentes, sex milia expleverant additis equitibus mille Tapuris.
亚美尼亚人派出了四万步兵,外加七千骑兵。希尔卡尼亚人编成了六千名骑兵——在这类部族中堪称精锐,外加一千名塔普里人骑兵。
Derbices quadraginta peditum milia armaverant: pluribus aere aut ferro praefixae hastae, quidam lignum igni duraverant. Hos quoque duo milia equitum ex eadem gente comitata sunt.
德尔比克人装备了四万步兵:多数人使用镶有青铜或铁制刃尖的长矛,部分人则用火烤硬木材制成武器。同族的二千骑兵也伴随左右。
A Caspio mari octo milium pedester exercitus venerat, ducenti equites. Cum iis erant ignobiles aliae gentes: duo milia peditum, equitum duplicem paraverant numerum.
自里海开来了一支八千人的步兵军队和二百名骑兵。与他们一同前来的还有其他无名部族:提供了两千步兵和两倍于此数量的骑兵。
His copiis triginta milia Graecorum mercede conducta egregiae iuventutis adiecta. Nam Bactrianos et Sogdianos et Indos ceterosque Rubri maris accolas, ignota etiam Persis gentium nomina, festinatio prohibebat acciri.
在这些军队之外,又补充了以佣金招募的三万名优秀希腊青年。因为过于仓促,无法召集巴克特里亚人、粟特人、印度人以及红海沿岸的其他居民,这些部族的名字甚至连波斯人都未曾听闻。
Nec quicquam illi minus quam multitudo militum defuit.1 Cuius tum universae aspectu admodum laetus purpuratis solita vanitate spem eius inflantibus conversus ad Charidemum, Atheniensem belli peritum et ob exilium infestum Alexandro — quippe Athenis iubente eo fuerat expulsus —, percontari coepit, satisne ei videretur instructus ad obterendum hostem.
确实,他最不缺少的便是士兵的数量。当时看到这全军的阵势,大流士大为欣喜,侍从们也以惯常的谄媚虚妄膨胀他的希望;此时他转向雅典人格里德穆斯——此人精通战事,因遭流放而痛恨亚历山大,因为正是奉亚历山大之命他被逐出雅典——开始探问,在对方看来,自己击溃敌人的准备是否已经足够充足。
At ille et suae sortis et regiae superbiae oblitus: Verum, inquit, et tu forsitan audire nolis et ego, nisi nunc dixero, alias nequiquam confitebor.
然而格里德穆斯忘却了自己的处境与君王的傲慢,说道: “也许您并不愿意听到实情,而我若此刻不说,日后即便吐露亦无济于事。
Hic tanti apparatus exercitus, haec tot gentium et totius Orientis excita sedibus suis moles finitimis potest esse terribilis: nitet purpura auroque, fulget armis et opulentia, quantam, qui oculis non subiecere, animis concipere non possunt.
这支装备如此宏大的军队,这支自各自聚居地征发而来的众多民族及整个东方的庞然大物,对邻邦而言固然可怕:它闪耀着紫袍与黄金的光彩,辉映着武器与财富的繁华,其奢华程度非亲眼所见之人绝无法在心中构想。
Sed Macedonum acies, torva sane et inculta, clipeis hastisque immobiles cuneos et conferta robora virorum tegit. Ipsi phalangem vocant, peditum stabile agmen: vir viro, armis arma conserta sunt.
但是马其顿人的战线虽显得严峻而粗犷,却以盾牌和长矛掩护着岿然不动的楔形方阵与密集的精锐之士。他们自己称之为方阵,这是一支坚不可摧的步兵行列:人与人相连,武器与武器紧扣。
Ad nutum monentis intenti sequi signa, ordines servare didicerunt: quod imperatur, omnes exaudiunt. Obsistere, circumire, discurrere in cornu, mutare pugnam non duces magis quam milites callent.
他们全神贯注于发令者的示意,学会了跟随军旗并保持阵列:凡有指令,全员皆能听从。阻击、包围、奔袭侧翼、变换战法,士卒的娴熟程度绝不下于将领。
Ac ne auri argentique studio teneri putes, adhuc illa disciplina paupertate magistra2 stetit: fatigatis humus cubile est, cibus, quem occupati rapiunt, satiat, tempora somni artiora quam noctis sunt.
切莫以为他们受金银之欲所驱使,迄今为止,那套纪律一直以清贫为导师而屹立不倒:地面便是疲惫者的睡榻,匆忙夺取的口粮足以充饥,睡眠的时间比黑夜还要短暂。
Iam Thessali equites et Acarnanes Aetolique, invicta bello manus, fundis, credo, et hastis igne duratis repellentur!3 Pari robore opus est. In illa terra, quae hos genuit, auxilia quaerenda sunt: argentum istud atque aurum ad conducendum militem mitte.
您难道真以为色萨利骑兵、阿卡纳尼亚人与埃托利亚人这些战无不胜的劲旅,会被投石索和火烤硬化的木矛击退吗?所需的是同等的坚强战力。必须在那孕育了这些战士的土地上寻求援军:请将您的那些金银送去招募士兵吧。”
Erat Dareo mite ac tractabile ingenium, nisi etiam naturam plerumque fortuna corrumperet.4 Itaque veritatis inpatiens hospitem ac supplicem, tunc cum maxime utilia suadentem, abstrahi iussit ad capitale supplicium.
大流士本性温和且易于纳谏,若非命运往往败坏天性。因此他无法忍受真言,竟下令将这位客人与求庇者——正是在其提出最为切中要害的良策之时——拖去处以死刑。
Ille ne tum quidem libertatis oblitus: Habeo, inquit, paratum mortis meae ultorem: expetet poenas consilii mei spreti is ipse, contra quem tibi suasi. Tu quidem licentia regni tam subito mutatus documentum eris posteris, homines, cum se permisere fortunae, etiam naturam dediscere.
格里德穆斯即便在此时也未忘记自由表达的骨气,说道: “我已有一位现成的为我之死复仇之人:正是那位我劝您防范的对手,必将替我被轻视的忠告讨回公道。
Haec vociferantem, quibus imperatum erat, iugulant. Sera deinde paenitentia subiit regem, ac vera dixisse confessus sepeliri eum iussit.
而您,因王权的肆意而如此骤变,必将成为昭示后世的明证:人一旦将自己交付给命运,便连天性也会抛诸脑后。” 在他高声呼喊之际,奉命行事之人已割断了他的喉咙。事后国王陷入了迟来的悔恨,承认他所言皆为事实,并下令将其安葬。
- 3.2.10Nec quicquam illi minus quam multitudo militum defuit.
结合了双重否定与不等比较“minus quam”的修辞表达(“对他而言,最不缺少的就是士兵的庞大数量”),意在强调其兵力之多绰绰有余。
- 3.2.15paupertate magistra
由两个名词(paupertate与magistra)构成的独立夺格结构。由于拉丁语中动词sum缺乏现在分词,因而以“名词+名词”形式表达“以清贫为师”的伴随状况或原因。
- 3.2.16fundis, credo, et hastis igne duratis repellentur!
插入句中的credo(“我想”、“料想”)在此处用作强烈的反讽修辞(ironia)。配合陈述式将来时repellentur,意在表达反诘:“难道真能指望用投石索和火烤硬的木矛去击退他们吗(绝不可能)!”
- 3.2.17nisi etiam naturam plerumque fortuna corrumperet
带有虚拟式未完成过去时(corrumperet)的非真实条件句,与主句中的直陈式未完成过去时Erat形成对照,表明“大流士本性温和,若非好运往往败坏人的天性(而现实中他已被败坏)”。
