- 底本
- Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:3.4.1-3.4.15
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
亚历山大率军穿过险峻的“基利家之门”,挫败了波斯人的焦土战术,并阻止了焚城企图,顺利进驻塔尔苏斯。
Interea Alexander Sabistamene Cappadociae praeposito Ciliciam petens cum omnibus copiis in regionem, quae Castra Cyri appellatur, pervenerat: stativa illic habuerat Cyrus, cum adversus Croesum in Lydiam duceret.
在此期间,亚历山大在任命萨比斯塔梅内斯为卡帕多西亚总督后直趋基利家,率全军抵达被称为“居鲁士营地”的地区:当年居鲁士进军吕底亚征讨克洛伊索斯时,曾在此处设立常驻营地。
Aberat ea regio quinquaginta stadia ab aditu, quo Ciliciam intramus: Pylas incolae dicunt artissimas fauces munimenta, quae manu ponimus, naturali situ imitantes.1
该地区距进入基利家的隘口有五十斯塔德的距离:当地人称此处为“门”,是一处因自然地形而宛若人工构筑之防线的极狭窄隘口。
Igitur Arsames, qui Ciliciae praeerat, reputans, quid initio belli Memno suasisset, quondam salubre consilium sero exequi statuit: igni ferroque Ciliciam vastat, ut hosti solitudinem faciat, quidquid usui potest esse, corrumpit sterile ac nudum solum, quod tueri nequibat, relicturus.
于是,统治基利家的阿尔萨梅斯回想起战争初期门农的提议,决定迟迟地执行曾一度是良策的计划:他用火与剑蹂躏基利家,企图给敌军留下一片不毛之地,凡有可用之物尽数损毁,准备将无法守卫的土地化为荒芜赤地弃之而去。
Sed longe utilius fuit angustias aditus, qui Ciliciam aperit, valido occupare praesidio2 iugumque opportune itineri imminens obtinere, unde inultus subeuntem hostem aut prohibere aut opprimere potuisset:
然而,用精锐驻军占领通向基利家的狭窄通道,并控制有利俯视行军道路的山脊,本是远为有利的做法;自那里,他本可以在不受任何损伤的情况下阻遏或歼灭自下仰攻的敌军:
nunc paucis, qui callibus praesiderent, relictis retro ipse concessit, populator terrae, quam a populationibus vindicare debebat. Ergo qui relicti erant, proditos se rati ne conspectum quidem hostis sustinere valuerunt, cum vel pauciores locum obtinere potuissent.
如今,他仅留少数兵力把守山路,自己却向后退缩,成了他本该守护不受侵扰之土地的掠夺者。因此,那些被留下的人自认为已被出卖,甚至连直面敌人的视线都无法承受,尽管人数哪怕更少,也本能够坚守该阵地。
Namque perpetuo iugo montis asperi ac praerupti Cilicia includitur: quod cum a mari adsurgat, velut sinu quodam flexuque curvatum rursus altero cornu in diversum litus excurrit.
因为基利家被连绵起伏、险峻陡峭的山脊所环抱:该山脊自大海隆起,如海湾般弯曲回转,又以另一端伸向相对的海岸。
Per hoc dorsum, qua maxime introrsus mari cedit, asperi tres aditus et perangusti sunt, quorum uno Cilicia intranda est.
穿过这道山梁,在它退离大海最深入内陆之处,有三条险峻且极其狭窄的隘口,基利家必须从其中一条进入。
Campestris eadem, qua vergit ad mare, planitiem eius crebris distinguentibus rivis: Pyramus et Cydnus, incliti amnes, interfluunt. Cydnus non spatio aquarum, sed liquore memorabilis: quippe leni tractu e fontibus labens puro solo excipitur, nec torrentes incurrunt, qui placide manantis alveum turbent.
该地区朝向大海倾斜的部分是一片平原,密集的河流点缀其间;皮拉穆斯河与客德诺斯河这两条著名河流流经其间。客德诺斯河引人注目,并非因其水域宽阔,而是因其水质清澈:它自泉源轻缓地流出,注入洁净的河床,没有急流奔入其中扰乱其平缓流动的河槽。
Itaque incorruptus idemque frigidissimus, quippe multa riparum amoenitate inumbratus, ubique fontibus suis similis in mare evadit.
因此,其水质纯净且极为冰冷,又因两岸的优美景色而绿荫掩映,处处宛若其源头一般汇入大海。
Multa in ea regione monumenta vulgata carminibus vetustas exederat: monstrabantur urbium sedes Lyrnesi et Thebes, Typhonis quoque specus et Corycium nemus, ubi crocum gignitur, ceteraque, in quibus nihil praeter famam duraverat.
岁月已侵蚀了该地区许多由诗歌所传颂的古迹:人们指点着吕尔奈索斯和忒拜的城址、堤丰的洞穴以及出产藏红花的科律基翁树林,还有其他除盛名之外别无存留的名胜。
Alexander fauces iugi, quae Pylae appellantur, intravit. Contemplatus locorum situm non alias magis dicitur admiratus esse felicitatem suam: obrui potuisse vel saxis confitebatur, si fuissent, qui in subeuntes propellerent.
亚历山大进入了被称为“门”的山脊隘道。在巡视了当地的地势后,据说他从未像此刻这般惊叹于自己的幸运;他承认,若是有人向仰攻的部队抛掷石块,哪怕仅凭滚石就足以将他们砸碎灭顶。
Iter vix quaternos capiebat armatos: dorsum montis imminebat viae non angustae modo, sed plerumque praeruptae crebris oberrantibus rivis, qui ex radicibus montium manant.
道路仅能容纳四名全副武装的士兵并排通过;山梁俯临着不仅狭窄、而且大多险峻陡峭的道路,自山脚流出的众多小溪在路上纵横乱流。
Thracas tamen leviter armatos praecedere iusserat scrutarique calles, ne occultus hostis in subeuntes erumperet. Sagittariorum quoque manus occupaverat iugum: intentos arcus habebant moniti, non iter ipsos inire, sed proelium.3
尽管如此,他仍命令轻装的色雷斯兵在前引路并搜查小径,以免伏敌突然扑向仰攻的部队。一队弓箭手也占领了山脊;他们保持引弓待发之势,并已接到警告,自己所踏入的并非行军,而是战斗。
Hoc modo agmen pervenit ad urbem Tarson, cui tum maxime Persae subiciebant ignem, ne opulentum oppidum hostis invaderet.
队伍以此方式抵达塔尔苏斯城,波斯人此时正在纵火焚烧该城,以免敌军夺取这座富庶的城市。
At ille Parmenione ad inhibendum incendium cum expedita manu praemisso, postquam barbaros adventu suorum fugatos esse cognovit, urbem a se conservatam intrat.
但亚历山大预先派遣帕尔梅尼奥率轻装精锐前去灭火,在得知蛮族已被自己部属的赶到吓退之后,他便进入了这座因他而得以保全的城市。
- 3.4.2fauces munimenta, quae manu ponimus, naturali situ imitantes
现在分词短语 naturali situ imitantes 作 fauces 的后置定语,其宾语为带有关系代词从句的 munimenta (quae manu ponimus),直译为“以自然地势模拟人工构筑之防御工事的极狭隘口”。
- 3.4.4Sed longe utilius fuit angustias aditus, qui Ciliciam aperit, valido occupare praesidio
utilius fuit 构成的无人称结构,以两个不定词短语(occupare 与 obtinere)为主语。按照拉丁语惯用法,在表达责任、能力或效用之反事实虚拟含义时使用直陈式完成时 fuit(“本应是更为有利的”)。
- 3.4.13moniti, non iter ipsos inire, sed proelium
完成被动分词 moniti(修饰弓箭手)充当告知/警戒动词,后接对格不定词结构:主语对格为 ipsos,动词为 inire,宾语为 non iter ... sed proelium,意为“被告诫他们自己所踏入的并非行军而是战斗”。
