- 底本
- Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0845.phi002.humanitext-lat3:3.1.1-3.1.10
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者引用维吉尔的诗句转向树木栽培,尤其是被视为农事重中之重的葡萄栽培,阐述了因应各种土壤和气候条件选择适宜品种的准则,并界定了葡萄园的理想水土与天候。
" Hactenus arvorum cultus," ut ait praestantissima poeta. Nihil enim prohibet nos, Publi Silvine, de iisdem rebus dicturos celeberrima carminis suspicari 2 principio.1Sequitur arborum cura, quae pars rei rusticae vel maxima est. Earum species diversae et multiformes sunt: quippe varii generis, sicut auctor idem refert, nullis hominum cogentibus ipsae Sponte sua veniunt; multae etiam nostra manu satae procedunt. Sed quae non ope humana gignuntur, silvestres ac ferae, sui cuiusque ingenii poma vel semina gerunt; at quibus labor adhibetur, magis aptae sunt frugibus. De eo igitur prius genere dicendum est quod nobis alimenta praebet. Idque tripertito dividitur. Nam ex surculo vel arbor procedit, ut olea; vel frutex, ut palma campestris; vel tertium quiddam quod nec arborem nec fruticem proprie dixerimus, ut est vitis. Hanc nos ceteris stirpibus iure praeponimus, non tantum fructus dulcedine, sed etiam facilitate per quam omni paene regione et omni declinatione mundi, nisi tamen glaciali vel praefervida, curae mortalium respondet, tamque felix campis quam collibus provenit, et in densa non minus quam in resoluta, saepe etiam gracili; atque pingui et macra, siccaque et uliginosa.
正如最杰出的诗人所言:“田地耕作至此为止。”因为,普布利乌斯·西尔维努斯啊,没有任何东西阻止我们这些将要谈论同样事情的人,借用那首极其著名的诗篇的开篇起句。接下来是树木的照管,这确实是农事中最大的部分。它们的品类繁多且形式多样:正如同一位作者所述,在没有任何人力强迫的情况下,有不同种类的树木是完全自发地生长出来的;也有许多是在我们人工播种下茁壮成长的。然而,那些没有借助人力而长成的树木,处于野生和未经驯化的状态,结出依其各自本性的果实或种子;但那些施加了劳力的树木,则更适合产出庄稼。因此,首先必须谈论为我们提供养分的那一类。而这又分为三部分。因为从幼芽中长出的,要么如橄榄那样的乔木;要么如平原矮棕那样的灌木;要么是严格说来我们既不能称之为乔木也不能称之为灌木的第三种植物,譬如葡萄藤。我们理所当然地将它置于其他植株之上,不仅因为其果实的甘甜,也由于它的适应能力,通过这种能力,在世界上几乎每一个地区和每一个纬度——除非是冰封之地或过度灼热之地——它都能回应人类的辛劳,且在平原与在丘陵生长得同样茂盛,在紧致土壤中不亚于在疏松土壤中,常在贫瘠土壤中亦能生长,在肥沃与瘠薄、干燥与湿润之地皆然。
Tum sola maxime utramque patitur intemperiem caeli vel sub axe frigido, vel aestuoso procellosoque. Refert tamen cuius generis aut quo habitu vitem pro regionis statu colere censeas. Neque enim omni caelo solove cultus idem, neque est unum stirpis eius genus: quodque praecipuum est ex omnibus non facile dictu est, cum suum cuique regioni magis aut minus aptum esse doceat usus.
此外,它也是唯一能最充分地忍受寒冷天空之下或酷热暴烈之下的两种极端天候的植物。然而,依地区状况,你认为应当种植何种品种或以何种形态培育葡萄藤,乃是至关重要的。因为并非在所有气候或土壤中耕作方式都相同,其植株亦非单一品种:要说出其中哪一种最为优异并不容易,因为实践表明,各个品种对于各个地区或多或少都有其适宜性。
Exploratum tamen habebit prudens agricola genus vitis habile campo,2 quod nebulas pruinamque sine noxa perfert; colli, quod siccitatem ventosque patitur. Pingui et uberi dabit agro gracilem vitem, nec natura nimis fecundam; macro feracem; terrae densae vehementem, multaque materia frondentem; resoluto et laeto solo, rari sarmenti. Humido loco sciet non recte mandari fructus teneri et amplioris acini,sed callosi et angusti frequentisque vinacei; sicco recte contribui diversae quoque naturae semina.
然而,精明的农夫定会确知:适宜平原的葡萄品种是那种能不受损害地经受雾气与白霜的;适宜丘陵的则是耐干旱与风力的。对于肥沃富饶的田地,他将给予纤瘦、天性不过于多产的葡萄藤;对于贫瘠的田地,给予丰产的品种;对于致密的土地,给予生机强劲、枝叶繁茂的品种;对于松软丰腴的土壤,给予枝条疏朗的品种。在湿润之所,他知道不宜委以果实娇嫩、浆果硕大的品种,而应种植果皮坚韧、浆果紧实且葡萄籽密集的品种;在干燥之所,适宜栽种不同特性的种子。
Sed et post haec non ignorabit dominus loci, plus posse qualitatem caeli frigidam vel calidam, siccam vel roscidam, grandinosam ventosamque vel placidam, serenam vel nebulosam:
但在这些之后,庄园的主人也不会不知,气候的特质——寒冷或炎热、干燥或湿润、多雹多风或温和、晴朗或阴雾——具有更大的支配力:
frigidaeque aut nebulosae duorum generum vites aptabit, seu praecoques, quarum maturitas frugum praecurrit hiemem; seu firmi durique acini, quarum inter caligines uvae deflorescunt, et mox gelicidiis ac pruinis, ut aliarum caloribus, mitescunt. Ventoso quoque et tumultuoso statu caeli fidenter easdem tenaces ac duri acini committet. Rursus calido teneriores uberioresque concredet. Sicco destinabit eas quae pluviis aut continuis roribus putrescunt; roscido, quae siccitatibus laborant; grandinoso quae foliis duris latisque sunt, quo melius protegant fructum. Nam placida et serena regio nullam non recipit; commodissime tamen eam, cuius vel uvae vel acini celeriter decidunt.
他将使两种葡萄藤适于寒冷或多雾之地:要么是果实成熟赶在冬季之前的早熟品种;要么是浆果坚实硬质的品种,其果穗在浓雾中落花,随后在冰冻与白霜中成熟,正如其他品种在炎热中成熟一样。在多风狂暴的气候条件下,他也将满怀信心地托付这同样紧实且浆果坚硬的品种。反之,对于炎热气候,他将托付更娇嫩、更多产的品种。对干燥气候,他将指定那些易因雨水或持续露水而腐烂的品种;对露水充足之地,指定那些苦于干旱的品种;对多雹之地,指定那些叶片坚硬宽大以更好地保护果实的品种。因为温和晴朗的地区无所不纳;但最适宜接纳的,是那些果穗或浆果容易脱落的品种。
At si voto est eligendus vineis locus et status caeli, sicut censet verissime Celsus, optimum est solum nec densum nimis nec resolutum, soluto tamen propius; nec exile nec laetissimum, proximum tamen uberi; nec campestre nec praeceps, simile tamen edito campo; nec siccum nec uliginosum, modice tamen roscidum; quod fontibus non in summo non in profundo terrae scaturiat, sed ut vicinum radicibus umorem sumministret3—eumque nec amarum nec salsum, ne saporem vini corrumpat, et incrementa virentium veluti quadam scabra rubigine coerceat, si modo credimus Vergilio dicenti, Salsa autem tellus, et quae perhibetur amara, Frugibus infelix; ea nec mansuescit arando, Nec Baccho genus aut pomis sua nomina servat.
然而,若能凭心愿为葡萄园挑选适宜的地点与天候状态,正如凯尔苏斯极为中肯地主张的那样,最佳土壤是既不过于致密亦不过于松散,但偏于疏松的;既不贫瘠亦不过分丰沃,但偏于肥沃的;既非平坦亦非陡峭,但类似于高平原的;既不干燥亦非涝湿,但适度湿润的;那里的泉水既不喷涌于地表,亦不深藏于地下,而是能向根系周围提供适度水分——且该水分既不苦亦不咸,以免损坏葡萄酒的风味,并以某种粗糙的锈斑抑制绿植的生长;倘若我们相信维吉尔所言: “然而盐碱之地,以及被称作苦涩的土地, 不利于农作;它既不会因耕犁而变得驯服, 也不会为巴克科斯保留其品类,或为果实保留其原名。”
Caelum porro neque nivale vinea, sicut praedixi, nec rursus aestuosum desiderat, calido tamen potius quam frigido laetatur; imbribus magis quam serenitatibus offenditur; et solo sicco quam nimis pluvioso est amicior; perflatu modico lenique gaudet, procellis obnoxia est. Atque haec maxime probabilis est caeli et soli qualitas.
此外,葡萄园既不需要多雪的气候,如前所述,亦不需要酷热的气候,它喜温暖胜于喜寒冷;受雨水之害甚于晴朗之损;相较于过多雨水的土壤,更亲和于干燥的土壤;它喜微风吹拂,而易受风暴摧残。而这便是关于气候与土壤最值得赞许的品质。
- 3.1.1Nihil enim prohibet nos, Publi Silvine, de iisdem rebus dicturos celeberrima carminis suspicari principio.
主动将来分词 dicturos 与受格 nos(既作 prohibet 的宾语,又作不定式 suspicari 的逻辑主语)保持一致,意为“我们将要谈论……”。celeberrima carminis 作为中性复数受格充当 suspicari 的宾语,principio 则作方式或手段夺格。
- 3.1.5Exploratum tamen habebit prudens agricola genus vitis habile campo
将来时动词 habebit 与完成被动分词 exploratum 构成迂回结构,以 genus vitis 为直接宾语,表示“将处于确知/探明了……的状态”。campo 与 colli 为与格,均表示对形容词 habile(colli 处承前省略)的适宜对象。
- 3.1.8quod fontibus non in summo non in profundo terrae scaturiat, sed ut vicinum radicibus umorem sumministret
句子在此出现结构转换:修饰先行词 solum 的特征关系从句 quod ... scaturiat(虚拟式)在连词 sed 之后转换为 ut 引出的从句(ut ... sumministret),两者在意义上并列,共同限定理想土壤应具备的水分供应特性。
