← 科鲁迈拉

农业论

§3.2.1-3.2.12

鲜食与酿酒葡萄品种及阿米尼亚葡萄的特性

阐明了鲜食葡萄与酿酒葡萄的挑选标准及其对地形气候的适应性,随后详述了著名的阿米尼亚葡萄各品系(姐妹种、双生种及覆毛种)的特征与栽培要点。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.2.1

​Vitis autem vel ad escam vel ad defusionem1 deponitur. Ad escam non expedit instituere vineta, nisi cum tam suburbanus est ager, ut ratio postulet inconditum fructum mercantibus velut pomum vendere. Quae cum talis est conditio, maxime praecoques et duracinae, tum denique Purpureae et Bumasti, Dactylique et Rhodiae, Libycae quoque et Cerauniae; ​nec solum quae iucunditate saporis, verum etiam quae specie commendari possint, conseri debent, ut Stephanitae, ut Tripedaneae, ut Unciariae, ut Cydonitae; item quarum uvae temporibus hiemis durabiles vasis conduntur, ut Venuculae, ut nuper in hos usus exploratae Numisianae.

种植葡萄藤,要么是为了食用,要么是为了酿酒装瓮。对于食用而言,建立葡萄园并不划算,除非土地十分临近城市,以至于精明计算要求将未经加工的果实像普通果品那样出售给商人。当具备这样的条件时,尤其应当栽种早熟品种与硬皮品种,继而是紫葡萄与牛肚葡萄,指状葡萄与罗得葡萄,利比亚葡萄与雷击葡萄;不仅要种植那些因风味甘美而受称道的品种,还要种植那些因外观出众而可资推荐的品种,如冠状葡萄、三尺葡萄、一两葡萄与榅桲葡萄;同样还要种植那些能够在冬季久存而储于器皿中的品种,如韦努库拉葡萄,以及近期为此用途而经过检验的努米西亚葡萄。

§3.2.3

​At ubi vino consulimus, vitis eligitur, quae et in fructu valet et in materia, quod alterum ad reditus coloni, alterum ad diuturnitatem stirpis plurimum confert.

然而,当我们考虑到酿酒时,便要挑选在果实和枝蔓两方面皆强劲有力的葡萄藤,因为前者极大地关乎农户的收益,后者极大地关乎植株的持久寿命。

§3.2.4

​Sed ea tum praecipua est, si nec nimis celeriter frondet, et primo quoque tempore2 deflorescit, nec nimis tarde mitescit; quin etiam pruinas et caliginem et carbunculum facile propulsat, eademque nec imbribus putrescit, nec siccitatibus abolescit.

但唯有在它既不过快展叶、在尽可能最早的时刻落花,又不过迟成熟时,才算尤为优异;甚且它能轻易抵御白霜、浓雾与黑穗枯萎病,同样既不因阴雨而腐烂,亦不因干旱而枯萎。

§3.2.5

​Talis nobis eligatur vel mediocriter fecunda, si modo is locus habetur, in quo gustus nobilis pretiosusque fluit; nam si sordidus aut vilis est, feracissimam quamque serere conducit, ut multiplicatione frugum reditus augeatur.

倘若我们拥有一处能够流淌出高贵且昂贵风味的产地,即使这种葡萄产量平平,也应当被我们选中;因为若是产地粗粝或低廉,则适宜栽种尽可能最高产的品种,以便通过产量的倍增来增加收益。

§3.2.6

​Fere autem omni statu locorum campestria largius vinum sed iucundius adferunt collina; quae tamen ipsa modico statu caeli magis exuberant Aquiloni prona, sed sunt generosiora sub Austro.

不过,在几乎所有的地形条件下,平原出产的葡萄酒更为丰沛,而丘陵出产的则更为怡人;然而即便是这些丘陵本身,在温和的气候条件下,朝向北风倾斜时产出更为旺盛,而在南风之下出产的酒质则更为醇厚高贵。

§3.2.7

​Nec dubium, quin sit ea nonnullarum vitium natura, ut pro locorum situ bonitate vini modo vincant modo superentur.Solae traduntur Amineae excepto caeli statu nimis frigido ubicumque sint, etiam si degenerent, sibi comparatae,3 magis aut minus probi gustus vina praebere, et ceteras omnis sapore praecedere.

毫无疑问,某些葡萄具有这样的特性:随着地形位置的不同,其葡萄酒品质时而胜出,时而被超越。相传唯有阿米尼亚葡萄,除了气候过分寒冷的地区之外,不论身在何处,即便退化,若是与其自身相比,也能提供或多或少优质风味的酒,并且在滋味上胜过所有其他品种。

§3.2.8

​Eae cum sint unius nominis, non unam speciem gerunt. Duas germanas cognovimus, quarum minor ocius et melius deflorescit, habilis arbori nec non iugo: illic pinguem terram, hic mediocrem desiderat, longeque praecedit maiorem, ​quia et imbres et ventos fortius patitur. Nam maior celeriter in flore corrumpitur, et magis in iugis quam in arboribus. Ideoque non est vineis apta, vix etiam arbusto, nisi praepingui et vivida terra; nam nec mediocri valet, multoque minus in exili. Prolixarum frequentia materiarum foliorumque et uvarum et acinorum magnitudine dignoscitur, internodiis quoque rarior. Largis fructibus a minore superatur, gustu non vincitur.Et hae quidem utrae- ​que Amineae. Verum et aliae duae geminae ab eo quod duplices uvas exigunt, cognomen trahunt austerioris vini,4 sed aeque perennis. Duarum minor vulgo notissima, quippe Campaniae celeberrimos Vesuvii colles Surrentinosque vestit. Hilaris inter aestivos Favonii flatus Austris adfligitur.

它们虽共有一名,却非单一形态。我们所知的有两种“姐妹种”,其中较小的品种落花更快且更好,既适宜攀援树木亦适宜架设格架:在树木上它需要肥沃的土壤,在格架上则只需中等土壤,并且远胜于较大的品种,因为它能更顽强地经受风雨。因为较大的品种在开花时极易损毁,且在格架上甚于在树木上。因此,它不适于格架葡萄园,若非在极为肥沃且富有生机的土壤中,甚至难适于乔木间栽;因为在中等土壤中它毫无生机,在贫瘠土壤中则更甚。它以繁密修长的枝蔓、宽大的叶片以及硕大的果穗和果粒为人所识,节间也较稀疏。在果实的丰沛上它逊于较小的品种,但在风味上并不落败。这两种确实都是阿米尼亚葡萄。 然而,另有两种“双生种”,因长出成对的双果穗而得名,产出味道更为干涩但同样耐久存的葡萄酒。这二者中较小的一种世所共知,正是它覆盖了坎帕尼亚最著名的维苏威丘陵与索伦托丘陵。它在西风的夏日吹拂中欣欣向荣,却易受南风摧折。

§3.2.11

​Ceteris itaque partibus Italiae non tam vineis quam arbusto est idonea, cum praedictis regionibus commodissime iugum sustineat. Materiam fructumque, nisi quod duplicem, non absimilem minori germanae gerit, sicut maior gemina maiori germanae; quae tamen minor hoc melior est, quod fecundior etiam mediocri solo, nam illam nisi praepingui non respondere iam dictum est.

因此,在意大利的其他地区,它不那么适宜于格架葡萄园,而更适宜于乔木间栽,虽然在上述地区它极为顺遂地支撑于格架上。除了果穗成对之外,它所生出的枝蔓与果实同较小的姐妹种并无二致,正如较大的双生种与较大的姐妹种相似一样;然而这一较小的双生种在此点上更为优越:即使在中等土壤中它也更加多产,因为前文已经说过,那个较大品种非在极肥沃土壤中则无所回报。

§3.2.12

​Lanatam quoque Amineam quidam maxime probant, quae hoc vocabulum non ideo usurpat, quod sola ex omnibus Amineis, verum quod praecipue canescit lanugine. Sane boni vini, sed lenioris quam superiores, crebram quoque materiam fundit; atque ideo propter pampini densitatem saepe parum recte deflorescit, eademque maturo fructu celeriter putrescit.

有些人亦极其推崇覆毛阿米尼亚葡萄,它获得这一名称,并非因在所有阿米尼亚葡萄中唯有它覆有茸毛,而是因它格外泛白于茸毛。它的葡萄酒品质确属上乘,但比前述品种更为柔和,且抽出繁密的枝条;因此由于叶蔓过于浓密,常常未能良好落花,且果实成熟时极易腐烂。

语法注4 条
  1. 3.2.1ad defusionem

    动名词 defusio(源自动词 defundo,“倾倒、出瓮”)的宾格,与 ad escam(供食用)相对,作目的状语,指“为了汲酒入瓮/酿酒”。

  2. 3.2.4primo quoque tempore

    quisque 的夺格与表序数/最高级的 primo 连用的习语,作时间状语,意为“在尽早的时刻”或“第一时间”。

  3. 3.2.7sibi comparatae

    完成时被动分词,阴性主格复数,修饰主语 Amineae,充当附带情况分词短语,意为“当在其自身(阿米尼亚各品系)之间进行比较时”。

  4. 3.2.10cognomen trahunt austerioris vini

    倒装结构(hyperbaton)。性质属格 austerioris vini(“产出更干涩之酒的”)被动词短语 cognomen trahunt 隔开,从逻辑上修饰主语 geminae(或其所产的葡萄果实)。

翻译:Gemini 3.8 Flash(2026-11-29 发布)・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0845.phi002.humanitext-lat3:3.2.1-3.2.12