← 科鲁迈拉

农业论

§2.21.1-2.21.6

节日期间允许与禁止进行的农事活动

作者援引诗人、祭司以及加图的规定,详述了在节日期间宗教法与传统习俗所允许或禁止的农事活动,并将祓禊牺牲之礼留待后卷讨论,以此结束第二卷。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.21.1

​Sed cum tam otii quam negotii rationem reddere maiores nostri censuerunt,1 nos quoque monendos esse agricolas existimamus, quae feriis facere quaeque non facere debeant. Sunt enim, ut ait poeta, quae festis exercere diebus Fas et iura sinunt: rivos deducere nulla Religio vetuit, segeti praetendere saepem, Insidias avibus moliri, incendere vepres Balantumque gregem fluvio mersare salubri.

然而,既然我们的先祖认为人们不仅要对事务负责,同样也要对闲暇作出交代,那么我们也认为应当告知农夫们在节日里应当做什么和不应当做什么。正如诗人所说:“即便在节庆之日,/神律与人法亦准许劳作:并无任何禁忌/阻拦人们疏浚沟渠,为庄稼筑起树篱,/向鸟类设下陷阱,焚烧荆棘,/以及将鸣叫的羊群浸入有益健康的溪流。”

§2.21.2

​Quamquam pontifices negant segetem feriis saepiri debere; vetant quoque lanarum causa lavari oves nisi si propter medicinam. Vergilius quod liceat feriis flumine abluere gregem praecipit et idcirco adicit "fluvio mersare salubri," id est salutari;sunt enim vitia, quorum causa pecus utile sit lavare.

尽管祭司们声称在节日里不应为庄稼修筑树篱;他们也禁止为了获取羊毛而清洗绵羊,除非是为了医治的目的。维吉尔指示在节日里可以用河水清洗羊群,并因此补充说“浸入有益健康的溪流”,即具有治疗效果的溪流;因为确实存在某些疾患,为了治疗它们而清洗牲畜是有益的。

§2.21.3

​Feriis autem ritus maiorum etiam illa permittit: far pinsere, faces incidere, candelas sebare, vineam conductam colere, piscinas, lacus, fossas veteres tergere et purgare, prata sicilire, stercora aequare, faenum in tabulata componere, fructus oliveti conductos cogere, mala, pira, ficos pandere, caseum facere, arbores serendi causa collo vel mulo clitellario adferre; sed iuncto advehere non permittitur nec adportatas serere neque terram aperire neque arborem conlucare, sed ne sementem quidem administrare, nisi prius catulo feceris,2 nec faenum secare aut vincire aut vehere; ​ac ne vindemiam quidem cogi per religiones pontificum feriis licet nec ovis tondere, nisi si catulo feceris. Defrutum quoque facere et vinum defrutare licet. Uvas itemque olivas conditu3 legere licet.Pellibus oves vestiri non licet. In horto quicquid holerum causa facias, omne licet. Feriis publicis hominem mortuum sepeliri non licet.

此外,先祖的习俗在节日里亦允许以下诸事:捣碎粗麦、削劈火把、涂制脂烛、照料租得的葡萄园、清理并疏通鱼塘、蓄水池和旧沟渠、平割草地、均摊粪肥、将干草堆入搁楼、采收橄榄园中租得的果实、摊晾苹果、梨与无花果、制作奶酪、用肩膀或背负鞍驮的骡子运送用于栽种的树木;但是不准用套轭的牲畜运送,亦不可栽种运来的树木,不可翻开土地,不可修剪树木枝条,甚至若非事先献祭了幼犬,便不得主持播种,亦不可收割、捆扎或运送干草;而且依据祭司们的宗教禁律,在节日里甚至不得采摘葡萄,若非献祭了幼犬亦不得剪羊毛。制作浓缩葡萄汁以及用浓缩汁调煮葡萄酒也是许可的。同样,采摘用于腌渍储藏的葡萄和橄榄也是许可的。不得给羊穿裹毛皮护套。在菜园里为了蔬菜所做的一切,尽皆许可。在公定假日里不得埋葬死者。

§2.21.5

​M. Porcius Cato mulis, equis, asinis nullas esse ferias ait, idemque boves permittit coniungere lignorum et frumentorum advehendorum causa. Nos apud pontifices legimus feriis tantum denicalibus4 mulos iungere non licere, ceteris licere. Hoc loco certum habeo quosdam, cum solemnis festorum percensuerim, desideraturos lustrationum ceterorumque sacrificiorum, quae pro frugibus fiunt, ​morem priscis usurpatum. Nec ego abnuo docendi curam, sed differo in eum librum, quem componere in animo est, cum agricolationis totam disciplinam praescripsero. Finem interim praesentis disputationis faciam dicturus exordio sequente, quae de vineis arbustisque prodidere veteres auctores quaeque ipse mox comperi.

马尔库斯·波尔基乌斯·加图说,骡、马、驴皆无节日,他同样允许套上耕牛以运送木柴和粮食。而我们在祭司们的典籍中读到,仅在去丧祭日不得套骡子,在其余节日则皆可。在此处,当我逐一列举了节日的定规之后,我确信有些人会觉得遗漏了古人所恪守的祓禊礼以及为农作物献祭的其他牺牲之仪轨。我并非推卸传授此事的责任,而是将其推延至当我阐明了农业的全部学理之后打算撰写的另一卷书中。眼下我将结束当前的论述,并准备在接下来的卷首阐明古代作者关于葡萄园与附木植株所传下的记载,以及我自己随后所查验的心得。

语法注4 条
  1. 2.21.1Sed cum tam otii quam negotii rationem reddere maiores nostri censuerunt

    Sed cum ... censuerunt 为带直陈式的原因/说明性 cum 从句,引出主句 nos quoque ... existimamus。不定式短语 rationem reddere(泛指主语未表出)化用了加图的名言(见西塞罗《论义务》3.1),即杰出人物不仅应对公事负责,亦须对闲暇作出交待。

  2. 2.21.3catulo feceris

    动词 facere 与夺格名词(catulo,工具/手段夺格)连用,构成了罗马宗教用语中表示“以……献祭/行祭礼”(即 sacra facere)的专门惯用语。此处指罗马农事中为了消除锈病等灾害而以幼犬为牺牲的传统祭礼(如罗比戈节)。

  3. 2.21.4conditu

    第四变格名词 conditus(储藏、腌制)的夺格(或与格 conditui 的缩略形式),具有表达目的的副词性功能,相当于 condendi causa(为了储藏)。

  4. 2.21.5feriis tantum denicalibus

    时间夺格。feriae denicales 为罗马专门术语,指家族因亲属亡故而举行除秽净化礼以结束服丧的私祭日。科鲁梅拉以此与一般的公定节日相对比。

翻译:Gemini 3.8 Flash(2026-11-29 发布)・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0845.phi002.humanitext-lat3:2.21.1-2.21.6