← 科鲁迈拉

农业论

§2.9.11-2.9.19

优选种籽与大麦及黍稷的栽培

文章援引凯尔苏斯与维吉尔之言强调精选种籽以防退化的重要性,论及优质白小麦的特性与转变,并详述六棱与二棱大麦以及黍、稷的种植、采收与食用方法。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.9.11

​Nam quod ait Celsus,1 ubi mediocris est fructus, optimam quamque spicam legere oportet separatimque ex ea semen reponere; cum rursus amplior messis provenerit, quicquid exteretur, capisterio expurgandum erit, et semper, quod propter magnitudinem ac pondus in imo subsederit, ad semen reservandum. Nam id plurimum prodest, quia quamvis celerius locis umidis, tamen etiam siccis frumenta degenerant, nisi cura talis adhibetur.

正如凯尔苏斯所言,当收成平平时,应当挑选每一只最优秀的麦穗,并将其中的种子单独储存;当再次获得丰收时,凡脱粒之物皆须用簸箕清理,且因其体积与重量而沉于最底部者,应始终留作种子。因为这极有益处,盖因虽在湿润之地退化更快,但在干燥之地若不施加此类照料,谷物同样会发生退化。

§2.9.12

​Neque enim dubium est ex robusto semine posse fieri non robustum; quod vero protinus ex levi natum sit, numquam robur accipere manifestum est, ideoque Vergilius cum et alia tum et hoc de seminibus praeclare sic disseruit: Vidi lecta diu et multo spectata labore Degenerare tamen, ni vis humana quotannis Maxima quaeque manu legeret; sic omnia fatis In peius ruere ac retro sublapsa referri.

因为毫无疑问,从强健的种子中也可能产生不强健之物;然而从轻瘪种子中直接生长出的作物,显然永远无法获得健壮,因此维吉尔在论及种子时,除其他诸事外亦曾如此精辟地论述:“我曾见过历经长期挑选并耗费繁多劳力审视之物依然退化,若非人力年年用手挑选各等至大者;万物皆因宿命而趋于恶化,滑坠而退行。”

§2.9.13

​Granum autem rutilum si, cum est diffissum, eundem colorem interiorem habet, integrum esse non dubitamus; quod extrinsecus albidum, intus etiam candidum conspicitur,leve ac vanum intellegi debet. Nec nos tamquam optabilis agricolis fallat siligo, nam hoc tritici vitium est et, quamvis candore praestet, pondere tamen vincitur. Verum in umido statu caeli recte provenit et ideo locis manantibus magis apta est. Nec tamen ea longe nobis aut magna difficultate requirenda est, nam omne triticum solo uliginoso post tertiam sationem convertitur in siliginem.

若红褐色的麦粒在被剖开时内部亦具相同色泽,我们便确信它是健全的;而外部显白且内部亦见纯白者,则当视为轻瘪空虚之物。我们切不可被看似令农人向往的优质白小麦所蒙蔽,因为此乃小麦的一种变异,尽管其在白度上胜出,却在重量上落败。然而在湿润的气候条件下它生长良好,因而更适宜于多水渗漏之所。不过我们无须大费周章或从遥远之处去求取它,因为所有小麦在沼泽质土壤中经过三次播种之后,皆会转化为优质白小麦。

§2.9.14

​Proximus est his frumentis usus hordei, quod rustici hexastichum, quidam etiam cantherinum appellant, quoniam et omnia animalia, quae ruri sunt, melius quam triticum pascit et hominem salubrius quam malum triticum,nec aliud in egenis rebus magis inopiam defendit. Seritur soluta siccaque terra et vel praevalida vel exili, quia constat arva segetibus eius macescere; propter quod pinguissimo agro, cuius nimiis viribus noceri non possit, aut macro, cui nihil aliud,2 committitur.

在这些谷物之后,便是大麦的用途。农人们称之为六棱大麦,亦有人称之为驮马大麦,因为它比小麦更能喂养乡间的所有牲畜,且比劣质小麦更能让人健康维生,在困顿之时亦无他物能更有效地抵御匮乏。它被播种于疏松干燥的土地中,且或是极肥沃或是极贫瘠之土,因为公认田地会因其庄稼而耗尽养分;因此它被托付于极肥沃的土地(其过盛的地力不至受损),或是贫瘠之土(其上无法托付其他任何作物)。

§2.9.15

​Altero sulco seminari debet post aequinoctium, media fere sementi, si laeto solo, si gracili, maturius. Iugerum quinque modios occupabit.Idque ubi paulum maturuerit, festinantius quam ullum aliud frumentum demetendum erit; nam et fragili culmo et nulla vestitum palea granum eius celeriter decidit, isdemque de causis facibus teritur3 quam cetera. Sed cum eius messem sustuleris, optimum est novalia pati anno cessare; si minus, stercore saturare et omne virus, quod adhuc inest terrae, propulsare.

在秋分之后,于播种期中途,若在肥沃之土上应于二次耕翻时播种,若在纤瘦之土上则宜更早。一亩将耗费五莫狄乌斯。此物一旦稍有成熟,便须比任何其他谷物更迅速地收割;因为既因其麦秆脆弱,又因其籽粒不裹颖壳而迅速脱落,且因同样的原因,脱粒亦比其他谷物更为容易。但当你收割其庄稼后,最好让休耕地休整一年;若不如此,则以粪肥施足,驱除土地中尚存的一切有害地气。

§2.9.16

​Alterum quoque genus hordei est, quod alii distichum, Galaticum nonnulli vocant, ponderis et candoris eximii, adeo ut tritico mixtum egregia cibaria familiae praebeat. Seritur quam pinguissimis, sed frigidis locis circa Martium mensem; melius tamen respondet si clementia hiemis permittit, cum seminatur circa Idus Ianuarias.Iugerum sex modios postulat.

亦有另一种大麦,有人称之为二棱大麦,亦有人称之为加拉太大麦,其重量与白度极佳,以至与小麦混合后能为家奴提供优良口粮。它在三月前后播种于尽可能肥沃却寒冷的地方;然而若冬季气候温和允许,在元月十三日前后播种时收成更佳。一亩需要六莫狄乌斯。

§2.9.17

​Inter frumenta etiam panicum ac milium ponenda sunt, quamvis iam leguminibus ea contribuerim, nam multis regionibus cibariis eorum coloni sustinenti.Levem solutamque humum desiderant, nec in sabuloso solo, sed in harena quoque proveniunt, modo umido caelo vel riguo solo;nam siccum cretosumque reformidant.

谷物之中亦当列入粟与黍,尽管我此前已将它们归入豆类,因为许多地区的佃农皆靠其粮食维生。它们需要轻软疏松的土壤,不仅在沙质土壤中,甚至在纯砂地中亦能生长,只要气候湿润或土壤受到灌溉即可;因为它们极为畏惧干燥白垩之土。

§2.9.18

​Ante ver seri non possunt, quoniam teporibus maxime laetantur; ultima tamen parte Martii mensis commodissime terrae committuntur. Nec impensa gravi rationem cultoris onerant, quippe sextariis fere quattuor iugerum implent; frequentem tamen exigunt sar- tionem et runcationem, ut herbis liberentur. Ea cum spicas ediderunt, prius quam semina hient aestibus,manu carpuntur, et suspensa in sole cum adsiccuerunt, reconduntur atque ita reposita perennant diutius quam cetera.

它们在春季之前不能播种,因为最喜温热;然而在三月下旬最为适宜地托付于大地。它们并不会因沉重的开支加重耕作者的负担,因为大约四塞克斯塔里乌斯便能播满一亩;但它们需要频繁的中耕与除草,以便清除杂草。它们一旦结穗,在种子因酷暑而开裂之前便须用手采摘,并在阳光下悬挂晾干后储藏起来;如此存放之物比其他谷物能存留更久。

§2.9.19

​Panis ex milio conflatur, qui antequam refrigescat, sine fastidio potest absumi. Panicum pinsitum et evolutum furfure, sed milium quoque pultem quamvis in copia maxime cum lacte non fastidiendam praebet.

黍可制成面包,在冷却之前食用并不会引起反感。捣碎且脱除麸皮的粟,以及黍,皆能提供在丰盛之时亦绝不令人厌弃的麦糊,尤其是拌以牛奶之时。

语法注3 条
  1. 2.9.11Nam quod ait Celsus

    关系代词 quod 并非在此引导普通的名词性从句,而是用作引介性的副词用法(限制性 quod,相当于“正如……所言”或“关于……而言”),限定后文由 oportet 所统辖的原形不定式结构。与句首的 nam 连用,构成引证技术权威(凯尔苏斯)的篇章标记。

  2. 2.9.14cui nihil aliud

    在修饰先行词 agro 的关系从句中,谓语动词(如 committi potest 或 committitur)被承前省略。此结构与前一分句 cuius nimiis viribus noceri non possit 形成对照,以极度紧凑的省略表达该贫瘠土地“再无其他作物[可予托付]”。

  3. 2.9.15facibus teritur

    抄本所传的 facibus teritur 乃是 facilius teritur(“更容易脱粒”)的传抄讹误。后文呼应的 quam cetera 证实此处在构词和句法上必须要求一个比较级副词,因此在解读与翻译时均应确切定为 facilius teritur。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0845.phi002.humanitext-lat3:2.9.11-2.9.19