← 科鲁迈拉

农业论

§2.10.1-2.10.10

羽扇豆与各类豆类的播种及栽培

科鲁梅拉转入对豆类栽培的论述,首先详细讲解了成本低廉且兼具绿肥与救荒作用的羽扇豆,继而阐明菜豆与豌豆的播种要求,并深入探讨了蚕豆的施肥、耕作、播种量以及依循月相的播种时机。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.10.1

​Quoniam de frumentis abunde praecepimus, de leguminibus deinceps disseremus.Lupini prima ratio est, quod et minimum operarum absumit et vilissime emitur et maxime ex iis, quae seruntur, iuvat agrum. Nam vineis iam emaciatis et arvis optimum stercus praebet ac vel effeto solo provenit vel repositum in granario patitur aevum. Boves per hiemem coctum maceratumque probe alit; famem quoque, si sterilitas annorum incessit, hominibus commode propulsat.

既然我们已对谷物作了充分的教导,接下来便当论述豆类。首先应当考虑的是羽扇豆,因为它耗费劳力最少,购买成本最低,且在所有播种的作物中最有益于田地。因为它能为已贫瘠的葡萄园和耕地提供极佳的肥料,即使在力竭的土壤中也能生长,储藏在粮仓中亦能历久不坏。冬季煮熟并浸泡后,它能极好地饲养牛群;若逢荒年降临,它亦能为人们妥善抵御饥荒。

§2.10.2

​Spargitur statim ex area, atque id solum omnium leguminum non desiderat requiem in horreo, sive Septembri mense ante aequinoctium seu protinus a Kalendis Octobribus crudis novalibus ingeras; et qualitercumque obruas, sustinet coloni neglegentiam. Teporem tamen autumni desiderat, ut celeriter confirmetur, nam si non ante hiemem convaluit, frigoribus adfligitur.

它从打谷场上直接播撒,在所有豆类中唯有它不需要在仓房中休整,无论你是在九月份秋分之前将其投入未经耕作的休耕地,还是自十月一日起立即投入;且无论你如何覆土,它都能耐受农人的疏忽。然而它需要秋日的温热以便迅速扎根健壮,因为若在冬前未长结实,便会遭受寒气摧残。

§2.10.3

​Reliquum quod semini superest, in tabulatum, quo fumus pervenit, optime reponas, quoniam si umor invasit, vermes gignit; qui simul atque oscilla lupinorum adederunt, reliqua pars enasci non potest. Id, ut dixi, exilem amat terram et rubricam praecipue, nam cretam reformidat limosoque non exit agro.

剩余留作种子的部分,你最好存放在烟气能到达的搁楼上,因为一旦湿气侵入,便会生虫;害虫一旦啃食掉羽扇豆的胚芽,剩余部分便无法萌发。如我所言,它喜爱贫瘠之土,尤其是红土,因为极为畏惧白垩土,且在泥泞的田地中无法长出。

§2.10.4

​Iugerum decem modios occupat. Ab hoc recte phaselus terrae mandabitur vel in vetereto vel melius pingui et restibili agro, nec amplius quattuor modiis iugerum obseretur.Similis quoque ratio est pisi, quod tamen facilem et solutam terram desiderat tepidumque locum et caelum frequentis umoris. Eadem mensura iugerum vel modio minus quam phaselum licet obserere primo tempore sementis ab aequinoctio autumnali.

一亩耗费十莫狄乌斯。在此之后,菜豆将适宜地托付于大地,或在荒歇地中,或更佳地在肥沃且连作的田地中,一亩播种不得超过四莫狄乌斯。豌豆的处理亦相似,但它需要易耕疏松的土壤、温暖的地点以及经常湿润的气候。从秋分起的最初播种期内,一亩可用与菜豆相同的分量,或少播一莫狄乌斯。

§2.10.5

​Fabae pinguissimus locus vel stercoratus destinetur et si veteretum erit in valle situm, quod a superiore parte sucum accipit. Prius autem iaciemus semina, deinde proscindemus terram proscissamque in liram revocabimus occabimusque, quo altius largiore humo contegatur; nam id plurimum refert, ut radices enatorum seminum penitus demersae sint.

对于蚕豆,应当指定最肥沃或施过肥的地点,若为荒歇地,则当选位于山谷中且能承接上方湿气之所。我们将先撒下种子,然后破土初耕,初耕之后将其收拢起垄并耙平,以便用更充足的土壤更深地覆盖;因为萌发种子的根系深扎于土中乃是至关紧要之事。

§2.10.6

​Sin autem proximae messis occupandum erit restibile, desectis stramentis quattuor et viginti vehes stercoris in iugerum disponemus dissipabimusque et similiter, cum semen crudo solo ingesserimus, inarabimus imporcitumque occabimus; quamvis sint, qui negent locis frigidis oportere occari fabam, quia exstantes glaebae a gelicidiis adhuc eam teneram vindicent et aliquem teporem frigore laboranti praebeant.

然而,若必须使用上一季收割后的连作地,则在割除留茬之后,每亩布置并散摊二十四车粪肥;同样地,当我们把种子撒入未耕的土壤后,便将其耕入土中,起垄并耙平;尽管有人认为在寒冷之地蚕豆不宜耙平,因为凸起的土块能在其尚幼嫩时遮挡霜冻,并为受寒受苦的作物提供些许温存。

§2.10.7

​Sunt etiam qui putent in arvis hanc eandem vice stercoris fungi; quod sic ego interpretor, ut existimem non sationibus eius pinguescere humum, sed minus hanc quam cetera semina vim terrae consumere. Nam certum habeo frumentis utiliorem agrum esse, qui nihil quam qui istam spicam proximo anno tulerit.1

亦有人认为在田地中此种作物本身即能充当肥料之效;对此我的理解是,我认为并非因其播种而使土壤肥沃,而是它比其他种子较少消耗地力。因为我确信,对于谷物而言,前一年什么都没长过的土地比长过此种作物茎秆的土地更为有益。

§2.10.8

​Iugerum agri, ut Tremelio quattuor, ut nobis videtur, fabae sex occupant modii, si solum pingue sit, si mediocre, paulo amplius; eaque nec macrum nec nebulosum locum patitur, densa tamen humo saepe commode respondet. Media sementi pars seri et pars ultima debet, quae septimontialis satio dicitur; tempestiva frequentius, non numquam tamen sera melior est.

一亩土地,依照特雷梅利乌斯的看法需四莫狄乌斯,而依我们之见,土壤若肥沃则需六莫狄乌斯蚕豆,若为中等则稍多;它既不能耐受贫瘠之地,亦不能耐受多雾之所,然而在黏稠密实的土壤中往往收成良好。播种期中途应当播种一部分,末期亦须播下一部分,后者被称为七山节播种;适期播种通常更优,然而晚播有时亦更佳。

§2.10.9

​Post brumam parum recte seritur, pessime vere; quamvis sit etiam trimestris faba, quae mense Februario seratur, quinta parte amplius quam matura,2 sed exiguas paleas nec multam siliquam facit. Veteres itaque rusticos plerumque dicentes audio malle se maturae fabalia quam fructum trimestris.

冬至之后播种甚不适宜,春季播种则为最差;尽管亦有三月蚕豆,在二月份播种,种子比正常成熟者多用五分之一,但它产出极少的秸秆,亦不结很多豆荚。因此我常听老农们说,他们宁要正常熟期蚕豆的茎叶,也不要三月蚕豆的果实。

§2.10.10

​Sed quocumque tempore anni seretur, opera danda erit, ut quantum destinaveramus in sationem, tantum quinta decima luna, si tamen ea non transcurret eo die solis radios, quod Graeci ἀπόκρουσιν vocant, si minus, quarta decima utique adhuc lunae crescente lumine spargatur, etiam si confestim totum semen operiri non poterit. Nihil enim nocebitur ei nocturnis roribus3 aliisve ex causis, dum a pecore et avibus vindicetur.

但无论在一年中的何时播种,皆须努力做到:凡我们划定用于播种的数量,皆须在第十五日的月相播撒,只要在那一天月亮尚未越过太阳光线——希腊人称之为“月亏”——;若非如此,则务必在第十四日月光仍在增长之时播撒,即使全部种子无法立即被掩埋。因为只要防止牲畜与鸟类侵扰,它绝不会因夜露或其他原因而受损。

语法注3 条
  1. 2.10.7qui nihil quam qui istam spicam proximo anno tulerit

    在比较结构中,修饰先行词 agrum 的两个关系从句形成了对比。补出省略的动词 qui nihil [tulerit],该句将“前一年未曾产出任何作物的土地”与“长出该作物茎秆(蚕豆)的土地”相对比,指出前者对于谷物更为有益。

  2. 2.10.9quinta parte amplius quam matura

    关于三月蚕豆播种量的省略表达。相对于 matura(正常熟期的蚕豆),夺格 quinta parte 表示程度或差异的量度(程度夺格),意为所需播种的种子分量比通常熟期的蚕豆多出五分之一。

  3. 2.10.10Nihil enim nocebitur ei nocturnis roribus

    支配与格的不及物动词 noceo 的非人称被动结构。在主动语态中支配与格补足语的动词无法构成人称被动态,因而转为非人称形式并保留与格(ei,指代种子)。nihil 则作为语法主语,承担内向宾格/程度宾格的性质,意为“受到任何损害”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0845.phi002.humanitext-lat3:2.10.1-2.10.10