- 底本
- Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0845.phi002.humanitext-lat3:2.9.1-2.9.10
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
科卢梅拉详细阐述了根据土壤肥瘦、时令和气候确定的小麦与硬粒小麦播种量,并讨论了春播的局限以及针对土壤盐碱害与地下害虫的防治方法。
Iugerum agri pinguis plerumque modios tritici quattuor, mediocris quinque postulat; adorei modios novem, si est laetum solum, si mediocre, decem desiderat. Nam quamvis de mensura minus auctoribus convenit, hanc tamen videri commodissimam docuit noster usus; quem si quis sequi recusat, utatur praeceptis eorum, qui uberem campum in singula iugera tritici, quibus et adorei, octo modiis obserere praecipiunt atque hac portione mediocribus agris semina praebenda censent.
一亩(尤格鲁姆)肥沃的土地通常需要四莫狄乌斯小麦,中等土地则需五莫狄乌斯;硬粒小麦若在肥沃的土壤中需要九莫狄乌斯,在中等土壤中则需十莫狄乌斯。因为尽管著述家们在用量上见解不尽一致,但我们的实践表明这似乎是最为适宜的;若有人不愿依循此道,便可遵从那些人的指令:他们主张在肥沃的平原上每亩播种八莫狄乌斯小麦——据某些人所言,硬粒小麦亦然——并认为应按此比例为中等田地提供种子。
Nobis ne istam quidem, quam praediximus, mensuram semper placet servari, quod eam variat aut loci aut temporis aut caeli conditio; loci, cum vel in campis vel collibus frumentum seritur atque his vel pinguibus vel mediocribus vel macris;1 temporis, cum autumno aut etiam ingruente hieme frumenta iacimus, nam prima sementis rarius serere permittit, novissima spissius postulat; caeli, cum aut pluvium aut siccum est, nam illud idem quod prima sementis, hoc quod ultima desiderat.
而在我们看来,即使我们方才所述的用量,也绝非应当一成不变地恪守,因为地点、时令或气候的状况都会使其发生变动:所谓地点,在于谷物是播种于平原还是丘陵,以及这些土地是肥沃、中等还是贫瘠;所谓时令,在于我们在秋季还是在冬季临近时播撒谷物,因为最早的播种允许播得更稀疏,而最迟的播种则要求更为密集;所谓气候,在于多雨还是干旱,因为前者所需的如同最初的播种,后者所需的则如同最后的播种。
Omne autem frumentum maxime campo patente et ad solem prono apricoque et soluto laetatur; collis enim quamvis granum robustius aliquanto, minus tamen tritici reddit. Densa cretosaque et uliginosa humus siliginem et far adoreum non incommode alit.Hordeum nisi solutum et siccum locum non patitur.
然而,凡谷物皆最喜开阔、朝阳、向阳且疏松的平原;因为丘陵虽然出产稍更饱满的籽粒,但收获的小麦总量却较少。紧实、白垩质且多湿的土壤培育优质白小麦(西利戈)和硬粒小麦并无不便。大麦若非在疏松而干燥的地方便无法忍受。
Atque illa vicibus annorum requietum agitatumque alternis et quam laetissimum volunt arvum; hoc nullam mediocritatem postulat, nam vel pinguissima vel macerrima humo iacitur. Illa post continuos imbris, si necessitas exigat, quamvis adhuc limoso et madente solo sparseris, iniuriam sustinent; hoc si lutoso commiseris, emoritur.
且前者要求隔年休耕与翻耕,并要求尽可能肥沃的耕地;后者则不求任何折中,因为它或是播入极肥沃之土,或是播入极贫瘠之土。前者在连日降雨之后,若情势所迫,即便你将其播撒在依然泥泞潮湿的土壤上,也能耐受损害;后者若投入泥沼般的土地,便会枯死。
Siliginis autem vel tritici, si mediocriter cretosus uliginosusve ager est, etiam paulo plus quam, ut prius iam dixi, quinque modiis ad sationem opus est.2 At si siccus et resolutus locus idemque vel pinguis vel exilis est, quattuor; quoniam et e contrario macer tantundem seminis poscit, nam nisi rare conseritur, vanam et minutam spicam facit.
至于优质白小麦或普通小麦,如果耕地呈中等程度的白垩质或多湿,播种时甚至需要比我方才所说的五莫狄乌斯略多一些。但若是干燥而疏松的地方,且无论肥沃还是贫瘠,四莫狄乌斯即可;因为相反地,贫瘠的土地也同样需要这般分量的种子,若不稀疏播种,它便会结出空瘪而细小的麦穗。
At ubi ex uno semine pluribus culmis fructificavit, etiam ex rara segete densam facit. Inter cetera quoque non ignorare debemus quinta parte seminis amplius occupari agrum consitum arbusto quam vacuum et apertum. Atque adhuc de satione autumnali loquimur; hanc enim potissimam ducimus.
然而,当它由一粒种子分蘖结出多根麦秆时,即便稀疏的播种也会形成茂密的庄稼。在其他事项中,我们也不应不知:种植树木的耕地比空旷开阔的耕地多耗费五分之一的种子。到目前为止,我们谈论的仍是秋季播种,因为我们认为这是最主要的。
Sed est altera, cum cogit necessitas: semestrem vocant agricolae.. Ea locis praegelidis ac nivosis, ubi aestas est umida et sine vaporibus, recte committitur, ceteris admodum raro respondet. Quam tamen ipsam celeriter et utique ante aequinoctium vernum conveniet peragere; si vero locorum et caeli conditio patietur, quanto maturius severimus, commodius proveniet.
但当情势所迫时,还有另一种播种,农人们称之为六个月的播种。在极度严寒且多雪的地方,那里夏季湿润且无闷热之气,它能被妥当地播撒;在其余地方,它极少符合预期。然而,这一播种本身也宜迅速进行,且无论如何须在春分之前完成;若地方与气候的条件允许,播种得越早,收成便越顺利。
Neque enim est ullum, sicut multi crediderunt, natura trimestre semen, quippe idem iactum autumno melius respondet. Sed sunt nihilo minus quaedam aliis potiora, quae sustinent veris tepores, ut siligo et hordeum Galaticum et halicastrum granumque fabae Marsicae. Nam cetera robusta frumenta semper ante hiemem seri debent in regionibus temperatis. Solet autem salsam non numquam et amaram uliginem vomere terra, quae quamvis matura iam sata manante noxio umore corrumpit et locis calentibus sine ulla stirpe seminum areas reddit. Ea glabreta signis adhibitis notari convenit, ut suo tempore vitiis eius modi medeamur; nam ubi vel uligo vel alia quae pestis segetem enecat, ibi columbinum stercus vel, si id non est, folia cupressi convenit spargi et inarari. Sed antiquissimum est omnem inde umorem facto sulco deducere;3 aliter vana erunt praedicta remedia. Nonnulli pelle hyaenae satoriam trimodiam vestiunt atque ita ex ea, cum paulum immorata sunt semina, iaciunt non dubitantes proventura, quae sic sata sint.
因为并不存在许多人所坚信的那种天然三个月成长的种子,盖因同一种子在秋季播下时收成更佳。然而,仍有某些种类比其他种类更优,能耐受春日的温热,如优质白小麦、加拉太的大麦、哈利卡斯特鲁姆以及马尔西蚕豆的籽粒。因为其他强韧的谷物在温和地区必须始终在入冬之前播种。大地有时往往会喷涌出带有咸味和苦味的湿气,通过渗出的有害湿气摧毁即便已经成熟的庄稼,并在炎热的地方留下没有任何种子萌蘖的光秃区域。宜用标记将这些不毛之地记录下来,以便我们在适当时机医治此类病害;因为凡湿气或任何其他祸患致死庄稼之处,宜在此处撒上鸽粪,若无鸽粪则用柏树叶,并翻耕入土。但最首要的是通过开掘沟渠将所有湿气引出,否则上述疗法皆归于徒然。有些人用鬣狗皮裹住盛放三莫狄乌斯的播种篮,种子在其中稍作停留后再行播撒,深信如此播下之物必定茁壮成长。
Quaedam etiam subterraneae pestes adultas segetes radicibus subsectis enecant. Id ne fiat, remedio est aquae mixtus sucus herbae, quam rustici sedum appellant, nam hoc medicamine una nocte semina macerata iaciuntur.Quidam cucumeris anguinei umorem ex- pressum et eiusdem tritam radicem diluunt aqua, similique ratione madefacta semina terrae mandant. Alii hac eadem aqua vel amurca insulsa, cum coepit infestari seges, perfundunt sulcos et ita noxia animalia summovent. Illud deinceps praecipiendum habeo, ut4 demessis segetibus iam in area futuro semini consulamus.
某些地下害虫也会咬断根部致死长成的庄稼。为防此事发生,农人称为长生草的草汁混水乃是一种解法;因为种子在这种药剂中浸泡一夜后才被播下。有人将喷瓜榨出的汁液及其捣碎的根部用水稀释,并以同样方式将浸湿的种子托付于土地。另有人在庄稼开始受害时,用这同样的水或未加盐的油渣浇灌田垄,以此驱逐害虫。接下来我必须指示的是:庄稼收割之后,在脱粒场上便应当为未来的种子作打算。
- 2.9.2quod eam variat aut loci aut temporis aut caeli conditio; loci, cum vel in campis vel collibus frumentum seritur atque his vel pinguibus vel mediocribus vel macris;
属格 loci、temporis 与 caeli 作为同格性说明属格,分别承接前文的 aut loci aut temporis aut caeli conditio,后接 cum 从句具体阐明其条件。atque his 中的 his 为指代 campis 和 collibus 的夺格,构成伴随情况夺格(“且这些土地无论是肥沃、中等还是贫瘠”)。
- 2.9.5quinque modiis ad sationem opus est
在非人称结构 opus est(需要)中,所需之物由夺格 quinque modiis 表示。前面的 paulo plus quam... 以副词性方式表示比较的程度,全句构成“为了播种(ad sationem)需要比五莫狄乌斯稍多一些”的句式。
- 2.9.9antiquissimum est omnem inde umorem facto sulco deducere
形容词 antiquus 的最高级 antiquissimus 在此处并非表示时间上的古老,而是惯用法,意为“最为首要的”、“最重要的”。不定式短语 omnem inde umorem... deducere 充当语法主语。
- 2.9.10Illud deinceps praecipiendum habeo, ut
habeo 搭配动形容词(praecipiendum)构成表达义务或必要性的结构(相当于 debeo praecipere,“我必须指示”)。中性宾格代词 illud 作为前引词(cataphora),先行引出后面解释其具体内容的 ut 名词性从句。
