- 底本
- Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0845.phi002.humanitext-lat3:2.8.1-2.8.5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者援引维吉尔的诗句,论述了自昴宿隐没(10月下旬)至冬至期间播种小麦的适期,并阐明了在寒冷或潮湿土地上提早播种的必要性,以及秋雨迟来时在干土中播种的可行性与注意事项。
Placet nostro poetae adoreum atque etiam triticum non ante seminare quam occiderint Vergiliae. Quod ipsum numeris sic edisserit: At si triticeam in messem robustaque farra Exercebis humum solisque instabis aristis, Ante tibi Eoae Atlantides abscondantur.1
我们的诗人认为,在昴宿落下之前,不宜播种硬粒小麦乃至普通小麦。正是这一点,他在诗句中如此阐明: “但若你是为了麦收与壮硕的硬粒小麦 而耕耘土壤,且只追求长芒的麦穗, 那么让破晓时的阿特拉斯之女们先于你隐去吧。”
Absconduntur autem altero et tricesimo die post autumnale aequinoctium, quod fere conficitur VIIII Kal. Octobris; propter quod intellegi debet tritici satio dierum sex et quadraginta ab occasu Vergiliarum,2 qui fit ante diem nonum Kalendas Novembris ad brumae tempora. Sic enim servant prudentes agricolae, ut quindecim diebus prius quam conficiatur bruma, totidemque post eam confectam neque arent neque vitem aut arborem putent.Nos quoque non abnuimus in agro temperato et minime umido sementem sic fieri debere; ceterum locis uliginosis atque exilibus aut frigidis aut etiam opacis plerumque citra Kalendas Octobris seminare convenire, dum sicca tellure licet, dum nubila pendent, ut prius convalescant radices frumentorum quam hibernis imbribus aut gelicidiis pruinisve infestentur. Sed quamvis tempestive sementis confecta erit, cavebitur tamen ut patentes liras crebrosque sulcos aquarios, quos non nulli elices vocant, faciamus3 et omnem umorem in colliquias atque inde extra segetes derivemus.Nec ignoro quosdam veteres auctores praecepisse ne seminarentur agri, nisi cum terra pluviis permaduisset; quod ego, si tempestive competat, magis conducere agricolae non dubito. Sed si, quod evenit non numquam, seri sunt imbres, quamvis sitienti solo recte semen committitur; idque etiam in quibusdam provinciis, ubi status talis caeli est, usurpatur. Nam quod sicco solo ingestum et inoccatum est, proinde ac si repositum in horreo non corrumpitur;4 atque ubi venit imber, multorum dierum sementis uno die surgit.
然而,她们隐没于秋分后第三十二天,秋分大致完成于十月朔日前第九天(9月23日);因此应当明白,小麦的播种期为四十六天,自十一月朔日前第九天(10月24日)昴宿落下起,直至冬至时节。因为审慎的农人遵守这样的规则:在冬至完成前十五天,以及冬至完成后同样的日数里,既不耕作,也不修剪葡萄藤或树木。我们也不否认,在温和且极少湿润的耕地中播种应当如此进行;但在沼泽地、贫瘠之地、寒冷乃至遮阴的土地上,通常宜于在十月朔日之前播种,趁着土地干爽而尚可行之时,趁着阴云密布之际,以便谷物的根部在遭受冬雨、冰冻或白霜侵扰之前便已茁壮。然而,无论播种多么合乎时节地完成,依然要留意开辟宽大的田垄和密集的排水沟——有人称之为溢水沟——并将所有湿气引入集水沟,由此引向庄稼之外。 我也并非不知,某些古代作者曾告诫:除非雨水湿透了土地,否则不得播种田地;我自己亦不怀疑,若能及时契合,这对农人确实更为有益。但若是雨水迟迟不至(这并非罕见之事),那么即令土壤干渴,播下种子也是完全正确的;在某些气候状况如此的行省,这也是惯常的做法。因为投入干土并经耙覆的种子,就如同存放于粮仓中一样不会败坏;而一旦雨水降临,多日播种之物便会在一日之内破土而出。
Tremelius quidem adseverat, prius quam impluverit, ab avibus aut formicis sata non infestari, dum aestivis serenitatibus ager aret; idque etiam saepius nos experti verum adhuc esse comperimus. Magis apte tamen in eius modi agris adoreum quam triticum seritur, quoniam folliculum, quo continetur, firmum et durabilem adversus longioris temporis umorem habet.
特雷梅利乌斯确实断言,在雨水降下之前,只要田地在夏日的晴空下保持干燥,播下的种子便不会遭受鸟类或蚂蚁的侵害;我们自己也曾多次试验,迄今发现确实如此。然而在这类田地里播种硬粒小麦比普通小麦更为适宜,因为包裹它的外壳坚固而耐久,足以抵御较长时间的湿气。
- 2.8.1Ante tibi Eoae Atlantides abscondantur.
Ante 为副词,意为“在此之前”,与后置动词搭配构成先行要求;abscondantur 为虚拟语气现在时,表祈使或劝告语气(“让她们隐退”)。tibi 为利害与格(伦理与格),表示“对你而言 / 在你行动之前”。
- 2.8.2propter quod intellegi debet tritici satio dierum sex et quadraginta ab occasu Vergiliarum
satio 是被动短语 intellegi debet 的主格主语(“小麦的播种期应当被理解为……”)。dierum sex et quadraginta 是度量属格(性质属格),修饰 satio,指明该播种期“长达四十六天”。
- 2.8.3cavebitur tamen ut patentes liras crebrosque sulcos aquarios, quos non nulli elices vocant, faciamus
cavebitur 是非人称被动态第三人称单数(“人们将留心 / 将采取注意”)。动词 cavere 虽常接 ne 从句表示防范,但此处接 ut 从句(faciamus)表达肯定的防范性措施,意为“注意使我们修筑出……”。
- 2.8.4Nam quod sicco solo ingestum et inoccatum est, proinde ac si repositum in horreo non corrumpitur
quod 为代词性关系从句的主格中性单数(省略先行词 id),整个关系节作为主句动词 non corrumpitur 的主语(“被投入干土并被耙过的东西不会败坏”)。proinde ac si 引导假设比较从句,意为“正如仿佛……一样”。
