← 科鲁迈拉

农业论

§2.20.1-2.20.6

谷物的适期收割与脱粒清选方法

作者论述了防止损失的适期收割原则,介绍了用镰刀或梳状工具等多种收割方式,以及利用牲畜、脱粒橇与风力或簸箕进行脱粒、清选与长期储藏的方法。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.20.1

​Sed cum matura fuerit seges, ante quam torreatur vaporibus aestivi sideris, qui sunt vastissimi per exortum Caniculae, celeriter demetatur; nam dispendiosa est cunctatio, primum quod avibus praedam ceterisque animalibus praebet, deinde quod grana et ipsae spicae culmis arentibus et aristis celeriter decidunt.

然而,一旦庄稼成熟,在它被夏季星辰的热浪灼焦之前——这热浪在大犬座升起时最为炽烈——必须迅速加以收割;因为拖延是耗费巨大的,首先是因为它为鸟类和其他动物提供了猎物,其次是因为随着秸秆和麦芒的枯干,麦粒和麦穗本身很快便会脱落。

§2.20.2

​Si vero procellae ventorum aut turbines incesserunt, maior pars ad terram defluit; propter quae recrastinari non debet, sed aequaliter flaventibus iam satis,1 ante quam ex toto grana indurescant, cum rubicundum colorem traxerunt, messis facienda est, ut potius in area et in acervo quam in agro grandescant frumenta. Constat enim, si tempestive decisa sint, postea capere incrementum.

倘若遭遇狂风或旋风的侵袭,大部分就会散落于地;为此决不可拖延至次日,而是在播下的庄稼已均匀变黄、在籽粒完全变硬之前、当其带上微红之色时,就必须进行收割,以便粮食在打谷场与谷堆中、而非在田地里增大丰满。因为可以确定的是,如果在适当时机收割,它们此后便能获得长进。

§2.20.3

​Sunt autem metendi genera complura. Multi falcibus veruculatis atque iis vel rostratis vel denticulatis medium culmum secant, multi mergis, alii pectinibus spicam ipsam legunt, idque in rara segete facillimum, in densa difficillimum est. Quod si falcibus seges cum parte culmi demessa sit, protinus in acervum vel in nubilar congeritur et subinde opportunius solibus torrefacta proteritur.

收割的方法有数种之多。许多人用带棘爪的镰刀,即带有弯嘴状或锯齿状的镰刀收割秸秆的中段,许多人用双齿叉,另有人用收割梳采集麦穗本身,这在稀疏的庄稼中最为容易,在密茂的庄稼中最为困难。如果用镰刀将庄稼连同部分秸秆一同割下,就立即堆入谷堆或棚屋,随后在被日光烘晒至适度时予以碾打。

§2.20.4

​Sin autem spicae tantummodo recisae sunt, possunt in horreum conferri et deinde per hiemem vel baculis excuti vel exteri pecudibus. At si competit ut in area teratur frumentum, nihil dubium est quin equis melius quam bubus ea res conficiatur et, si pauca iuga sunt, adicere tribulam et traheam possis, quae res utraque culmos facillime comminuit. Ipsae autem spicae melius fustibus cuduntur ​vannisque expurgantur. At ubi paleis immixta sunt frumenta, vento separantur. Ad eam rem Favonius habetur eximius, qui levis aequalisque aestivis mensibus perflat; quem tamen opperiri lenti est agricolae,2 quia saepe, dum expectatur, saeva nos hiems deprendit.

然而,如果仅仅切下了麦穗,它们便可以运入谷仓,随后在冬季要么用木棍打出,要么用牲畜踩出。但如果适合在打谷场上脱粒,毫无疑问这项工作由马匹来进行要优于用牛,而且如果轭数较少,你可以加上脱粒橇和拖曳板,这两样器具都能极容易地把秸秆碾碎。麦穗本身用棍棒敲击、用簸箕扬净效果更好。但是,当粮食与麦秸混杂时,便要借风力进行分离。为此西风被视为极佳的选择,它在夏季月份吹得轻柔而均匀;然而等待西风是拖沓农夫的做法,因为往往在等待它时,猛烈的暴风雨便会突然向我们袭来。

§2.20.6

​Itaque in area detrita frumenta sic sunt aggeranda ut omni flatu possint cxcerni.3 At si compluribus diebus undique silebit aura, vannis expurgentur, ne post nimiam ventorum segnitiem vasta tempestas inritum faciat totius anni laborem. Pura deinde frumenta, si in annos reconduntur, reteri debent, nam quanto sunt expolitiora, minus a curculionibus exeduntur; sin protinus usui destinantur, nihil attinet repoliri, satisque est in umbra refrigerari et ita granario inferri. Leguminum quoque non alia cura est quam reliquorum frumentorum, nam ea quoque vel statim absumuntur vel conduntur. Atque hoc supremum est aratoris emolumentum percipiendorum seminum4 quae terrae crediderit.

因此,在打谷场上碾下的粮食应当如此堆放,以便能借任何微风进行簸扬。但若一连数日四处皆无风息,则应使用簸箕清除杂质,以免在风力过度沉寂之后,一场肆虐的暴风雨使整年的劳作化为乌有。此后,洁净的粮食若要储藏数年,应当再次碾磨,因为粮食越光滑,受米象的蛀食就越少;如果立即用于消费,则无需再次磨光,只需在荫凉处晾凉,如此送入粮仓即可。豆类的照料也与其余谷物无异,因为它们同样要么立即被消耗,要么被储存起来。而这便是耕作者收获其托付于土地的种子这一至高回报。

语法注4 条
  1. 2.20.2aequaliter flaventibus iam satis

    satis 是动词 sero(播种)的完成时被动分词中性复数实质化用法(sata, -orum,意为“播下的庄稼、田地作物”)的夺格,与现在分词 flaventibus 一同构成独立夺格结构。虽然容易与副词或不变形容词 satis(足够、充分)相混淆,但根据上下文,此处当解为表示时间与条件的独立夺格(“当庄稼已均匀变黄时”)。

  2. 2.20.5quem tamen opperiri lenti est agricolae

    不定式 opperiri(等待,其宾语为指代前文 Favonius 的 quem)充当主语,lenti... agricolae 则是与系动词 est 搭配的表示特征或属性的述语属格(“是迟钝农夫的特征/做法”)。

  3. 2.20.6cxcerni

    原文中的 cxcerni 显然是 excerni(被筛除、被簸扬分开)的形讹错印。结合前后文利用风力使糠草与谷粒分离的意义,应校读为被动不定式 excerni。

  4. 2.20.6emolumentum percipiendorum seminum

    动形容词短语的属格 percipiendorum seminum(收获种子的)修饰名词 emolumentum,具有同格或说明性功能(“收获……这一回报”)。其后的 quae terrae crediderit 为定语从句修饰 seminum,动词 crediderit 使用完成时虚拟式,表示从属性思维或潜在性语气。

翻译:Gemini 3.8 Flash(2026-11-29 发布)・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0845.phi002.humanitext-lat3:2.20.1-2.20.6