- 底本
- Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0845.phi002.humanitext-lat3:2.2.11-2.2.19
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
科鲁梅拉详述了通过完善暗沟以及清除树木、乱石和杂草来开垦荒地的方法,随后反驳了古人将土壤颜色作为肥力标准的观点,提出了通过手捏粘性与回填土测定法来判断土壤肥力。
Tum per imum contendetur, ut super calcatis cupressinis vel pineis aut, si eae non erunt, aliis frondibus terra contegatur, in principio atque exitu fossae more ponticulorum binis saxis tantummodo pilarum vice constitutis et singulis superpositis,1 ut eius modi constructio ripam sustineat, ne praecludatur umoris inlapsus atque exitus. Nemorosi frutectosique tractus duplex cura est vel exstirpandis radicitus arboribus et removendis vel, si rarae sunt, tantum succidendis incendendisque et inarandis.Ac saxosum facile est expedire lectione lapidum, quorum si magna est abundantia, velut quibusdam substructionibus partes agri sunt occupandae, ut reliquae emundentur, vel in altitudinem sulco depresso lapides obruendi;quod tamen ita faciendum erit, si suadebit operarum vilitas.
随后将其沿沟底拉直铺设,以便在踏实了柏树或松树的枝叶(若无此类,则用其他树叶)之后,能覆上泥土;在沟渠的入口与出口处,仿照小桥的式样,仅立起两块石头充当桥墩,并在其上各架一块横石,使这类结构能支撑住沟岸,免得水流的汇入与排出受阻。对于林木与灌木丛生之地有两种治理方法:要么将树木连根拔起并清除,要么在树木稀疏时,仅仅将其砍倒、焚烧并翻耕入土。多石之地通过捡拾石块易于清理;若石块极多,则须用类似基础建筑的工事占据田地的一部分,以便将剩余部分清理干净,或者将石块掩埋在深挖的沟槽中;但这只有在劳力低廉合算时才当如此施行。
Iunci et graminis pernicies repastinatio est, filicis frequens exstirpatio, quae vel aratro fieri potest; quoniam intra biennium saepius convulsa emoritur, celerius etiam, si eodem tempore stercores et lupino vel faba conseras, ut cum aliquo reditu medearis agri vitio. Namque constat filicem sationibus et stercoratione facilius interimi.Verum et si subinde nascentem falce decidas, quod vel puerile opus est, intra praedictum tempus vivacitas eius absumitur.
翻掘是灯心草与杂草的克星,频繁拔除则是蕨类的克星,这亦可通过犁耕来进行;因为在两年内若频繁将其拔起,它便会枯死;若在此时同时施肥并播种羽扇豆或蚕豆,以便在带来某种收益的同时治愈田地的缺陷,它便会枯死得更为迅速。因为众所周知,蕨类通过播种与施肥更易消灭。然而,即便你用镰刀接连割断新长出的蕨类——这甚至只是童仆的劳作——在上述时间内它的生命力亦会耗尽。
Sed iam expediendi rudis agri rationem sequitur cultorum novalium cura, de qua mox quid censeam profitebor, si quae ante discenda sunt, arvorum studiosis praecepero. Plurimos antiquorum, qui de rusticis rebus scripserunt, memoria repeto quasi confessa nec dubia signa pinguis ac frumentorum fertilis agri prodidisse dulcedinem soli propriam, herbarum et arborum proventum, colorem nigrum vel cinereum.
但在整备荒地的方法之后,紧接着是已耕休耕地的照料;待我向潜心农事者传授了必须预先学习的要点后,我很快便会表明对此的见解。我记得许多论述农事的古人曾将土壤特有的甘美、草木的繁茂以及黑色或灰色的色泽,传授为肥沃且利于谷物的良田那公认而无疑的标志。
Nihil de ceteris ambigo, de colore satis admirari non possum cum alios tum etiam Cornelium Celsum, non solum agricolationis sed universae naturae prudentem virum, sic et sententia et visu deerrasse, ut oculis eius tot paludes, tot etiam campi salinarum non occurrerent, quibus fere contribuuntur praedicti colores.
关于其他各点我并无怀疑,但关于颜色,我极感诧异的是,不仅他人,甚至连不仅精通农事且博通全自然的贤者科尔内利乌斯·塞尔苏斯,在见解与目力上竟亦如此失误,以至于那么多沼泽与盐滩(上述颜色通常被赋予它们)竟未映入其眼帘。
Nullum enim temere videmus locum, qui modo pigrum contineat umorem, non eundem vel nigri vel cinerei coloris, nisi forte in eo fallor ipse, quod non putem aut in solo limosae paludis et uliginis amarae aut in maritimis areis salinarum gigni posse laeta frumenta. Sed est manifestior hic antiquorum error, quam ut pluribus argumentis convincendum sit.2 Non ergo color tamquam certus auctor testis est bonitatis arvorum; et ideo frumentarius ager, id est pinguis, magis aliis qualitatibus aestimandus est. Nam ut fortissimae pecudes diversos et paene innumerabiles, sic etiam robustissimae terrae plurimos et varios colores sortitae sunt. Itaque considerandum erit, ut solum quod excolere destinamus, pingue sit. Per se tamen id parum est, si dulcedine caret; quod utrumque satis expedita nobis ratione contingit discere. Nam perexigua conspargitur aqua glaeba manuque subigitur, ac si glutinosa est, quamvis levissimo tactu pressa inhaerescit et picis in morem ad digitos lentescit habendo,3 ut ait Vergilius, eademque inlisa humo non dissipatur, quae res nos admonet inesse tali materiae naturalem sucum et pinguitudinem.Sed si velis scrobibus egestam humum recondere et recalcare, cum aliquo quasi fermento abundaverit, certum erit esse eam pinguem; cum defuerit, exilem; cum aequaverit, mediocrem. Quamquam ista, quae nunc rettuli, non tam vera possint videri, si sit pulla terra, quae melius proventu frugum approbatur.
因为我们几乎见不到任何只要蕴含滞缓湿气的地方不同时呈现出黑色或灰色,除非恰好我自己有所错谬,不认为在泥泞沼泽与苦涩湿气的土壤中,或在海滨的盐滩地带能生长出繁茂的谷物。然而古人的这一谬误过于明显,无须再用更多论据予以驳斥。因此,颜色并不能作为可靠的凭据来证实耕地的优劣;因而产粮的田地,即肥沃的土地,更应当根据其他特性来评估。因为正如最强壮的牲畜具有各异且几乎数不清的毛色一样,最强健的土地亦被赋予了众多且多样的色彩。因此必须审视,我们打算开垦的土壤是否肥沃。然而若缺乏甘美,仅凭肥沃本身仍嫌不足;这两点我们凭借相当简便的方法即可得知。将极少量的水洒在土块上并用手揉捏,若它带有粘性,则即使用极轻微的触碰按压也会粘附,并正如维吉尔所言“在摆弄中如沥青般粘滞在手指上”,且将其摔掷于地亦不破碎;这一现象提醒我们,此类土壤中蕴含着天然的膏泽与肥力。但若你希望将从坑中挖出的泥土重新填回并踩实,若泥土宛如经过某种发酵般富余出来,则确证其为肥沃;若不足,则为贫瘠;若刚好填平,则为中等。不过,我刚才述及的这些方法,若对于暗黑土壤而言,或许显得不那么准确,盖因那种土壤更宜通过作物的产出来加以检验。
- 2.2.11more ponticulorum binis saxis tantummodo pilarum vice constitutis et singulis superpositis
由两组平行的独立夺格(binis saxis ... constitutis 与 singulis superpositis)构成的结构。pilarum vice 是意为“代替桥墩/作为桥墩”的夺格短语。此句描述在暗沟出入口两处各立两块直立石作为支柱、其上各架一块横石的微型桥梁式构造,以防止沟岸塌陷堵塞水口。
- 2.2.16quam ut pluribus argumentis convincendum sit
紧随比较级形容词 manifestior 之后的“quam ut + 虚拟式”结构,表示结果或程度,意为“过于明显以至于无须……”。convincendum sit 是动形词(动延词)构成的无人称被动迂回虚拟式,表示“应当予以驳斥”。
- 2.2.18ad digitos lentescit habendo
habendo 是动名词的夺格,表示手段或伴随过程(“在摆弄/经手之中”)。整句直接引用自维吉尔《农事诗》卷二第250行。
