← 科鲁迈拉

农业论

§2.2.1-2.2.10

地形与土壤的分类及林地开垦与排水

科鲁梅拉划分了地形的三大类别及六种基本土壤特性的组合,阐明了肥沃疏松土壤的优越性,随后详细论述了通过开挖明沟与暗沟排水以将林地开垦为耕地的方法。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.2.1

​Callidissimi rusticarum rerum,1 Silvine, genera terreni tria esse dixerunt, campestre, collinum, montanum. Campum non aequissima situm planitie nec perlibrata, sed exigue prona, collem clementer et molliter adsurgentem, montem sublimem et asperum, sed nemorosum et herbidum, maxime probaverunt.

在农事上造诣最深的人,西尔维努斯啊,曾说土地有三种类型:平原、丘陵与山地。关于平原,他们最赞赏的是既非全然平展亦非完全水平、而是稍有坡度的土地;关于丘陵,是平缓轻柔升起的土地;关于山地,则是崇高险峻却草木茂盛的土地。

§2.2.2

​His autem generibus singulis senae species contribuuntur, soli pinguis vel macri, soluti vel spissi, umidi vel sicci, quae qualitates inter se mixtae vicibus et alternatae plurimas efficiunt agrorum varietates. Eas enumerare non est artificis agricolae;2 neque enim artis officium est per species, quae sunt innumerabiles, evagari sed ingredi per genera, quae possunt et cogitatione mentis et ambitu verborum facile copulari.

然而,在这些类型中,每一种又被赋予六个亚类:肥沃或贫瘠的土壤,疏松或紧实的土壤,湿润或干燥的土壤;这些特性相互交替混合,产生了极多的田地种类。将它们一一列举并非熟练农夫的职责;因为一门技艺的本分并非游荡于数不胜数的具体亚类之中,而是穿行于那些既能通过思想把握、又能通过有限言辞轻易联结起来的大类之间。

§2.2.3

​Recurrendum est igitur ad qualitatum inter se dissidentium quasi quasdam coniunctiones, quas Graeci συζυγίας ἐναντιοτήτων, nos "discordantium comparationes" tolerabiliter dixerimus. Atque etiam significandum est ex omnibus, quae terra progeneret, plura campo magis quam colle, plura pingui solo quam macro laetari.

因此,必须求助于相互对立的特性之间某种近乎结合的状态,希腊人称之为“对立的结合”,我们或可勉强称之为“不协调之物的配对”。此外还应当指出,在大地所生育的万物之中,喜好平原胜于丘陵者居多,喜好肥沃土壤胜于贫瘠土壤者居多。

§2.2.4

​De siccaneis et riguis non comperimus, utra numero vincant, quoniam utrimque paene infinita sunt, quae siccis quaeque umidis locis gaudent; sed ex his nihil non melius resoluta humo quam densa provenit.3 Quod noster quoque Vergilius, cum et alias fecundi arvi laudes rettulisset, adiecit, et cui putre solum namque hoc imitamur arando. Neque enim aliud est colere quam resolvere et fermentare terram; ​ideoque maximos quaestus ager praebet idem pinguis ac putris, quia cum plurimum reddat, minimum poscit, et quod postulat exiguo labore atque impensa conficitur. Praestantissimum igitur tale solum iure dicatur. Proximum deinde huic pinguiter densum, quod impensam coloni laboremque magno fetu remuneratur.

关于旱地与灌溉地,我们尚未查明究竟哪一类在数量上占优,因为无论是在干燥之地欢畅生长的,还是在湿润之所喜悦繁衍的,在两边都几乎无穷无尽;但在这些作物中,无一不是在疏松土壤中比在致密土壤中长得更好。我们的维吉尔在列举沃土的其他赞美之辞时,也添上了这一句:“以及那拥有疏松土壤的土地(因为我们耕作正是为了效仿此种状态)。”因为耕作无非就是疏松与发酵土地;因此,既肥沃又疏松的田地能提供最大的收益,因为它在出产最多的同时索求最少,且其所索求之物仅凭微少的劳力与开销便可完成。因此,此种土壤理应被正当地称为最优之土。其次是肥沃而致密的土壤,它以丰硕的产出酬报农夫的耗费与辛劳。

§2.2.6

​Tertia est ratio loci rigui, quia sine impensa fructum reddere potest. Hanc primam Cato esse dicebat, qui maxime reditum pratorum ceteris anteponebat; sed nos de agitatione terrae nunc loquimur, non de situ.

第三种情况是灌溉之地,因为它无需开销便能带来收益。将草场收益置于其他一切之上的加图曾称此种为第一;但我们此刻谈论的是土地的翻耕,而非其自然闲置之状。

§2.2.7

​Nullum deterius habetur genus quam quod est pariter siccum et densum et macrum, quia cum difficulter tradetur, tum ne tractatum quidem gratiam refert nec relictum pratis vel pascuis abunde sufficit. Itaque hic ager sive exercetur seu cessat, colono est paenitendus ac tamquam pestilens refugiendus. Nam ille mortem facit, hic taeterrimam comitem mortis famem, si tamen Graecis camenis habemus fidem clamitantibus: "λιμῷ δ' οἴκτιστον θανέειν."

没有任何一种土壤被认为比兼具干燥、致密与贫瘠者更为恶劣,因为它不仅难以开垦,即便开垦之后亦不加报答,若弃置作为草场或牧场也绝不充足。因此,这块田地无论是耕作还是闲置,都令农夫追悔莫及,且当如瘟疫一般避之不及。因为那〔瘟疫〕招致死亡,这〔田地〕则带来死亡最可怖的伴侣——饥荒,如果我们当真相信希腊诗神们的大声呼喊:“因饥饿而死是最可悲的。”

§2.2.8

​Sed nunc potius uberioris soli meminerimus, cuius demonstranda est duplex tractatio, culti et silvestris. De silvestri regione in arvorum formam redigenda prius dicemus, quoniam est antiquius facere agrum quam colere. Incultum igitur locum consideremus, siccus an umidus, nemorosus arboribus an lapidibus confragosus, iuncone sit et gramine vestitus an ​filictis aliisve frutectis impeditus. Si umidus erit, abundantia uliginis ante siccetur fossis. Earum duo genera cognovimus, caecarum et patentium. Spissis atque cretosis regionibus apertae relinquuntur; at ubi solutior humus est, aliquae fiunt patentes, quaedam etiam occaecantur, ita ut in ora hiantium fossarum competant.4 Sed latius apertas summa parte declivesque et ad solum coartatas imbricibus supinis similes facere conveniet; nam quarum recta sunt latera, celeriter aquis vitiantur et superioris soli lapsibus replentur.

但如今我们宁可去关注更为肥沃的土壤,对其须展示出双重的处理方法,即耕地与林地。我们将先论述如何将林区改造成耕地的形态,因为开辟田地比耕作田地是更为根本在先之事。因此,让我们审视这片未开垦之地,看它是干燥还是湿润,是树木成林还是乱石嶙峋,是长满灯心草与杂草,还是受制于蕨类及其他灌木。若它是湿润的,多余的潜水首先应通过沟渠排干。我们得知沟渠有两种:暗沟与明沟。在紧实且多白垩的地区,沟渠被留作敞开;但在土壤更为疏松之处,一部分做成明沟,某些则被遮盖成暗沟,以便汇入敞开沟渠的开口。然而,将明沟做成顶部较宽、呈斜坡状而底部收紧、宛如仰置的瓦片一般是适宜的;因为沟壁垂直的沟渠很快会被水流损坏,并被上层崩落的泥土填满。

§2.2.10

​Opertae rursus occaecari debebunt sulcis in altitudinem tripedaneam depressis; qui cum parte dimidia lapides minutos vel nudam glaream receperint, aequentur superiecta terra, quae fuerat effossa. Vel si nec lapis erit nec glarea, sarmentis connexus velut funis informabitur in eam crassitudinem, quam solum fossae possit angustae quasi accommodatam coartatamque capere.

反之,暗沟必须隐蔽在挖至三尺深的小沟中;当这些沟的下半部分填入碎石或纯净的砾石后,再将先前挖出的土覆于其上整平。或者,若既无石头亦无砾石,则可用枝条编成宛如绳索之物,做成狭窄沟底恰好能够紧密容纳的粗细。

语法注4 条
  1. 2.2.1Callidissimi rusticarum rerum

    属格短语 rusticarum rerum 依附于最高级形容词 callidissimi,作关系或限定属格(“在农事上最精通的人”),为表示熟练或知识的形容词(如 peritus, callidus 等)常见的固定用法。

  2. 2.2.2Eas enumerare non est artificis agricolae

    短语 artificis agricolae 作表语性特征或职责属格(“将它们一一列举并非熟练农夫的职责”)。est + 人称属格常用来表示“是某人的责任/本分”。

  3. 2.2.4nihil non melius resoluta humo quam densa provenit

    双重否定 nihil non 构成强烈的肯定(微辞/双重否定法),意为“一切事物”。resoluta humo 与 [densa humo] 作地点或方式夺格,由 quam 连接形成比较(“在疏松的土壤中比在致密的土壤中”)。

  4. 2.2.9ita ut in ora hiantium fossarum competant

    分句 ita ut ... competant 为结果从句,动词 competant 使用现在虚拟式。动词 competere 与 in + 宾格搭配,在此处表示“汇入”或“流向”明沟的开口。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0845.phi002.humanitext-lat3:2.2.1-2.2.10