← 科鲁迈拉

农业论

§2.2.20-2.2.28

土壤优劣辨别法与役牛深耕技术

科卢梅拉论述了通过滋味、野生植被及土层深度检验土壤的方法,主张采用颈轭深耕并驳斥了塞尔苏斯主张浅耕的观点,进而详细说明了牛夫的耕作技术与役牛照管法。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.2.20

​Saporem quoque sic dinoscemus:ex ea parte agri, quae maxime displicebit, effossae glaebae et in fictili vaso madefactae dulci aqua permisceantur ac more faeculenti vini diligenter colatae gustu explorentur; nam qualem traditum ab eis rettulerit umor saporem, talem esse dicemus eius soli.Sed et citra hoc experimentum1 multa sunt, quae et dulcem terram et frumentis habilem significent, ut iuncus, ut calamus, ut gramen, ut trifolium, ebulum, rubi, pruni silvestres et alia complura, quae etiam indagatoribus aquarum nota non nisi dulcibus terrae venis educantur.

我们亦可通过如下方法辨别滋味:从田地中最不合人意的部分挖出土块,在陶器中用淡水浸湿并充分搅拌,按过滤含渣葡萄酒的方式仔细滤过,而后通过品尝进行检验;因为水分从土块中带出的滋味如何,我们便断定该土壤的滋味亦如何。但即便不做此项试验,亦有诸多事物标明土壤既甘美又适宜谷物,如灯心草、芦苇、杂草、三叶草、矮接骨木、黑莓、野李,以及其他许多亦为寻水者所熟知、仅靠大地甘美水脉滋养的植物。

§2.2.21

​Nec contentos esse nos oportet prima specie summi soli, sed diligenter exploranda est inferioris materiae qualitas, terrena necne sit.2 Frumentis autem sat erit, si aeque bona suberit bipedanea humus; arboribus altitudo quattuor pedum abunde est. Haec cum ita exploraverimus, agrum sationibus faciundis expediemus. Is autem non minimum exuberat, si curiose et scite subigitur. Quare antiquissimum est formam huius operis conscribere,quam velut sectam legemque in proscindendis agris sequantur agricolae.

我们不应满足于表土的最初表象,而必须细致探查下层土质是否为泥土。对于谷物而言,若其下有同样良好的两尺深泥土便已足够;对于树木,四尺的深度便绰绰有余。当我们按此方式查明这些情况后,便当整备田地以备播种。若经过精细而巧妙的耕翻,田地便能极大地丰产。因此,首要之务是写下此项劳作的规范,使农夫们在初耕田地时能将其奉为法则与准绳。

§2.2.22

​Igitur in opere boves arte iunctos habere convenit, quo speciosius ingrediantur sublimes et elatis capitibus ac minus colla eorum labefactentur iugumque melius aptum cervicibus insidat. Hoc enim genus iuncturae maxime probatum est. Nam illud, quod in quibusdam provinciis usurpatur, ut cornibus inligetur iugum, fere repudiatum est ab omnibus qui praecepta rusticis conscripserunt, neque immerito.

因此,在劳作中适宜将牛紧密套连,以便它们昂首挺胸、步态更加矫健,颈部所受震动更少,且轭能更好地贴合并安放在颈背上。因为这种连轭方式最受推崇。至于在某些行省所沿用的将轭绑在牛角上的做法,几乎遭到所有撰写农事规程者的弃绝,且此举绝非无由。

§2.2.23

​Plus enim queunt pecudes collo et pectore conari quam cornibus, atque hoc modo tota mole corporis totoque pondere nituntur; at illo refractis et resupinis capitibus excruciantur aegreque terrae summam partem levi admodum vomere sauciant. Et ideo minoribus aratris moliuntur, quia non valent alte perfossa novalium terga rescindere; quod cum fit, omnibus virentibus plurimum confertur,nam penitus arvis sulcatis maiore incremento segetum arborumque fetus grandescunt.

因为牲畜用颈部和胸部所能使出的力气远大于用牛角,以此方式它们能倾注全身的重量与分量进行拼搏;而用那种方式,它们头颈仰翻受尽折磨,且仅能用极轻的铧刃勉强划破地表最上层。正因如此,他们使用较小的犁来耕作,因为他们无力深翻切断休耕地的隆垄;而若能做到这一点,对所有绿色作物都大有裨益,因为在深耕的田中,庄稼与树木的产出皆能以更大的增幅繁茂生长。

§2.2.24

​Et in hoc igitur a Celso dissensio,3 qui reformidans impensam, quae scilicet largior est in amplioribus armentis,censet et exiguis vomeribus et dentalibus terram subigere, quo minoris formae bubus id administrari possit;ignorans plus esse reditus in ubertate frugum quam impendii, si maiora mercemur armenta, praesertim in Italia, ubi arbustis atque oleis consitus ager altius resolvi ac subigi desiderat, ut et summae radices vitium olearumque vomeribus rescindantur, quae si maneant, frugibus obsint, et inferiores penitus subacto solo facilius capiant umoris alimentum.

因此在此点上我与塞尔苏斯相左;他害怕开支——在较大型的牲畜中开支自然更为庞大——主张用较小的铧刃和犁床耕动土地,以便能用较小体型的耕牛来操办;殊不知若我们购置较大型的役畜,作物丰饶所带来的收益要远大于开支,尤其是在意大利,在那里栽植着树林与橄榄的田地需要更深地松土与翻耕,以便葡萄与橄榄的表层浅根能被铧刃切断——这些浅根若留存下来便会妨害作物——且下层根系能在深耕的土壤中更容易吸取水分的滋养。

§2.2.25

​Potest tamen illa Celsi ratio Numidiae et Aegypto convenire, ubi plerumque arboribus viduum solum frumentis seminatur; atque eius modi terram pinguibus harenis putrem velut cinerem solutam quamvis levissimo dente moveri satis est. Bubulcum autem per proscissum ingredi oportet alternisque versibus obliquum tenere aratrum et alternis recto plenoque sulcare, sed ita necubi crudum solum et immotum relinquat, quod agricolae scamnum4 vocant; ​boves, cum ad arborem venerint, fortiter retinere ac retardare, ne in radicem maiore nisu vomis impactus colla commoveat, neve aut cornu bos ad stipitem vehementius offendat aut extremo iugo truncum delibet ramumque deplantet. Voce potius quam verberibus terreat, ultimaque sint opus recusantibus remedia plagae. Numquam stimulo lacessat iuvencum, quae res taetricum calcitrosumque eum reddit, non numquam tamen admoneat ​flagello. Sed nec in media parte versurae consistat detque requiem in summa, ut spe cessandi totum spatium bos agilius enitatur. Sulcum autem ducere longiorem quam pedum centum viginti contrarium pecori est, quoniam plus aequo fatigatur ubi hunc modum excessit.

然而塞尔苏斯的办法或许适宜于努米底亚和埃及,那里的土地通常没有树木而播种谷物;对于那种因肥沙而疏松、如灰烬般散落的土地,即便用极轻的犁齿翻动亦已足够。但牛夫应当踏着初耕的垄沟前行,逢单行斜持其犁,逢双行则直而满幅地犁耕,但要做到绝不在任何地方留下未动的生土——农夫称之为“生土梁”;当牛行近树木时,要用力拉紧绳索放缓脚步,免得犁铧以过猛的冲力撞击树根而震伤牛颈,亦免得牛角猛烈撞击树干,或犁轭外端擦碰树干而折断树枝。他应当多用声音而非鞭打来喝止,责打应当是对抗拒劳作者的最后手段。切勿用刺棒挑逗小公牛,因为这会使它性情暴躁且喜踢跳,不过有时亦可用鞭子稍加警示。但切勿在犁沟行进至中途时停下,而应当在沟端给予休息,以便牛因有歇息的指望而在整个行程中更敏捷地奋力前行。然而,拉出长于一百二十尺的犁沟对牲畜有害,因为一旦超过这个尺度,它们就会过度疲惫。

§2.2.28

​Cum ventum erit ad versuram, in priorem partem iugum propellat et boves inhibeat, ut colla eorum refrigescant, quae celeriter conflagrant, si adsidue stringuntur,et ex eo tumor ac deinde ulcera invadunt. Nec minus dolabra quam vomere bubulcus utatur et praefractas stirpes summasque radices, quibus ager arbusto consitus implicatur, omnes refodiat ac persequatur.

当行至转弯处时,应将轭向前推并勒住耕牛,以便它们的颈部得以冷却,颈部若持续受压便会迅速发热,并由此产生肿胀,进而引发溃疡。牛夫使用鹤嘴锄不应亚于使用犁铧,凡是种植树丛的田地所纠缠纠结的断残桩橛与表层根系,皆应一律掘除斩净。

语法注4 条
  1. 2.2.20citra hoc experimentum

    介词 citra 原指空间上的“在……这一边”,在后奥古斯都时代和白银拉丁语中引申为“无需……”、“除……之外”,相当于 sine。

  2. 2.2.21terrena necne sit

    此为间接疑问句,进一步阐释前面的动形容词结构 exploranda est inferioris materiae qualitas(必须探查下层材料的质地)。necne 用于引出二选一间接疑问句的否定部分(“是否……”)。

  3. 2.2.24Et in hoc igitur a Celso dissensio

    此句省略了系动词 est(dissensio [est])。a Celso 为夺格短语,表示“与塞尔苏斯的分歧”;其后紧接关系从句 qui reformidans... censet...,阐明塞尔苏斯的观点。

  4. 2.2.25scamnum

    农事专门术语,指耕犁未翻到而在两垄之间遗留下的未耕生土带或土梁。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0845.phi002.humanitext-lat3:2.2.20-2.2.28