- 底本
- Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0845.phi002.humanitext-lat3:2.1.1-2.1.7
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
科鲁梅拉驳斥了大地因年老力衰而贫瘠的传统观点,指出新开垦土地随后的减产并非由于衰老,而是由于养分耗尽与疏于施肥。
Quaeris ex me, P. Silvine, quod ego sine cunctatione non recuso docere, cur priore libro veterem opinionem fere omnium, qui de cultu agrorum locuti sunt, a principio confestim reppulerim, falsamque sententiam repudiaverim censentium1 longo aevi situ longique iam temporis exercitatione fatigatam et effetam humum consenuisse.
普布利乌斯·西尔维努斯啊,你问我——而我毫不迟疑地愿意向你说明——为何我在上一卷书中从一开始就立刻摒弃了几乎所有论述农事者的古老见解,并拒绝了那些认为土地因长久荒废与长年耕作之疲劳而耗竭衰老者的错误看法。
Nec te ignoro cum et aliorum inlustrium scriptorum tum praecipue Tremeli auctoritatem revereri, qui, cum plurima rusticarum rerum praecepta simul eleganter et scite memoriae prodiderit, videlicet inlectus nimio favore priscorum de simili materia disserentium falso credidit parentem omnium terram, sicut muliebrem sexum aetate anili iam confectam, progenerandis esse fetibus inhabilem.2Quod ipse quoque confiterer, si in totum nullae fruges provenirent.Nam et hominis tum demum declaratur sterile senium, non cum desinit mulier trigeminos aut geminos parere, sed cum omnino nullum conceptum edere valet. Itaque transactis iuventae temporibus, etiam si longe vita superest, partus tamen annis denegatus non resti- tuitur. At e contrario seu sponte seu quolibet casu derelicta humus, cum est repetita cultu, magno faenore cessatorum colono respondet.3
我也并非不知道,你不仅敬重其他著名著述家的权威,尤其敬重特雷梅利乌斯的权威;他虽然优美而精湛地为后世留下了诸多农事规则,显然却是受了过度偏爱论及类似题材的古人之蒙蔽,错误地相信万物之母的大地就像年老力衰的妇人一样,已无法再繁育产物。假若当真完全不出产任何作物,我自己也会承认这一点。 因为在人身上,也是只有当妇人全然无法生育任何受孕之胎时,才表明其进入不育之老年,而非当她不再生下三胞胎或双胞胎之时。因此,一旦青春期逝去,即便生命还能长久延续,因岁月而被剥夺的生育能力亦不会再复得。然而相反,无论是自愿还是出于某种偶然被弃置的土地,一旦重新被耕作,便会就休耕的时间向农夫偿以丰厚的利息。
Non ergo est exiguarum frugum causa terrae vetustas, si modo, cum semel invasit senectus, regressum non habet nec revirescere aut repubescere potest; sed ne lassitudo quidem soli minuit agricolae fructum. Neque enim prudentis est adduci tamquam in hominibus nimiae corporis exercitationi aut oneris alicuius ponderi, sic cultibus et agitationibus agrorum fatigationem succedere.4
因此,微薄的收成绝非源于土地的年老,因为衰老一旦袭来便不可逆转,既不能重新焕发生机,也不能重返青春;而且土壤的疲劳甚至也不会减少农夫的收获。因为认为正如在人身上过度的体力劳动或某种沉重负担之后会伴随疲乏一样,田地的耕作与翻动之后也会伴随疲乏,这绝非明智之人所会接受的看法。
Quid ergo est, inquis, quod adseverat Tremelius intacta et silvestria loca, cum primum ceperint cultum, exuberare, mox deinde non ita respondere labori colonorum? Videt sine dubio quid eveniat, sed cur id accidat non pervidet. Neque enim idcirco rudis et modo ex silvestri habitu in arvum transducta fecundior haberi terra debet, quod sit requietior et iunior, sed quod multorum annorum frondibus et herbis, quas suapte natura progenerabat, velut saginata largioribus pabulis facilius edendis educandisque frugibus sufficit.
你说:“那么特雷梅利乌斯所断言的,未开垦的林地初次耕作时产量极其丰盛,随后不久便不再如此回报农夫的辛劳,这又是怎么一回事呢?”他毫无疑问看到了发生的情形,却没有看透为何会如此。因为荒芜且刚从林地变为耕地的土地,绝不应因其休息更久、更显年轻就被认为更为肥沃,而应是因为多年来凭自身天性生成的枝叶与杂草,如同以丰沛的饲料将其育肥一般,使它更容易充分承载作物的生长与哺育。
At cum perruptae rastris et aratris radices herbarum ferroque succisa nemora frondibus suis desierunt alere matrem, quaeque temporibus autumni frutectis et arboribus delapsa folia superiaciebantur, mox conversa vomeribus et inferiori solo, quod plerumque est exilius, permixta atque absumpta sunt, sequitur, ut destituta pristinis alimentis macrescat humus.5
然而,当草根被耙和犁切断,被铁器砍倒的树林不再以枝叶滋养其大地母亲,秋季从灌木与树木落下的铺满地面的落叶随后被犁铧翻入土中、与通常更为贫瘠的下层土混合并消耗殆尽时,随之而来的便是土地因失去原有的养分而变得贫瘠。
Non igitur fatigatione, quemadmodum plurimi crediderunt, nec senio, sed nostra scilicet inertia minus benigne nobis arva respondent. Licet enim maiorem fructum percipere, si frequenti et tempestiva et modica stercoratione terra refoveatur. De cuius cultu dicturos nos priori volumine polliciti iam nunc disseremus.
所以,绝非如绝大多数人所认为的那样出于疲乏,亦非出于衰老,而显然是由于我们的怠惰,田地才不再那么慷慨地回报我们。因为若能以频繁、适时且适度的施肥使土地重新焕发生机,便可收获更丰硕的成果。关于土地的耕作,我们在前一卷中已许诺要加以探讨,如今便在此展开论述。
- 2.1.1falsamque sententiam repudiaverim censentium
现在分词属格复数 censentium 作名词化用法(“那些认为……之人的”),作为主语性或领属性属格从属于 sententiam(即“那些认为……之人的错误看法”)。
- 2.1.2progenerandis esse fetibus inhabilem
progenerandis... fetibus 是从属于形容词 inhabilem 的动形容词与格结构,表示能力或适合的对象(“对于繁殖出产物而言是无能的”),在语义上相当于 ad 接宾格。
- 2.1.3magno faenore cessatorum colono respondet
cessatorum 是不及物动词 cesso(休歇、休耕)的中性复数完成被动分词的名词化属格,作 faenore(利息)的宾格性属格,意为“对其休耕休整的丰厚利息”。
- 2.1.4Neque enim prudentis est adduci tamquam in hominibus nimiae corporis exercitationi aut oneris alicuius ponderi, sic cultibus et agitationibus agrorum fatigationem succedere
prudentis 是特征属性的表语属格(“是明智之人的特征/本分”)。被动不定词 adduci 作为主语,支配后面的带宾格的不定词从句 fatigationem succedere(“被引导相信……疲劳随之产生”)。tamquam... sic... 则构成副词性对应结构,对比了人体疲劳与土地疲竭之间的类比。
- 2.1.6sequitur, ut destituta pristinis alimentis macrescat humus
无人称动词 sequitur(“结果是/随之而来的是”)引导带有 ut 及现在虚拟式 macrescat 的结果名词从句。destituta 是修饰主语 humus 的完成被动分词,支配分离夺格 pristinis alimentis。
