← 科鲁迈拉

农业论

§2.10.28-2.10.35

苜蓿的管理与各种饲料作物的栽培

在介绍苜蓿后续的收割与管理之后,作者论述了野豌豆、大麦杂草饲料、燕麦、胡芦巴、苦野豌豆和鹰嘴野豌豆的播种期、适宜土壤、操作细节及喂饲牲畜的方法。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.10.28

​Postea quam voles teneram, cum prosiluerit, deseces licet1 et iumentis praebeas, sed inter initia parcius, dum consuescant, ne novitas pabuli noceat; inflat enim et multum creat sanguinem. Cum secueris autem, saepius eam rigato; paucos deinde post dies, ubi coeperit fruticare, omnis alterius generis herbas eruncato. Sic culta sexiens anno demeti poterit et permanebit annis decem.

此后,一旦它萌发拔节,无论你希望它多么幼嫩,都允许割取并喂给牲畜,但刚开始时要节制,直到它们习惯为止,以免草料的新鲜生冷带来损害;因为这会引起腹胀并产生过多的血液。收割之后,则应多次浇灌;几天后,当它开始分蘖时,应拔除所有其他种类的杂草。如此精心照管,一年可收割六次,并能持续生长十年。

§2.10.29

​Viciae autem duae sationes sunt: prima, qua pabuli causa circa aequinoctium autumnale serimus septem modios eius in unum iugerum; secunda, qua sex modios mense Ianuario vel etiam serius iacimus semini progenerando. Utraque satio potest cruda terra fieri, sed melius proscissa; idque genus prae- ​cipue non amat rores, cum seritur. Itaque post secundam diei horam vel tertiam spargendum est, cum iam omnis umor sole ventove detersus est, neque amplius proici debet, quam quod eodem die possit operiri; nam si nox incessit, quantumcumque umore, prius quam obruatur, corrumpitur. Observandum erit ne ante quintam et vicesimam lunam terrae mandetur; aliter satae fere limacem nocere comperimus.2

野豌豆则有两个播种期:第一个是在秋分前后,为获取青饲料而每尤格亩播种七莫狄乌斯;第二个是在一月份或更晚的时候,为繁育种子而播下六莫狄乌斯。这两种播种都可以在未经预先耕作的土地上进行,但在经过初耕的土地上更好;这种作物在播种时尤其畏惧露水。因此,应当在白昼的第二或第三时辰之后进行播撒,此时所有的湿气已被太阳或风消除,且播撒量不应超过当天所能掩埋的限度;因为如果夜晚来临,种子在被泥土掩埋前,无论沾上多么微小的湿气都会败坏。应当注意不要在月龄第二十五天之前将种子播入田中;我们发现,违背此法播种的作物往往会遭受蛞蝓的侵害。

§2.10.31

​Farraginem in restibili stercoratissimo loco et altero sulco serere convenit. Ea fit optima, cum cantherini hordei decem modiis iugerum obseritur circa aequinoctium autumnale, sed impendentibus pluviis, ut consita rigataque imbribus celeriter prodeat et confirmetur ante hiemis violentiam. Nam frigoribus cum alia pabula defecerunt, ea bubus ceterisque pecudibus optime desecta praebetur, et si depascere saepius voles, usque in mensem Maium sufficit.

混合饲草宜播种在连作、厚施基肥且经过复耕的土地上。当在秋分前后每尤格亩播种十莫狄乌斯马大麦时,它的长势最好,但必须在暴雨将临前播种,以便在播种后被雨水浸润能迅速破土,并在严冬降临前变得强健。因为在寒冬时节其他饲草匮乏之际,将它割下供给牛群和其他牲畜是最为适宜的;如果你希望多次放牧,它可以一直维持到五月份。

§2.10.32

​Quod si etiam semen voles ex ea percipere, a Kalendis Martiis pecora depellenda et ab omni noxa defendenda est, ut sit idonea frugibus. Similis ratio avenae est, quae autumno sata partim caeditur in faenum vel pabulum dum adhuc viret, partim semini custoditur.

但是,如果你还希望从中收取种子,那么自三月朔日起就必须赶走牲畜,并防止〔作物〕遭受任何损伤,使其适宜结实。燕麦的处理方式类似,在秋季播种的燕麦,一部分在尚青翠时割作干草或饲料,一部分则保留结籽。

§2.10.33

​Faenum Graecum, quod siliquam vocant rustici, duo tempora sationum habet, quorum alterum est Septembris mensis, cum pabuli causa seritur, isdem diebus, quibus vicia circa aequinoctium, alterum autem mensis Ianuarii ultimi vel primi Februarii, cum in semen seminatur; sed hac satione iugerum sex modiis, illa septem occupamus. Utraque cruda terra non incommode fit, daturque opera ut spisse aretur, nec tamen alte, nam si plus quattuor digitis adobrutum est semen eius, non facile prodit; propter quod non nulli prius quam serant, minimis aratris proscindunt atque ita iaciunt semina et sarculis adobruunt.

被乡民称为荚豆的胡芦巴有两个播种期:其一是九月份,在秋分前后与野豌豆相同的日子播种以作饲料;其二则是在一月末或二月初,播种以求收籽;但在后一播种期,我们每尤格亩用六莫狄乌斯,在前一播种期则用七莫狄乌斯。两者在未事先犁耕的土地上都能顺利进行,人们着力于使土地犁得细密而不深,因为如果其种子掩埋超过四指深,就不容易破土出苗;因此有些人在播种前先用极小的轻犁翻破地皮,然后播下种子,并用手锄掩埋。

§2.10.34

​Ervum autem laetatur loco macro nec umido, quia luxuria plerumque corrumpitur. Potest autumno seri nec minus post brumam Ianuarii parte novissima vel toto Februario, dum ante Kalendas Martias, quem mensem universum negant agricolae huic legumini convenire, quod eo tempore satum pecori sit noxium et praecipue bubus, quos pabulo suo cerebrosos reddat.Quinque modiis iugerum obseritur.

苦野豌豆则喜好贫瘠而不湿润的土壤,因为过度茂盛往往会使其腐烂。它既可在秋季播种,也可在冬至之后的一月下旬或整个二月播种,只要在三月朔日之前即可;农夫们认为这整个三月份都不适宜播种这种豆类,因为在那时播种的植株对牲畜有害,特别是对牛,其饲料会使牛变得暴躁狂乱。每尤格亩播种五莫狄乌斯。

§2.10.35

​Cicera bubus ervi loco fresa datur in Hispania Baetica; quae cum suspensa mola3 divisa est, paulum aqua maceratur, dum lentescat, atque ita mixta paleis succretis pecori praebetur. Sed ervi duodecim fibrae satisfaciunt uni iugo, cicerae sedecim. Eadem hominibus non inutilis neque iniucunda est; sapori certe nihilo differt a cicercula, colore tantum discernitur, nam est obsoletior et nigro propior. Seritur primo vel altero sulco mense Martio, ita ut postulat soli laetitia, quod eadem quattuor modiis, non numquam et tribus, interdum etiam duobus ac semodio iugerum occupat.4

在西班牙贝提卡,人们将碾碎的鹰嘴野豌豆代替苦野豌豆喂牛;用调高的磨盘将其破开后,在水中稍加浸泡使其变软,然后拌入筛净的麦秸喂给牲畜。一双耕牛用十二菲布拉的苦野豌豆就足够了,但鹰嘴野豌豆需要十六菲布拉。它供人类食用同样并非无用,也不难吃;在风味上与小鹰嘴野豌豆毫无二致,仅能通过颜色来分辨,因为它的色泽更为暗淡,偏近黑色。在三月份初耕或复耕后播种,具体视土地的肥沃程度而定,因为它同样每尤格亩用四莫狄乌斯,有时也用三莫狄乌斯,偶尔甚至只需两莫狄乌斯半。

语法注4 条
  1. 2.10.28deseces licet

    非人称动词 licet 直接接续现在时虚拟式 deseces(省略了从属连词 ut),意为“允许割取 / 可以割取”。句首的 quam voles teneram 为形容词短语作 deseces 的宾语,意为“随你希望的多么幼嫩”。

  2. 2.10.30aliter satae fere limacem nocere comperimus

    satae 是指代前文 vicia 的阴性单数与格,实质化作 nocere 所支配的间接宾语(“对以其他方式/时间播种者”)。limacem nocere 构成宾格加不定式结构,作 comperimus 的宾语,其中 limacem 为主语宾格,nocere 为不定式。

  3. 2.10.35suspensa mola

    方式/工具夺格。字面为“以悬起的磨石”,指将上磨石微微调高与底石保持一定间隙的研磨法,旨在将谷粒粗粗压碎、碾破,而非磨成细粉。

  4. 2.10.35quod eadem quattuor modiis, non numquam et tribus, interdum etiam duobus ac semodio iugerum occupat

    quod 用作解释性原因连词(“因为”)。夺格 quattuor modiis 等表示分量或手段(“用四莫狄乌斯”),与 iugerum occupat(“占满一尤格亩”)搭配。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0845.phi002.humanitext-lat3:2.10.28-2.10.35