← 科鲁迈拉

农业论

§2.10.20-2.10.27

大麻与芜菁的栽培及紫花苜蓿的播种

作者论述了鹰嘴豆与大麻的播种时期及土壤条件,接着探讨了供人畜食用的芜菁和蔓菁的特性与栽培法,最后详述了最佳饲草紫花苜蓿的诸多益处及其整地与播种的具体方法。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.10.20

​Cicer, quod arietillum vocatur, itemque alterius generis, quod Punicum,1 seri mense Martio toto potest caelo umido, loco quam laetissimo; nam etiam id terram laedit atque ideo improbatur a callidioribus agricolis. Quod tamen si seri debeat, pridie macerandum erit, ut celerius enascatur. Iugero modii tres abunde sunt.

被称为小公羊的鹰嘴豆,以及另一种被称为布匿鹰嘴豆的品种,可以在整个三月份潮湿的天气里,播种在尽可能肥沃的土地上;因为这种作物也会损伤地力,因此不为更有经验的农夫所看重。然而如果必须播种它,就应当在前一天浸种,以便更快发芽。每尤格亩三莫狄乌斯便绰绰有余。

§2.10.21

​Cannabis solum pingue stercoratumque et riguum vel planum atque umidum et alte subactum deposcit. In quadratum pedem seruntur grana sex eius seminis Arcturo exoriente, quod est ultimo mense Februario, circa sextum aut quintum Kalendas Martias;2 nec tamen usque in aequinoctium vernum, si sit pluvius caeli status, improbe seretur.

大麻需要肥沃、施过粪肥且有水源灌溉的土壤,或者平坦、湿润且深耕过的土地。在恒星大角升起之时,即二月末、大约三月朔日前第六天或第五天,每平方英尺播种六粒它的种子;如果天气多雨,直到春分前播种也绝非不当。

§2.10.22

​Ab his leguminibus ratio est habenda napi raporumque, nam utraque rusticos implent. Magis tamen utilia rapa sunt, quia et maiore incremento proveniunt et non hominem solum, verum etiam boves pascunt, praecipue in Gallia, ubi hiberna cibaria praedictis pecudibus id holus praebet. Solum putre et solutum res utraque desiderat nec densa nascitur humo.

在这些豆类之后,必须考虑芜菁和蔓菁(油菜),因为两者都能填饱乡下人的肚子。然而芜菁更为有用,因为它不仅产量增长更大,而且不仅养活人,还能喂养牛群,尤其是在高卢,这种蔬菜为上述牲畜提供了冬季饲料。两者都需要疏松崩解的土壤,不能在紧实的土中生长。

§2.10.23

​Sed rapa campis et locis umidis laetantur, napus devexam amat et siccam tenuique propiorem terram; itaque glareosis sabulosisque arvis melior exit, locique proprietas utriusque semen commutat; namque in alio solo rapa biennio sata convertuntur in napum, in alio napus raporum accipit speciem. Riguis locis utrumque recte ab solstitio seritur, siccis ultima parte mensis Augusti vel prima Septembris. Subactum solum pluribus iterationibus aratri vel rastri largoque stercore satiatum postulant; ​nam id plurimum refert, non solum quod melius ea proveniunt, sed quod etiam post fructum eorum sic tractatum etiam solum segetes opimas facit.3 Iu- gerum agri non amplius quattuor sextariis raporum seminis obserendum est; quarta parte amplius napi spargendum,4 quia non in ventrem latescit, sed tenuem radicem deorsum agit. Atque haec hominum causa serenda censemus, illa deinde pecudum pabulorum genera complura, sicut Medicam, viciam, farraginem quoque hordeaceam et avenam, faenum Graecum nec minus ervum et ciceram; nam cetera neque enumerare et minus serere dignamur, excepta tamen cytiso, de qua dicemus in iis libris, quos de generibus surculorum conscripsimus.

然而芜菁喜好平原和湿润之地,蔓菁则喜爱倾斜、干燥且接近贫瘠的土地;因此它在多砾石和多沙的田地里长得更好,并且土地的特性会改变两者的种子;因为在一种土壤里,播种两年的芜菁会转变成蔓菁,而在另一种土壤里,蔓菁会具有芜菁的外形。在有水灌溉的地方,两者自夏至起播种是适宜的,在干燥地区则在八月下旬或九月上旬。它们要求经过犁或耙的多次反复翻耕、并且饱施厚肥的熟土;因为这至关重要,不仅因为它们会生长得更好,而且因为在收获它们之后,如此耕作的土壤还能长出丰饶的庄稼。每尤格亩土地播种芜菁种子的量不应超过四塞克斯塔里乌斯;蔓菁应多播撒四分之一,因为它不会横向膨大成肚,而是将细根向下扎入。我们认为播种这些是为人所用,而接下来是供牲畜食用的数种草料,如紫花苜蓿、野豌豆、大麦杂草饲料和燕麦、胡芦巴,以及苦野豌豆和鹰嘴野豌豆;因为其余的我们既不屑于一一列举,更不屑于播种,唯有木苜蓿除外,关于它,我们将在所撰写论述枝条幼株类型的卷册中详述。

§2.10.25

​Sed ex iis, quae placent, eximia est herba Medica, quod semel seritur, decem annis omnibus deinde recte quater, interdum etiam sexiens demetitur, quod agrum stercorat, quod omne emaciatum armentum ex ea pinguescit, quod aegrotanti pecori remedium est, quod iugerum eius toto anno tribus equis abunde sufficit.

但在令人满意的草料中,紫花苜蓿格外卓越,因为播种一次后,接下来的整整十年里,通常每年可以适时收割四次,有时甚至达六次之多;因为它能肥沃田地,任何消瘦的牲畜吃它都能增肥,它还是患病牲畜的良药,并且一尤格亩苜蓿足以为三匹马提供一整年充裕的饲料。

§2.10.26

​Seritur ut deinceps praecipiemus. Locum, in quo Medicam proximo vere saturus es, proscindito circa Kalendas Octobris et eum tota hieme putrescere sinito; deinde Kalendis Februariis diligenter iterato et lapides omnes eligito glaebasque offringito; postea circa Martium mensem tertiato et occato. Cum sic terram subegeris, in morem horti areas latas pedum denum, longas pedum quinquagenum facito, ut per semitas aqua ministrari possit aditusque utraque parte runcantibus pateat.

其播种应当按照我们接下来的指示进行。你打算在来年春天播种苜蓿的地方,应在十月朔日前后进行初耕,让它在整个冬天风化酥软;然后在二月朔日仔细复耕,拣出所有石块并砸碎土块;此后在大约三月份进行三耕并耙平。当你如此耕作好土地后,按照菜园的样式筑成宽十英尺、长五十英尺的畦面,以便可以通过小径灌水,且两边都便于除草者进出。

§2.10.27

​Deinde vetus stercus inicito, atque ita mense ultimo Aprili serito tantum, quantum ut singuli cyathi seminis locum occupent5 decem pedum longum et quinque latum. Quod ubi feceris, ligneis rastris—id enim multum confert—statim iacta semina obruantur; nam celerrime sole aduruntur. Post sationem ferro tangi locus non debet; atque, ut dixi, ligneis rastris sariendus et identidem runcandus est, ne alterius generis herba invalidam Medicam perimat.Tardius messim primam eius facere oportebit, cum iam seminum aliquam partem eiecerit.

然后施入陈年粪肥,并在四月下旬按照每一恰图斯种子占长十英尺、宽五英尺之地的比例播种。当你完成这一步骤后,应当立即用木耙——因为这大有助益——掩埋播下的种子;因为它们很快就会被烈日晒焦。播种后,该地不得触碰铁器;并且正如我所说,应当用木耙松土并屡次拔草,以免杂草毁掉娇弱的苜蓿。初次收割应安排得晚一些,等到它已经散落了一部分种子之时才最为合适。

语法注5 条
  1. 2.10.20quod Punicum

    承前省略了动词 vocatur,关系代词 quod 指代 alterius generis,意为“被称为布匿(种)的另一种(鹰嘴豆)”。

  2. 2.10.21quod est ultimo mense Februario, circa sextum aut quintum Kalendas Martias

    中性关系代词 quod 指代前文绝对夺格 Arcturo exoriente 所指示的时点(“大角星升起之时”这一事件)。

  3. 2.10.24non solum quod melius ea proveniunt, sed quod etiam post fructum eorum sic tractatum etiam solum segetes opimas facit

    两个由 quod 引导的从句充当非人称动词 refert 的原因状语。第二从句中,主语 solum 受分词短语 sic tractatum 修饰,post fructum eorum 意为“在它们收获之后”。

  4. 2.10.24quarta parte amplius napi spargendum

    含有动形容词 spargendum (est) 的非人称结构。napi 为表示材料或部分的属格,quarta parte 为程度夺格(差异夺格),修饰比较级副词 amplius。

  5. 2.10.27tantum, quantum ut singuli cyathi seminis locum occupent

    tantum 为表示分量的状语/宾格,与相关词 quantum 相呼应,其后接引 ut 结果/程度从句,具体规定播种密度:“以每一恰图斯的种子占据……面积的分量”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0845.phi002.humanitext-lat3:2.10.20-2.10.27